Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

QUAE ET QUO ORDINE IN TRACTATIONE SACRARUM LITERARUM OBSERVANDA SINT.

Quoniam vero fidi interpretes Scripturae diligenter Sacras literas tractant vel in concionibus templorum, vel etiam in lectionibus Scholarum, et ab ipsis quoque Sacrae literae discendae sunt, adiiciatur aliquid etiam de eorum modo tractandi eas. Hac enim commonefactione instructioneque cognita, tum ipsos Sacrarum literarum interpretes maiore cum fructu audiemus, tum etiam prudentius et veluti oculatius in Sacris literis versabimur, scientes quid nam potissimum in eis considerare ac expendere debeamus.

Duplex igitur est tractandi Scripturas ratio: altera popularis, Scholastica altera. Illa quidem, ad promiscuam multitudinem in templis maxime usurpata, et bona ex parte Rhetorum officinas redolens: haec vero, coetui studiosorum in frequentibus scholis atque collegiis commorantium congruens, et resipiens quiddam Philosophicum, utpote ad Dialecticam brevitatem simplicitatemque magis adstricta. quanquam videmus, a nonnullis etiam priorem illam in Scholasticum theatrum deduci.

In populari igitur tractatione (de hac enim tanquam faciliore, prius visum est dicere) agit doctor multo liberius. Satis est ei, in argumento quod enarrandum susceperit, sive integer sit liber, sive aliquota libri portio, sive quaestio aliqua pro eventu atque negotiis oblatis disputanda, primo nativam perspicuamque sententiam paucis reddere, eamque simpliciter infigere auditorum animis

Inde excerpit primarios aliquot locos, quibus diutius inhaeret, atque explanat luculenter. Id autem ita, ut accommodet omnia praesenti Ecclesiarum statui, maximeque ad insculpendum mentibus religionis nostrae dogmata cognitu necessaria: deinde ad damnandos corruptos hominum mores, atque ad inducendum ad vitae puritatem, veramque sanctimoniam. Quare in Locis communibus de Fide, de vera invocatione divini nominis, de charitate, de obedientia, de beneficentia, de oratione, de ieiunio, de patientia, de cruce ferenda, multus est: tum adversus superstitiones, adversus luxuriam, crapulam seu ebrietatem, adversus quaevis alia vitia recenter enata, quae iudicat reprehensione publica egere, atque corrigi posse, crebro longa oratione disserit.

In his autem omnibus, frequentia adhibet e Scripturis exempla: illustres item sententias: poenas insuper et praemia proponit. interdum congerit similitudines ex quotidianis actionibus: producit deinde diversas comprobationes, nec non firmamenta suasoria. subinde ex disciplinis humilioribus, qualis

-- 830 --

67 Dialectica et Rhetorica, aut de media plebe petita: nonnumquam quaedam argute dicta a Philosophis; aut aliis magni nominis hominibus, veluti emblemata intermiscet. Neque illa praeterit, quae orationem illustrant, ac divitem speciosamque reddunt. est etium ὑποτοπώσεων et amplificationum studiosus coaceruator. Denique ea quoque omnia operose congerit, quae ad movendos adfectus conducere arbitratur.

In summa, nihil omittit quod modo ad persuadendum inculcandumque animis vim habet. Siquidem hic eius scopus est, huc universus tendit labor, ut omnes ad agnitionem peccatorum; ad fidem, ad puram invocationem Dei, ad vitae emendationem pertrahat: et si fieri possit, in novos prorsus homines transformet.

Huius autem tractationis absolutissima exempla videre licet primum in Prophetarum et Christi Apostolorumque concionibus, quas certe ad plebem atque imperitam multitudinem esse habitas, non est obscurum: deinde in Homiliis, id est familiaribus sermonibus Origenis, Basilii, Nazianzeni, Chrysostomi: et nostro tempore cum in aliorum multorum concionibus, tum Lutheri (unus hic inter omnes principatum obtinet) et similium. In quibus sane orationibus multa accommodata sunt eruditis, plurima imperitae multitudini, omnia vero universis: quandoquidem universis prodesse, pii authores studuerunt. Sed de populari interpretatione forsitan alio tempore plura a nobis dicentur.

