Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE PROPHETIA.

1 Non sine causa Paulus scribens variis Ecclesiis, suo nomini diligenter etiam vocationis ac functionis suae nomen adscribit. Ex eo enim omnis authoritas librorum pendet, ut sciamus, quisnam eorum author sit: num Deus, aut personae per quas ipsemet Deus locutus est, quaeque errare non possunt, ac quibus vult Deus simpliciter fidem haberi, ut sunt Prophetae et Apostoli: aut vero homines, qui fallere et falli possunt.

2 Prodest igitur nosse, Propheticorum librorum scriptores non tam ipsos locutos esse illas Prophetias aut conciones, quam Deum ipsum. Quare sciendum est, Prophetas fuisse personas divinitus ac immediate vocatas ad predicationem doctrinae caelestis, de peccato, et benedicto semine: qui potius (ut dictum est) non illos, sed ipsummet Deum per os eorum locutum esse ad genus humanum eam doctrinam, quam illi inspiratione Spiritus sancti conscripserunt, posteritatique reliquerunt. Ideo ipsi quoque plerunque statim initio suorum librorum hunc titulum nomenque praefigunt, esse visionem, aut onus, aut verbum divinitus patefactum sibi, etc. Hoc vero nosse prodest, tum ad id ut maiori reverentia, diligentia, timoreque ea scripta perlegamus, (nam trementibus ad sermones suos, Deus pollicetur Spiritum ac intelligentiam, iuxta illud. Timor Domini est initium sapientiae:) tum etiam ad hoc, ut eo rectius uti eis libris doctrinaque eorum queamus, scientes quantum eis tribuendum sit.

3 Observetur etiam summa ac scopus eorum doctrinae, qui fuit primum, promissionem de benedicto semine, eiusque adventu ac beneficiis, suis Prophetiis illustrare: hominesque in eius expectatione et fiducia confirmare. Deinde, instantes poenas tum suo populo, tum et exteris regnis nomine Dei praedicere aut prophetare. Tertio sui temporis idololatrias et errores redarguere ac corrigere, et contrarias verasque sententias et cultus confirmare ac constabilire, et omnino doctrinam de Deo hominibus inculcare Postremo, etiam secundae Tabulae vitia grassantia taxare, ac omnino et in summa contritionem et fidem concionari.

Aliquando etiam politica aliqua mandata habuerunt de aliquibus negociis agendis aut omittendis, praesertim tempore bellorum ac difficultatum aliarum. Denique cum eos vel reges aliive magistratus, aut totus populus, vel etiam singuli aliqui homines de rebus futuris, aut alioqui dubiis, praesertim maioris momenti, consulere voluerunt, habuerunt ab eis certa responsa.

4 Non solum vero in genere peccata accusarunt, et ad pia opera homines hortati sunt: sed saepe etiam de singulis aliquibus factis bonis aut malis, aliquos ex speciali Dei revelatione et mandato convenerunt: ut Isaias Sobnam, Ieremias Paschur, Ebedmelech, et quosdam Pseudoprophetas. Hunc scopum summamque

-- 818 --

55 officii prophetici probe nosse et expendere, ad eorum cognitionem multum profuerit.

5 Hic quidem est primarius Prophetarum scopus. Multa vero historica simul sunt eorum libris inserta, aut propalam manifesta narratione: aut certe haberi possunt ex eorum concionibus, si quis eas attente legat et consideret, ut postea clarius ostendetur. Ex illis igitur quoque historiis suos fructus percipere poterimus.

6 Multum quoque profuerit Prophetas eo ordine cognoscere, quo conscripti sunt. Non enim eo ordine temporis initio editi sunt, quo nunc positos in Sacro volumine videmus. Tempora igitur ipsorum, quo quisque floruerit, indicabimus.

