Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Ex qua collatione sequuntur porro hae primorum elementorum, Dei et credentis hominis compositiones: iustificatio: seu iustitiae, obedientiae, aut satisfactionis Christi imputatio: donatio Spiritus sancti, renovatio, invocatio, et alii fructus ac opera Spiritus, crux, resuscitatio et iudicium humani generis, piorum glorificatio, et gloria Dei. qui ultimi fines Theologiae sunt; ad quos illa hoc
-- 797 --
34
modo per Synthesin a primis elementis, causis aut fontibus progreditur. Atque hisce modis ac mediis filius Dei suum suique patris regnum erigit ac instaurat, destruendo nempe serpentis caput, ac regnum suumque ac patris verbo, Spiritu sancto et potenti efficacia promovens et absolvens, usque dum omnes suos adversarios plenissime sibi subiiciat, ipseque Ecclesiam et sese patri submittat ac offerat, ut ille sit omnia in omnibus, sicut mox initio in prima illa creatione fuit, et multo etiam gloriosius maiorique cum maiestate.

|