At vero tractatio scholastica multo est laboriosior: utpote in hoc intenta, ut de loci qui explicandus offertur, sententiae nullus amplius residere in auditorum pectoribus possit scrupus: sed singula, et quidem minutissima exacte discussa habeantur. In hac autem monstranda eo apertius crassiusque oportet nos agere: quo enixius quidam laborant, ne quis methodum quam tenent, deprehendat. Data opera subinde ab ea deflectunt, ne si eundem semper observarent ordinem, cito omnibus patefieret meditare ipsorum docendi ratio. Summa, in quiunt, est ars artem dissimulare. Et doctoris oratio si eodem semper habitu prodeat, nulla variatione interpolata, taedium parit audientibus, atque in contemptum venit. Equidem fateor, nonnunquam utiliter mutuari sermonis faciem, quando nec locorum qui occurrunt, natura patitur nos eadem commentandi via semper ingredi: sed tamen mihi minime probatur dissimulatio: et eum bene mereri de discipulis iudico, qui quo iuvatur eorundem profectus, non tegit. Congeram igitur, et exhibedo quandam Methodi formam, non quidem ab uno aliquo nobis praescriptam magistro, sed in diversis authoribus tam priscis quam recentibus, deinde in celebrium Scholarum praestantissimis interpretibus, quos aliquando in Gallia, Germania, Britannia, vel alibi audire contigit, a me observatam, atque quanta fieri licuit fide adnotatam: ex qua profecto facile, ni fallor, unusquisque discet, quid in professoribus; ad quorum Scholam se receperit, considerare, quod attinet ad rationem docendi, maxime deceat.

1 Primo igitur, quando perito artifici integrum scriptum sive iustus liber enarrandus est in manibus, ante omnia explicat, A quo, et Ad quos, seu de quibus, vel propter quos opus conscriptum sit. Cuius rei argumenta cernere licet in initiis Prophetarum, et Epistolarum Paulinarum. Semper namque in his ista aperte praemittuntur. Iisdem convenit mox adiungere nonnulla, De authoris conditione, vocatione, vitae genere: De doctrina: De phrasi, sive genere dictionis. Quin etiam de illis ad quos, vel de quibus vel propter quos liber sacer est editus, adiicietur: Ubi sint: Quales tum ante fuerint, tum nunc sint, quo ingenio, quibus moribus institutisque viventes. Sic praelecturus Epistolam ad Gal. explicat statim in initio, ub et quales Galatae fuerint. in Iesaia propheta operaeprecium est indicare, quales tunc fuerint Egyptii, quales Moabitae, Aedomitae, etc. Videmus subinde hanc diligentiam praestari ab Historiographis, quoties facta gentis alicuius mentione, clariores reddere suas student narrationes.

2 Hinc secundo loco venitur ad id, quod operi suscepto magis congruit: atque diligenter exquiritur quae scribendi extiterit occasio. Ubi fidus interpres aperit:

Quis status Ecclesiae, vel Reipublicae.

Si quae vitia, pericula, mutationes, vel errores obrepserint:

Quibus modis ad eum statum sit perventum.

Quid ex omnibus scriptorem maxime moverit.

Quis scriptoris finis, sive quid potissimum efficere intendat.

Quae omnia ipsi scriptores vel in initio, vel in progressu, vel in fine operis solent aliquousque insiinuare. Exempla obvia sunt in Epistola 1. ad Corinth. ad Gal. ad Thessalonicenses. Quinetiam in Prophetis quaedam hac ratione demonstrantur. Non sunt ergo omittenda, atque opportunius quidem ista in initio, quam usquam alibi, quandoquidem delectant, excitantque auditores: praeterea sine iis ad sequentia non patet aditus.

3 Porro tertio loco progressio fit ad explicandum, quis sit status sive propositio, aut quid potissimum in toto scripto contineatur.

4 Tum quarto, quot et quas in partes maiores diducatur: veluti si in eodem libro plures contineantur graves disputationes, plures conciones exhortatoriae, vel perpetuae narrationes, aut huiusmodi. Ad hunc modum dicimus Epistolam ad Romanos (praeter exordium, et extrema de rebus familiaribus) dividi in 3 partes: quarum prima complectitur disputationem de hominis iustificatione per fidem, ubique operibus: secunda, de vocatione gentium, et reiectione Iudaeorum: protrahiturque ad tria capita, nonum, decimum, et undecimum: tertia, doctrinam variam de iustificatorum vita. Ad Gal. tres similiter partes conspiciuntur: prima, in qua Apostolus suum munus a Deo se accepisse defendit: secunda, in qua evincit, hominem fide absque operibus iustificari: tertia, ubi multiplex doctrina de vitae institutione. Epistola ad Hebraeos quatuor constat partibus, quarum prima eruditam habet pene ad finem capitis 4, disputationem, de duab. in Christo naturis: secunda, de abrogatione sacerdotii atque ceremoniarum legalium, et Christi sacerdotio, unicoque sacrificio succedente: 3, ab extrema parte capitis 10, ad medium usque 12, de iustificatione prae fidem: quarra, praecepta vitae ac morum varia, sanctis atque iustificatis observanda.

