Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

Postremo loco dicendum, quis allegoriarum sit usus, et quo usque censeantur admittendae. Sobrie et raro adhiberi debent: semperque habenda auditorum, praesertim infirm orum, ratio. Nam quanquam tu dextre tractes, non tamen omnes eodem sensu atque adfectu percipiunt. Quamobrem consultissimum est, laborare cum primis in colligenda doctrina morali: vel, iuxta Apostoli traditionem, in eruendis

-- 811 --

48 dogmatibus, redargutionibus, institutionibus, correctionibus, consolationibus. Haec omnium bonorum ac doctorum irrefragabilis est sententia.

Fere autem ita usuvenit, qui allegorias audet crebro cudere, facile in errorem labitur: certe profert non nunquam, quod periti et boni contemnant, imperiti ac malevoli derideant, quo denique infirmi offendantur. Minuitur sane haud parum apud istos Scripturae autoritas: et quicunque vident eam propemodum fabularum poeticarum more adeo varie exponi, opinantur protinus, modicum aut nihil in ea esse solidae doctrinae, nec non quam in partem libuerit pro disceptantium adfectu posse pertrahi. Quo nomine Porphyrius et Iulianus, religionis nostrae doctrinam universam conati sunt per calumniam in contemptum adducere. Et apud doctos passim male audit Origenes, quamvis in figurandis allegoriis minime durus. Reprehensionem incurrit etiam Ambrosius, quem apparet alicubi oblique perstringi ab Hieronymo, quod scribens in Lucam, Petri negationem violenter et per allegoriam excusare studuerit. Scio (inquit in Commentariis ad Matthaei caput 26 ) quosdam pii affectus erga apostolum Petrum, locum hunc interpretatos, ut dicerent, Petrum non Deum negasse, sed hominem: et esse sensum, Nescio hominem, quia scio Deum. Hoc quam frivolum sit, prudens Lector intelligit: si sic defendunt Apostolum, ut Deum mendacii reum faciant. Idem Hieronymus in praefatione ad Abdiam prophetam sese ipse damnat, qui iuvenis, iuvenili temeritate interpretatus fuisset Abdiam prophetam allegorice, cuius historiam non intellexerat. Quid quod auditores ipsi statim ducunt idem sibi, quod doctori, licere? Dum autem votis non succedit (neque enim possunt arte moderari inveniendi disponendique habenas) necessario gignunt monstrosas opiniones. Quo pacto Priscillianistae impia dogmata sua pertinaciter tutati sunt, contendentes, quaecunque contra ipsos proferebantur, esse allegorice explicanda. Eadem vaesania nonnulli monachi suum defenderunt turpe ocium, atque alia vitia. De utrisque legimus apud D. Augustinum: de illis quidem, in Catalogo haereticorum ad Quoduultdeum: de his vero, libro de Opere monachorum. Nostra memoria vidimus Anabaptistas allegoriis magnopere delectatos, atque iis permultum effecisse ad sua paradoxa apud imperitos stabilienda. Adhaec, quod tu unam in partem per allegoriam interpretaris, alius pari confidentia idem interpret. bitur per allegoriam in partem prorsus diversam. Ex quo fit, quod Anabaptistae saepenumero pugnantes intersese enarrationes adducant: et quae ipsi iunctis phalangibus contra nostros eiaculantur. eadem nostri mutata paululum interpretatione, statim retorquent in illos, non aliter quam solent exercitati milites clypeis excepta hostium tela iterum in hostes vibrare. Quid multa? sic nonnulli imperiti se in hac arena exercent, tanquam si ludus iis esset, allegoriis confingendis certare, et tanquam si Scripturam haberent vice pilae palmariae. Ergo, quod dicere coeperamus, raro, et non nisi maturo consilio, allegorias in medium proferre adsuesces Improbandum quidem est, nolle usquam ultra sensum Grammaticum progredi: at multo improbandum vehementius, velle ubique et quavis occasione ad allegoricas interpretationes convolare.

Recipientur igitur allegoriae, primum, quando palam est, iusta de causa produci: nimirum vel propter necessitatem, vel propter notabilem utilitatem. Secundo admittentur, ubi eum in modum fuerint conformatae, quem videmus a praestantibus artificibus atque docendi magistris praemonstratum, quemque nos aliquot Regulis sumus utcunque complexi. Tertio recipientur allegoriae, modo ad vitae institutionem seu correctionem, non autem ad dogmata fidei comprobanda sint paratae. Nam ex allegoriis non ducuntur argumentationes necessariae, sed tantum probabiles, atque verosimiliter suadentes: quemadmodum recte asseverat Augustinus, in epist. ad Vincentium. Quarto, quod si ad dogmatis confirmatione adducta allegoria videbitur, at non nisi postremum locum occupabit, post alia videlicet argumenta a Scripturis deprompta, quae evidenter citra tropum, et omnino citra obscuritatem atque necessariis consecutionibus, id quod rei caput est, stabiliunt. His inquam conditionibus allegoriae locum obtinebunt: certumque est, ita explanatas non modo nihil obfuturas, verumetiam commoditatem haud parvam ex eis percipiendam.