1 ¶ Abdias vixit, et suum conscripsit opus, aetate Achab regis Israel, atque Eliae prophetae. 1 Regum 17. anno ante Christum 920. 2. Ionas, regnante Ieroboam, filio Ioas, in Israel, a morte Elisaei: ante Christum 840. 3. Amos, regnante Usia in Iuda, et Ieroboam in Israel, ante Christum 780. 4. Micheas; eodem rege, Usia inquam, incoepit: et sub Ezechia finiit. 5. Oseas, Michaeae contemporaneus: itaque sub Usia rege, ante Christum 770 creditur incoepisse, ac deinde prosecutus ad tempora usque Ezechiae, annos (ut quidam opinantur) 70. 6. Iesaias vaticinatus est sub Osia, Iothan, Ezechia, atque etiam ad decimum usque annum Manasse, ante Christum 780. 7. Ioel, Ezechiae anno 14, ante bellum illatum a Sennacherib, ante Christum 700 annos. 8. Nahum, eodem tempore praedicat Ninivitis, relapsis in pristina scelera. 9. Habacuc, sub Manasse floruit, ante Christum 680. Ezechias paulo ante erat velut communis Mecoenas atque alumnus Prophetarum: Manasses vero, hostis et tyrannus in eos saevit. 10. Zophonias sub pio rege Iosia, ante Christum 610. 11. Ieremias, incoepit eiusdem Iosiae anno 13. Prosequitur vero etiam post captam civitatem 610. 12. Daniel in Chaldaea, cum capto rege Ioachim, ante Christum 580. 13. Iezechiel, in Babylone, anno quinto post migrationem Iechoniae, 580. 14. Aggeus, 15 Zacharias, et 16 Malachiae nomine inscriptus liber, editi sunt in reditu ex captivitate Babylonica, ad imperii Babylonici gubernacula sedente Dario Hystaspe, ante Christum anno 450. Qui igitat ordine sunt conscripti, eo etiam legere illos propter diversas causas, quae in sequentibus Observationibus attingentur, expediet.

7 Graviter praecipit Lutherus in sua expositione Isaiae prophetae, ut diligenter temporum eius historia cognoscamus, si Prophetiam ipsam recte intelligere velimus; idque etiam ipsum Prophetam subindicare in titulo, dum nomina regum exacte indicat, sub quibus prophetaverit. Ratio sane huius praeceptionis evidentissima est. ut enim medicus emplastrum aut aliam medicinam ad vulnus morbumve attemperat: sic Prophetae, et alii serii fidique doctores, suas conciones ad sui temporis difficultates, vitia, errores et idololatrias, earumque omnium rerum circumstantias accommodant. Quare perinde necessaria est temporum totiusque status ac rerum cognitio cuiusvis prophetae, ad intelligendas eius conciones: ac medicaminis adbibiti ratio non aliter perspici expendique potest, nisi perspecto morbo, eiusque omnibus circumstantiis. Oportet igitur pernosse statum Ecclesiae ac reipublicae, religionis morumque, et etiam primarias personas eius temporis: et denique ipsius etiam Prophetae, quoad fieri potest, ingenium, institutionem, mores ac vitam. Crebro enim aliqua dicta in ipsis, ad aliquid eorum respiciunt.

8 Porro pernoscere statum conditionemque rerum ac temporum facile possumus, cum ex historiis praesertim Sacris, ut ex Regum historia, et Paralipomenis: tum et ex ipsismet Prophetis, si modo diligentius attenderimus. Nam si omnino nullum subsidium venit ab historiis: proximum est, ut ex ipso orationum propheticarum contextu, quae facies Ecclesiae aut reipublicae fuerit, quae vitia erroresve dominari, quae virtutes aut vera dogmata reflorescere coeperint, adnotare assuescas. Quod hoc fiet pacto.

Animadvertis forte a Propheta graviter reprehendi ebrietatem aut avaritiam: veluti Isaiae quinto videmus fieri. Ex ea sane oratione cognosces, apud populum, ad quem Propheta concionatur, vitia illa passim invaluisse. Item audis damnari consilia de civitate munienda vallo et fossis: de mittendis legatis, qui amicitiam et societatem regum peterent externorum. Argumento haec sunt, graviter tunc periclitatem rempublicam, atque bellum fuisse in foribus, nec non consultationes de repellenda vi hostili habitas. Assequemur omnia multo plenius et certius, si quae legimus, cum iis rebus conferamus, quas nostra memoria aut paulo ante gestas, sive in Ecclesia, sive in politia cognoverimus.

9 Iliud vero plane generale latissimeque patens praeceptum est, ut quae legimus in Prophetis, aut alioqui vel in Sacris, aut etiam prophanis scriptis, cum ipsis rebus, usuque ac experientia rerum conferamus. Omnia enim tum obscura, tum quasi ieiuna mortuave sunt, dum in sola ociosa noticia versantur, et a veris vivisque experimentis sunt separata. Semper praxis theoricae non tantum lumen, sed etiam quasi nitam quandam affert.