Nec praetereundum quinto loco, quomodo hae ipsae partes maiores rursus dividantur, nimirum ubi fit earum exordium, propositio, confirmatio, confutatio, conclusio, vel huiusmodi. Haec inquam

-- 831 --

68 omnia prodest ordine commonstrare, atque eadem opera quid his singulis tractetur, breviter summatimque perstringere. Cumprimis vero conducit ista diligentia ad docendum auditorem, quid expectandum ipsi sit in sequentibus, atque ut ad ea percipienda avidius anhelet: qua ex re etiam fit, ut de toto opere quod enarrandum proponitur, sentiat honorificentius.

6 Multo autem experrectior et alacrior reddetur auditor, si sexto loco demonstretur, quanta utilitas et publice ad Ecclesiam, et privatim ad conscientias, ex cognitione earundem rerum sit perventura. Quod quidem commode fiet, summatim colligendo praecipuos locos: atque recensendo, quinam ex illis maxime pro tempore praesenti faciantad doctrinam, redargutiones, institutiones, correctiones, consolationes. Nam his potissimum capitibus utilitas cognitionis rerum sacrarum continetur expenditurque, quod libro 1. ex sententia Apostoli fusius est a nobis expositum. Haec vero sunt veluti παρασκευὴ et praeludium, in ipso vestibulo praemitti digna. Quod si tantum pars aliqua libri vel disputatio pertractanda suscipitur, nequaquam opus est ista omnia eo ordine investigare: sed satis fuerit, occasionem scribendi, authoris consilium, summam sive statum rerum discutiendarum, cum quadam utilitatis commemoratione indicare paucis.

Nunc ad ipsum opus, sive ad Scriptoris verba. Quia vero ad scrutandum eruendumque authoris mentem, et perspicue enarrandum eandem, ratio postulat, ante omnia accurate considerari res ipsas, deinde verba, verborumque positum: (quemadmodum ipsi quoque qui scribunt, primum solliciti sunt de rerum inventione, post de collatione, sive elocutione) ita interpretatio quoque omnis sic videtur in hoc studiorum genere partienda, ut primo loco explicentur res ipsae, secundo loco verborum proprietas. 1 Prima autem cura est, de commoda versione. Enimvero cum sacri libri peregrinis linguis sint conscripti, nempe Hebraea et Graeca: in nostris autem Scholis, propter auditores qui non omnes potuerunt eas linguas perdidicisse, praelegantur plerunque Latinae versiones: interest sane ipsius doctoris, eam eligere et usurpare, quae de multis sit optima, fidelissima, et quam proxime ad veritatem Hebraicam in Testamento veteri, vel Graecam in Novo accedens. Quamvis ipse suo marte, quod aiunt, Latina cum Hebraeis et Graecis diligenter conferet: et si quid in versione, qua uti decrevit, obscurius vel minus apte redditum, vel sententiam perturbans, offenderit, clarius id reddet, ratione etiam auditoribus exposita. Id inquam primo perficere loco decet. Apta enim versione proposita, via ad res de quibus agitur, dex tre explicandas feliciter strata est.

2 Secundo loco doctor animum huc intendit, ut proprie demonstret quid dicatur. Quod quo perficiat, repetit ante omnia, si expedire arbitratur, summam eius partis quae excutienda occurrit, strictim quid in ea contineatur aperiens. Quod si eadem plures in partes diducitur, non pigratur indicare, exordium, aut propositionem, aut simile membrum esse in conspectu. Mox recitata in authore periodo, sententiam crasse et synceriter exprimere conatur: quod fieri plerunque solet, iam adhibita ecphrasi, quae simplicissima est sententiarum redditio: iam paraphrasi, quae plenior est instructiorque: iam epitome, quam arctam et concisam possumus appellare: adnotatione artificii Dialectici aut Rhetorici, quando nimirum expenduntur causae, materia inquam, forma, efficiens, finis: aut circumstantiae, quis, quid, ubi, quoties, cur, quomodo, quando: aut antecedentia, et sequentia: aut argumentationum singularum ductus forma, et vis: modo per ἀνάλυσιν id est, partium resolutionem: modo per ἐρωτήματα , hoc est quaestiones, (nam haec quoque enarrandi ratio veteribus fuit usitata) modo per similitudines, quae illustrant quod obscurum involutumque apparet. Et quis enumeret omnes idoneas interpretandi formulas?