Enimvero delectant in primis, excitantque animos segnes et fastidiosos, in oratione praesertim gravi atque longe: ubi profecto si quid inexpectatum aut argutum profertur, eo taedium levari omnes protinus sentiunt. Quamobrem et Rhetores studiose praecipiunt, de iis quae ornant, illustrant atque delectant, aspergendis: in quorum genere licet allegorias constituere, praesertim affabre compositas. Praeterea, ut auditores adfecti sunt, ita utiles quoque allegoriae erunt. Si enim docti contigerint, et minime refractarii, allegoriis afficientur: necnon placide excipient, quicquid per doctorem eruditum et pium remota omni curiositate profertur. Et gaudent ii, confirmanturque in sana doctrina, quando vident argumentum quod tractatur, varie in Sacris literis descriptum delineatumque inveniri. At vero apud imperitam plebem nequaquam pari cum fructu allegoriae proponentur. Ad haec, si forsitan dubitare aliquis incipiat, utrum iuxta Spiritus S. mentem historia vel sententia illud significet, quod per allegoriam innuere astruitur: huic suspicio omnis adimetur, ubi adverterit interpretationem analogam et convenientem esse cum doctrina fidei: si quidem prius ad doctrinae caput, atque ad consentientes Scripturae locos, quam ad artificium interpretis, convertere mentis aciem oportet.

Postremo, cum variis modis Scriptura nonnunquam enarratur, eius commendatur foecunditas, et multiplex commoditas. Praeclarum enim hoc est, quod historia vel sententia obvia non illud modo significat, quod verba simpliciter sonant: neque solum suppeditat locos morales, verum etiam adfert aliquid sublimioris intelligentiae, et de Christo, de lege, de Evangelio, de Ecclesia, de Spiritu et carne, denique de omni pietatis officio nobis valde eruditas, nec minus salubres admonitiones proponit. Fieri autem non potest, quin ex multiplici enarratione, cum iudicio tamen facta, fructum auditores aliquem consequantur. Quod unius palato minus sapit, alterius palato pergratum erit. Manna caelesti quidam magnopere delectabantur, quorundam vero stomacho ciebatur nausea: ita in multitudine sunt quibus varia Scripturarum explicatio arridet, sunt quibus displicet. Id cuique vehementer prodest, quo plurimum

-- 812 --

49 afficitur. Intellige autem, dum constat de doctrinae puritate. Nam quae doctrina per se impura aut vitiata est, qui prodesse queat? Hactenus ille. Porro quia verus ac literalis sensus merito principatum tenet, videndum est quid ad eum rectissime consequendum requiratur. Non enim una tantum quaedam epera ac cognitio, eum plene complecti ac perficere potest.

¶ Existimo igitur quadruplicem intelligentiam necessariam esse illis, qui in Scripturis sacris utiliter versari cupiunt. Prima est, qua Lectores voces singulas intelligant. Huc requiritur qualiscunque scientia Sacrarum linguarum, Hebraeae potissimum, deinde et Graecae. Sine hac cogeris, Lector, ab aliorum pendere iudicio, aut potius divinare significationem, cum facile etiam ab ipsius interpretis mente aberrare queas, dum non mox animadvertis, quid ille respexerit, aut quomodo eo loci suis verbis usus abususve sit. Secunda est, qua sensum orationis, quem verba in singulis periodis constituunt, intelligant. Hic necesse est, ut non solum singula verba intelligant, sed et recte coniungenda coniungant, ac dividenda dividant: ne sinistra vel coniunctione vel divisione vocum in alienos male dispositarum periodorum sensus incidant. Hasce duas cognitiones Textus possis ad Grammaticam referre, ut sit Grammatica quaedam intellectio Scripturae. Tertia est, qua auditores loquentis vel Dei, vel Prophetae, vel Apostoli aut Evangelistae spiritum intelligant. Spiritum autem voco rationem, mentem, consilium ac propositum loquentis. Hac intelligitur nonsolum quid, sed et quare, et quo fine dicatur. Sine ista intelligentia parum in Scripturis intelligit, etiam qui verba ac sensum orationis intelligit. Hac in parte deficiunt admodum multi, praesertim caeci Iudaei, qui sic corticiliterae inhaerent, ut potissimorum Scripturae locorum spiritum haud quaquam cognoscant. Haec et sequens cognitio Scripturae possunt sub uno nomine Theologicae tractationis Scripturae comprehendi. Quarta est, qua uniuscuiusque Scripturarum loci usus aliquis intelligatur. Est enim omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis ad docendum, id arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, et ad omne opus bonum instructus, 2 Tim. 3. Haec intelligentia plurimum assidua et pia non lectione modo, sed et meditatione iuvatur. Et in illa potissimum sacrae lectionis emolumentum esse iudico. Haec nunc de variis Sacrarum literarum sensibus dixisse sufficiant, tum ad refutationem sophistarum, tum et ad explicationem huius controversiae, et denique rectum usum diversorum sensuum. Porro quomodo multiplicem doctrinam et fructum ex bene intellecta Scriptura haurire queas, postea in fine totius huius tractationis dicitur.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.