10 Per incommode autem factum videtur ad intelligendos Prophetas, nisi quod divina providentia voluntasque in omnibus adoranda est, quod videlicet videmus Prophetarum conciones nequaquam extare integras, sed tantum fragmenta, et selecta aliquot eorum capita, quae iudicata sunt Ecclesiis maxime profutura, et ex quibus reliqua possunt intelligi. Quo quidem pacto cernimus ab Evangelistis [?: fru--latim ] tantum conscriptos sermones atque res gestas servatoris nostri Christi. Quis enim ambigat, longe uberiores, instructiores, et ampliore quadam maiestate conciones omnes a Christo, itemque a Iohanne Baptista esse habitas, quam sunt literis mandatae?

11 Observetur igitur diligentissime, ubi illae summae incipiant aut desinant, quatenus cum sequentibus cohaereant, aut non cohaereant.

12 Huius rei maxima et continua cura esse debet: quando alias in tot transitionibus, digressionibus, patheticis orationibus, multa videbuntur male cohaerentia, quaedam etiam pugnantia coniungi. Ergo observet unusquisque, dum Prophetas legit, haec sequentia:

Ubi in eis taxentur vitia, aut commendentur virtutes:

Ubi praecepta aut exhortationes.

-- 819 --

56 Ubi promissiones, aut consolationes, aut comminationes.

Ubi de rebus ad religionem pertinentibus, aut de civilibus negotiis.

Ubi ad magistratus, aut ad subditos.

Ubi disputationes, aut sententiae.

Ubi praedictiones rerum futurarum, aut narrationes ante actarum.

Ubi de Christo (in quem tanquam scopum, semel dictum est, prophetas sua omnia intendere) aut de Ecclesia.

Ubi de reiectione Iudaeorum, aut de vocatione gentium.

Ubi de lege, aut de Evangelio.

Ubi orationes ad Deum, vel querelae: et quis in tanta rerum, de quibus disserunt Prophetae, diversitate enumeret omnia?

Haec igitur qui distinguere rite volet, diligentiam impendat non mediocrem necessum est.

13 Libet asscribere ex Epiphanii libro de Mensuris et ponderibus: priscos partitos esse Prophetias in 10 speculationes, seu potius Locos communes: nempe in 1 doctrinas, 2 speculationes, 3 exhortationes, 4 minas, 5 luctus, 6 consolationes, 7 preces, 8 historias, 9 praedictiones. Praedictionum vero 1 aliae sunt de reiectione legis, secundum carnem: 2 aliae de novo Testamento, legi successuro. Iterum 3 aliae de depositione prioris populi, 4 aliae de vocatione gentium. 5 Quaedam item de promissionibus ad patres factis, 6 quaedam peculiariter de Christo, 7 aliquae de Ecclesia. 8 Nonnullae contra certas provincias, et 9 certas personas: 10 aliae contra omnes in universum impios. Quibus omnibus solebant, eodem Epiphanio testante, discriminis ergo quasdam notas appingere, quarum aspectu statim admonebantur Lectores, quid quoque loco tractaretur. Cuius diligentiae veterum placuit mentionem facere, quo studiosa iuventus exemplis maiorum provocata, acciperet occasionem, simili modo quasdam notas seu characteres excogitandi, quos in libris suis ad tales locos in Prophetarum concionibus (quid dico Prophetarum? imo vero Apostolorum et Evangelistarum) obvios appingerent. Porro quicunque hunc in modum partes concionum praecipuas semel distinxerit, facile assequetur veram atque germanam sententiam, earum praesertim Regularum adminiculo, quas supra de consuetudine Scripturarum tradidimus: de quibus nequaquam opus est aliquid hic loci cum fastidio repetamus.