Caeterum hanc rationem explicandi authoris mentem ne quis aversetur cevabiectam, aut puerilem (quem modum, meminialiquando quosdam audire, qui non calumniabantur modo, sed etiam irridebant) libet paucula interponere. Primum, necessarium omnino est, certam et propriam scriptoris sententiam enunciare, Qua autem ratione id fiat, quid refert modo fiat?

Memores esse decet triti Proverbii, σαϕέστερον καὶ ἀμαθέστερον : quantumvis crasse, modo clare. Oportet doctores se subinde accommodentauditorum ingeniis: et cum admittamus omnis generis homines, inque iis etiam rudes quosdam, et liberalium artium palaestris inassuetos: est sane in istorum gratiam etiam ruditer et quasi paedagogorum more lo quendum. Unde factum quoque est, quod sacri libri medio quodam dicendi genere, quandoquidem omnibus debent esse expositi, sunt contexti. Sed et ipsi Prophetae atque Apostoli crebro locos quosdam tractant, plane ea quam commemoravimus ratione. Digerunt enim probationes in faciles et apertos syllogismos, utuntur enthymematibus, inductionibusque. Christus ipse, dum disputat cum eruditis adversariis, dum docet imperitam plebeculam, idem subinde facit: quod possemus longa oratione demonstrare, et multis comprobare testimoniis. Quam vero artificiose et diffuse explicat Apostolus ad Galat. 3. locum illum, In semine tuo benedicentur omnes Gentes? Quas non eruit argumentationes instituto suo idoneas? Vide praeterea et investiga accurate in Epistola ad Hebraeos, elaboratam enarrationem versus de Psal. 95 Hodie si vocem eius audi veritis, ne obduretis corda vestra, sicut in exacerbatione. Item illorum paucorum verborum ex Psal. 109. Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedek. Scio admiraberis. Nam ex singulis vocibus probationes longe gravissimas elicit. Quid in igitur et nos, in Scripturarum interpretatione eadem procedamus via? Ea de causa frequenter Chrysostomus, et si usquam alibi, maxime in Epistolis Paulinis: Hieronymus in Commentariis ad prophetas, Augustinus quosdam enarrans Psalmos, his modis, quos diximus, Scripturarum sententias eruunt. Augustinus in opere de doctrina Christiana, non semel demonstrat, artificium Dialecticum et Rhetoricum in Sacris libris animadverti debere. Beda non dubitavit artificium dicendi omnesque figuras oratorias explicare, adhibitis exemplis sumptis de libris Sacris. Itaque, ut paucis finiam, non eget quidem Spiritus sanctus artificiosa ista expositione: sed nobis ingenita est eiusmodi imbecillitas, quae ad cognitionem veritatis nulla potest ratione facilius induci. Ac sunt revera artes liberales dona spiritus sancti, sunt ancillae quarumcunque nobiliorum

-- 832 --

69 disciplinarum, sunt communia quaedam organa comparata ad sustentanda eorum ingenia, qui nondum sunt progressi altius: cur igitur non utamur eorum obsequio, ad Theologiae dignitatem illustrandam?

