Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Verum operae precium est adhuc explorare, num idem locus contineat aliquid valens προς ἔλεγχον , ad redargutionem: id est, ad convincendum errores Philosophorum, vel haereticorum, vel quorum cunque aliorum, qui contra veritatem sentiendo, aut falsum asserendo lapsi sunt. Nam falsa dogmata necessum est in Ecclesiis damnari, ac prudenter refelli, quo ab incautioribus vitentur, explodanturque. Itaque ex iisdem Christi verbis redargutiones huiusmodi colligentur. 1 Redarguuntur, qui existimant satis se facere, si fidem, rectamque de religione sententiam animo solo amplectantur, atque ita conscientiam suam uni Deo probent: interea apud homines liberum esse, quidvis concedere, aut adfirmare, proutloci, temporis et personarum fert conditio, maxime ubi inevitabile imminere videtur vitae discrimen. In qua falsa opinione, semper multi fuerunt in Ecclesia, praesertim quo tempore persecutiones propter iustitiam sunt palam excitatae. Atqui Apostolus diserte ait: Corde credi ad iustitiam, ore autem fieri confessionem ad salutem: Rom. 10. Aput veteres Scriptores invenies non pauca de iis qui metu poenarum fidem abnegarunt, ac postea iterum recipi ab Ecclesia postulabant. 2 Redarguuntur item Philosophi, in primis Epicurei, negare ausi divinam providentiam, fingentesque Dei maiestatem sublimiorem, quam cui res humanas curare vacet, aut conveniat. 3 Redarguuntur etiam Stoici, qui contendebant gubernari cuncta fato. 4 Redarguuntur, qui casum et fortunam sic constituerunt, quasi tumultuarie, citraque illius providentiae sapientem ordinationem res in mundo evenirent. 5 Redarguuntur illi quoque Theologi, qui Dei providentiam tantum universalem faciunt, in genere videlicet administrantem universa, verum ad minutiora et particularia haudquaquam descendentem. 6 Redarguuntur omnes haeretici, quales in primis Pelagiani, plus iusto humanis tribuentes viribus, perinde ac si in hominum manu esset fidem pro arbitrio amplecti, in eadem constanter perseverare, eandem intrepide confiteri, metu periculorum aut mortis nusquam angi: cum haec omnia constet solius Dei esse dona: testante Apostolo, Actorum 17. Eph 2. Philip. 2. 7 Reprehenduntur omnes qui plus nituntur ac fidunt rebus externis, et caducis opibus, amicitiis, potentiorum auxiliis, quam divinae potentiae ac bonitati: a qua tamen vel pili capitis nostri numerati sunt, et ne in tertam cadant servantur. 8 Increpatur illorum temeritas, qui bonas creaturas conantur perdere, quas Deus interim tutandas ad se recepit. Poterit quivis hac via in caeteris locis redargutiones colligere, quantum natura rei, qua de sermo est, patitur. Scite Theophylactus ad illa verba ad Galat. 4. Misit Deus filium suum, factum ex muliere: redargutionem pariter et doctrinam adiicit hoc pacto: Factum, non per mulierem, dixit, ne occasionem inveniant, qui per virginem asserunt, tanquam per canale aliquod, Dominum processe in mundum id falso omnino existimantes: sed ex muliere, hoc est, ex ipsius mulieris substantia corpus accipientem, virginalis uteri fructum prodiisse. Perfacile est hac ratione adnotatas doctrinas, redargutiones, quaeque eius sunt generis, in sanctorum patrum Scriptis observare.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.