Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Danda vero in his omnibus diligens opera, ut nostris temporibus, atque praesenti nostrarum Ecclesia rum statui, quoad fieri potest, accommodentur omnia. Passim autem apud Sacrarum literarum interpretes videre licet, quomodo ex locis quos enarrandos suscipiunt, adnotare semper soleant, modo quod ad doctrinam vel redargutionem, modo quod ad institutionem vel correctionem, modo quod ad consolationem pertinet: cum neminem lateat, propter has potissimum commoditates spirituales, tanquam fines destinatos, Scripturam universam divina ordinatione in lucem esse editam. Eum qui harum rerum nihil observat, credibile non est serio quicquam legere, tantum ab est ut intelligat. Imanis est sacrarum rerum meditatio, quae non ad aliquam saltem istarum partium de fructibus spiritualibus dirigitur. Atque est revera mirabili Dei providentia constitutum, ut incomparabilis divitiarum spiritualium varietas et copia in sacrorum librorum poenario recondita existeret. Habent enim cuiuscunque conditionis homines occasionem aliquid ad suam commoditatem inde transferendi: neque possunt ulli excusationem praetexere, si nihil vel ad augendam cognitionem, vel ad vitae emendationem hauserint. Inveniunt, qui paulo feliciori captu sunt praediti, et prae caeteris illuminati, omnia caelestis philosophiae dogmata: qui erraverint, aut lapsi quoquo modo in doctrina fuerint, audiunt acres redargutiones: qui simplices sunt et modesti, ad altiora non valentes progredi, at soliciti tamen de vita pie inculpateque traducenda, obvias habent sanctissimas institutiones in iustitia: qui autem veritatis noticiam assecuti, segnes interim et frigidi manent, defigere animum possunt in salubres correctiones: postremo, qui afflicti sunt, et sive ob spirituales internasque, sive ob corporales et externas molestias perturbati, reperiunt supra quam dici potest suaves consolationes: denique quocunque sis affectus modo, invenies quod stomacho tuo congruat, et non fastidioso satisfacere possit. Doctrina promovet ad rerum scitu dignarum et necessariarum cognitionem: redargutiones reprehendunt, reducuntque in viam falsis opinionibus deceptum: institutiones, quomodo vita innocenter peragi debeat, praescribunt: correctiones, provocant peccantes et lapsos ad resipiscentiam: consolationes, animi moerorem tollunt, atque ad certam spem obtinendae misericordiae et liberationis e periculis excitant. Quid ad vitae Spiritualis perfectionem possis amplius desiderare? Certe aut vehementer fallor, aut hi fructus provocabunt omnes ad divinarum Scripturarum indefessam lectionem: et quicunque ulla tenentur salutis suae cupiditate, in frugiferis huiusmodi meditationibus dies noctesque se exercebunt. Orandus interea sine intermissione pater caelestis, ut quibus Sacrarum literarum semel dederit intellectum, iis dem largiatur actiones egregiae cognitioni per omnia respondentes: quo caeteri eos consummatos Theologos, hoc est, non tantum doctos, verum etiam bonos ac pios agnoscant, revereantur ac praedicent, praeterea quantum fieri licet imitentur.

Previous paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.