Caeterum ubi hoc pacto tenuiter expressa fuerit authoris sententia, reliquum est, ut tertio loco declaret doctor, quantum ponderis in causa quae agitur habeat, quod verbis authoris significatur. Solent namque Prophetae, cum locum ex Lege depromunt, item Apostoli, si quando ex Lege aut Prophetis aliquid mutuantur, libenter id explanare, atque diversis rationibus ostendere. Exemplum luculentum extat ad Gal. 3. ubi Apostolus solertissime excutit pondus promissionis divinae ad Abraham factae Genes. 22: In te, sive in semine tuo, benedicentur omnes gentes. Enarrare volens verbum benedictionis, admonet, considerandam esse fidem, quae in promissionem divinam defixa est. Nam fide benedictionem obtineri, non operibus. Quo aut comprobet, neminem ex operibus legis iustificari aut benedici: evincit, eos qui ex operibus legis salutem, sive benedictionem volunt consequi, execrationi esse obnoxios. Testimonium profert ex Deut. 27. Execrabilis, inquit, omnis qui non manserit in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Ex quo ratiocinatur: Cum nemo legem exacte praestet, fieri sane hinc, ut per legem omnes execrabiles officiantur. Fide autem iustificari homines, declarat pronunciatio Abacuc: Iustus ex fide vivet. Quo demonstret porro, quomodo benedictio iis obtingat, qui quando quidem non praestiterunt opera legis, execrationem promeruerant: ait, Christum factum esse pro nobis execrationem, quando mortem crucis pro nostris peccatis ipse perferre est dignatus. Idque ex Scripturis rursus evincit, quae adferunt execrabilem factum Christum, quando in ligno est suspensus. Caeterum fidem debere intueri in Christum, atque promissam benedictionem a Christo esse expectandam: ex eo evidenter colligit, quod singulari numero dictum sit Abraham, In semine tuo. Non dicit, Et in seminibus, tanquam de multis: sed tanquam de uno, Et in semine tuo, qui est Christus. Quis non suspiciet hanc interpretandi rationem? Iesaias capite 41, Unum esse Deum, qui suos tuetur atque e periculis eripit. variis docet rationibus sumptis ex historia Abrahae, admirabiliter a Deo conservati et defensi, multisque ornati beneficiis. Ergo ad exemplum Apostolorum et Prophetarum, quando locus aliquis e Scripturis offertur explicandos, merito quantum ponderis tum tota sententia, tum singula eius membra habeant, auditoribus tentabimus patefacere. Quanta igitur vis, quantumque ponderis in ea sententia sit positum, commonstrari hunc in modum solet. Explanant,

1. Quam apposita ad causam tota sit sententia.

2. Unde fluat, seu quibus nitatur fundamentis: hoc est, num sequatur ex praecedentibus, vel derivata sit ex aliis Scripturae locis: vel ex natura rerum, vel ex historia quapiam.

3. Qua occasione, quove consilio sit adducta: hoc est, cur haec potius adhibita quam alia: cur eo loco, cu- tali forma.

4. Quid potissimum efficiat, sive quis sit argumentationis scopus atque summa.

5. Num in verbis ullis probationes aliquae lateant, ad institutum pertinentes. Neque hic praetereundam, si locus depromitur ex veteri Testamento, operae eos precium facere, qui explorant versionem tum ex Hebraea, tum ex LXX. editione, atque investigant quousque conveniat praesenti causae: diligenter etiam pensitatis iis quae ibi tum antecedunt, tum sequuntur. Quod si historia occurit ex Lege vel Prophetis, eadem dilucidius recitabitur adiunctis nonnullis antecedentibus et sequentibus, ut usus eius certius pervideri queat. Quamvis dispicere etiam convenit, num in historia typus aliquis de Christo vel Ecclesia, de Lege vel Evangelio sit reconditus.

4 Iam quarto loco nonnulli in more habent, adiicere quandam vel sententiae quae exposita est, vel interpretationis confirmationem. Hanc autem parant ex affinibus Scripturarum locis: praeterea ex historiis sive typis ad causam accommodatis: quas partim ex Lege et Prophetis, partim ex libris Evangelium atque Apostolorum corradunt. Cui hac ratione non erit satis interpretata sententia, equidem non video quid adiiciendum restet.

5 Poterit nihilominus quinto loco doctor, si opportunum sentiat, aliorum quoque interpretum Schola in lucem protrahere: nec non synceriter citra invidiae suspicionem indicare, quid recte, argute, apposite, quid perperam ab aliis dictum appareat. Neque enim sunt contemnenda aliena. Si non recte loquuti sunt, tum lucis ac dignitatis aliquid accedit tuae explanationi. Sin recte, non erant ea utilitate frustrandi auditores. Quam vero arbitratur doctor explicationem commodissimam, sive eam primus ipse protulerit, sive alii eam attigerint, quanta potest fide ac diligentia inculcet, breviter repetitis, saltemque insinuatis rationibus, quae eam stabiliunt.