14 Mos autem est Prophetis, 1 quaedam futura denunciare apertis verbis, 2 quaedam tantum visis sive signis, 3 quaedam actionibus. 1. Primi generis multa extant vaticinia, de Christo, de Antichristo, de falsis doctoribus, de calamitatibus, rursumque de felicitate Ecclesiae. 2. Secundi generis videre licet pleraque apud Danielem, Ezechielem, et autorem Apocalypseos. Hoc tamen discriminis in his ipsis observato, quod 1 alia praedicuntur signis sive figuris, sed addita convenienti interpretatione: quod videre licet in vaticiniis Danielis, de quatuor monarchiis. 2. Alia vero sine interpretatione: quo spectant figurae illae et visa in Ezechiele, atque Apocalypsi. 3. Tertii generis est, quod Ionas demittitur in mare, ac devoratus a pisce, ad diem tertium rursus eiicitur: qua in re vaticinium de Christi morte ac resurrectione fuit reconditum. Item, quod Ieremias iubetur circumspicere, et videt baculum amygdalinum, ollam bullientem: quod conqueritur de conspirantibus in mortem suam viris Anathoth (ubi Hieronymus diserte ait, vaticinium de Christo latuisse) quod curante Phashor sacerdote coniicitur in carcerem, in qua actione similiter vaticinium de Christo abditum erat. quod Ezechiel bibit aquae certam mensuram, coquit placentam hordeaceam in stercoribus excrementi humani: denique quod in novo Testamento Agabus se vinciri cingulo mandat Pauli apostoli. Et hae ipsae actiones, perinde ac visa, modo quidem habent adiunctam expositionem, modo vero non habent. Quod vero hic diximus actionibus prophetarum plerunque vaticinium ac typum de Christo subesse: idem decet intelligamus de actionibus sanctorum heroum, quos Scriptura vehit laudibus.

15 Est usitatum Prophetis, vaticinia rerum futurarum explicare verbis praeteriti temporis, tanquam si narrarent res transactas. Subinde vero sic narrant, quasi de praesentibus sermo esset. Quod a Spiritu sancto introductum apparet, ad significandum maximam rerum expectandarum certitudinem. Psalmo 22, Circumdederunt me canes, et congregatio malignantium obsedit me, foderunt manus meas et pedes meos. Ubi plura exempla occurrunt, et in his quaedam etiam expressa verbis praesentis temporis. Ieremiae 31, Vox in caelo audita est, planctus et fletus amaritudinum. Rachel flens super filios suos, nec voluit consolari super filios suos, quia non sunt. Haec vates de re futura, quae postea de re peracta profert Evangelista Matth. cap. 2. Adnotavit plura exempla D. Augustinus, enarrans Psalm. 3. praeterea lib. 2. de Sermone Domini in monte.

16 Deprehensum quoque est, futura a Prophetis praenunciari forma optandi, seu imprecandi. Neque enim eos, cum videntur mala imprecari aliis, revera sic imprecari: sed imprecationis figura, ea quae ventura sunt, certo praevidere. Itaque cum dicitur, Sit mensa eorum ante ipsos in laqueum: tantundem sibi volunt ea verba, ac si diceretur, pro certo erit mensa eorum ipsis in laqueum. Testis Augustinus in commentario ad Psalmum 5, super verbis illis: Decidant a cogitationibus suis. Item ad Psalmum 34 et 78. supputatione Augustini. Item in Sermonibus, sermone 109.

Verum de variis Prophetiarum formis extat in hac parte integrum Caput, quod hisce observationibus aut monitionibus utiliter adiungere poteris.

17 Illa quoque non vulgaris admonitio est, ut diligenter observemus, ubi prophetae ad priores Scripturas respiciunt, ad eas alludunt, aut alioqui sua diligenter cum illis conformant. Solent enim crebro ad praecedentes libros, et praesertim ad Mosen ipsum respicere, qui veluti pater quidam sacrorum scriptorum et librorum est, sicut quidam de Homero in gentilium literis pronunciare solent.

18 Multo vero utilior illa praeceptio est, ut lucernam nobis accensam a Christo et Apostolis semper nobiscum in Prophetarum adyta et abdita, eorum opes mysteriaque contemplaturi, inferamus.

-- 820 --

57 Lucernam autem voco non tantum impletiones Prophetiarum, quae plane veluti sol quidam ipsas obscuriores praedictiones illustrant: sed etiam cum expositiones singularum prophetiarum ac dictorum ex Prophetis citatorum, tum et totam illam immensam lucem, quam Christus et Apostoli veteri Testamento intulerunt, dum et verum eius scopum finemque exponunt; et omnia eius mysteria mirifice illustrant. Hactenus de Prophetiis; nunc de Psalmis.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.