6 Quod si iam restat locus aliquis in scripturis, ab eo qui est in manibus dissidens, laborabit sexto loco prudens doctor. ut locos in speciem pugnantes conciliet. Quin etiam si quid preterea in mente venerit, interpretatione ipsius ali quo modo eneruas, nequa quam id silentio involvet. Qui non vult auditores de interpretationis suae rectitudine ambigere, totus in hoc est, ut omnes ex eorum mentibus scrupos removeat

7 Haec satis multa ad rerum explanationem. Restat septimo loco paucula adnotemus, de explanatione verborum, quorum non minor cura, quam ipsarum rerum suspici debet. Hac igitur in parte observet Scholae magister: primo, num obveniat vox aliqua ἀμϕίβολος , per quam obscuraretur, aut mutaretur sententia. Qui se hic cupit extricare, inquirit quomodo in Hebraeo aut Graeco exemplari legatur. Deinde, an eius varia in Scripturis significatio: tum, si ita est, quomodo praesenti loco accipiatur. Quod si res postulit, alii quoque proferuntur Scripturae loci, in quibus ea vox simili modo usurpata legitur. Secundo, an subsit aliquis tropus: veluti metaphora, allegoria, catachresis, etc. Tertio, an phrasis notatu digna. Quarto, an allusio ad alium Scripturae locum, vel ad historiam, vel ad rei cuiuspiam naturam. Quinto, an emphasis, aut δεινότην Sextο, an repositum sit in aliqua voce, aut paucis coniunctis, argumentum ad doctrinam, sive ad exhortationem faciens. Neque enim novum est, ex una voce subinde grave argumentum colligi: quemadmodum paulo ante ostendimus Apostolum facere ad Gal. 3, ad vocem Seminis singulari numero

-- 833 --

70 expressam. Quidam interpretationem vocum exequuntur in initio, quidam in progressu: sed non admodum refert quo id fiat loco, dum tamen dextre et opportune. Nostri autem consilii rationem supra reddidimus. In his vero omnibus diligens interpres, quo plus fidei sibi conciliet, non gravatur etiam ex sanctorum Patrum commentariis, quae ad eiusdem loci intelligentiam conducunt, in medio statuere, atque quae probatae sunt monetae commendare.

8 Observat octavo loco interpres Scholasticus, quid nostrae tempestati utile ex lectione sacra possit elici. Itaque ex consilio et traditione Apostoli demonstrat, si quid ad doctrinam, si quid ad redargutionem, si quid ad institutionem, si quid ad correctionem, denique si quid ad consultationem faciat. Doctrina comprehendit expositionem et confirmationem sanorum dogmatum nostrae religionis: qualia in gravioribus disputationibus, saepe multa occurrunt excutienda. Redargutio, convincit et refutat falsa dogmata, et errores haereticorum philosophorum, aliorumque qui contra veritatem sentiendo lapsi sunt. Institutio, habet sub se praecepta de moribus deque officiis pietatis, in quotidiano vitae usu necessariis. Correctio, ostendit quomodo corrigi atque instaurari queant, quae neglecta collapsave fuerint maxime in moribus et vitae actionibus Reprehendit etiam vitia, quae sive in Ecclesia, sive in republica, sive in Oeconomia perniciose recepta fuerint. Consolatio, congerit praesidium ad muniendos eos, qui in conflictibus spiritualibus deserti, ad erigendos qui iam lapsi, aut rebus adversis pressi comperiuntur. De quibus omnibus semel diximus.

9 Post haec omnia pertractata, prodest interdum explicare graviorem aliquam quaestionem fortuito, ut fieri solet, oblatam: vel locum communem tempori atque negociis convenientem. Enimvero aliae aliis temporibus in Ecclesia quaestiones agitantur. Itaque has decet non in transcursu et raptim, sed magna cum diligentia, omnibusque rite aestimatis, evolvere atque explanare. Quo pacto in Epistola ad Romanos capite 14. tractat Apostolus locum de usu rerum indifferentium: ubi de delectu ciborum, observatione dierum, gravis inprimis extat disputatio. Et in priore ad Corinth. multi loci pro statu Ecclesiae Corinthiorum oblati, dilucide excutiuntur. Item 2. ad Thessal. 3. de labore manuario, Ad Hebraeos 13. de vitandis variis et peregrinis doctrinis. Verum quomodo huius generis loci communes tractari debeant, paulo post indicabimus.

His igitur partibus Scholasticus interpres suum absolvit officium, atque auditoribus veritatis cognoscendae avidis abunde satisfecit. Quo autem brevius, argutius et apertius haec exequitur omnia, eo plus apud auditores gratiae promeretur: quorum animos doceri et erudiri quidem par est, affectus vero moveri aut deliniri non perinde necessarium. Praecipua doctoris virtus in perspicuitate et facilitate eminet. Ex prolixitate autem obrepit taedium. Utilitas interea etiam breviori commentandi ratione paratur. Sunt autem scholastico interpretandi genere conscriptae quaedam Prophetarum conciones, aliquot Paulinae Epistolae: in primis nobilis illa ad Rom. prior ad Corinth. item ad Galatas, tum illa ad Hebraeos. Hinc comment. Hieronymi in Prophetas, et August. in quosdam Psalm. succinctius enarratos. Addere licet Ambrosii comment. in D. Pauli Epistolas.

Haec de ratione cognoscendi Sacras literas, nunc compendio annotare volui, quae spero studiosum veritatis magno cum fructu in perdiscendis illis sequuturum esse.

¶ In omni vero hoc conatu pii Aristotelicum illud potissimum in oculis animoque semper habeant, finem huius doctrinae non cognitionem, sed praxin vitamque esse: quod cum ille de Ethica doctrina, quae est qualiscunque secundae Tabulae tractatio, dixerit: nos profecto id multo rectius de sanctissima Theologiae sapientia dicere possumus, ac debemus.

Praxis vero Theologiae est, ut et animum aut cor, et corpus secundum eam regamus: ut inquam, tum internas noticias, animique omnes motus, tum et actiones ac opera interna simul et externa ad eam attemperemus. Propter nos enim ea, teste Apostolo, scripta est.

Dixerunt vero veteres eruditi, aegrotantis animi medicinam esse sermonem: et alii, Philosophiam esse medicinam animi. Quod multo iustius de caelesti hac doctrina dici potest ac debet. Haec enim sola morbos animi, eorumque causas, atque adeo etiam illum primarium omnium maiorum fontem pernovit et indicat. Haec etiam sola vera et salutaria remedia perspecta penitus habet, solaque ea recte adhiberi potest. Nos enim secundum hanc divinam sapientiam tantum aegroti, atque adeo etiam mortui sumus. Quare ea solum ad istam nostram mortem morbosque tollendos et persanandos data est.

Nec tamen illa sola, aut proprie sua quadam vi sanat, ut stulte Philosophi de sua Philosophia senserunt: sed Deus est, qui sanet, aut potius resuscitet nos per eam: illa est tantum potentia quaedam, aut instrumentum Dei, ad sanandum servandumque omnem credentem. Quandoquidem enim ille caelestis rerum omnium opifex ac creator noster non sic nobis opitulari vult, ut rebus inanimatis, plantis, aut brutis animalibus: sed ita nobiscum agit, ut cum creaturis rationalibus, ac ad eius imaginem cognitionemque conditis, ita nempe ut sese nobis patefaciat, nosque alloquatur, ac suam voluntatem nobis et doctrinam notam faciat. Quare si illum summum medicum ac opitulatorem nobis adiungere, propitiumque habere volumus, necesse est nos hunc sacrum librum cognitum habere: alio qui viventis Dei ope, praesertim in summis rebus, ut sunt spirituales, prorsus carebimus. Rectissime enim Patres dixerunt, ignorantiam Scripturae esse ignorantiam Dei.

Sunt vero varii morbi, variaeque difficultates huius vitae, ad quas omnes salutaria remedia existo sacrosancto thesauro verbi Dei quaerere debemus. Longum sane esset hic tum varios morbos ac difficultates hominis recensere, tum etiam remedia eorum conquirere, quae alii prolixius ac ex professo tractarunt, unde utrumque istorum cognosci potest.

Porro quia supra dixi. Sacras literas suo quodam ordine scriptas esse, et non exactissime omnes eiusdem materiae sententias uno in loco collectas conclusasve habere: sed saepe eadem aut similia in diversis locis repeti, et alibi aliam partem sententiarum eiusdem materiae plenius aut clarius expositam esse. Quare utilem operam navarit, si quis sibimet vel in memoria, vel etiam in charta, praecipuarum rerum sententias

-- 834 --

71 in diversis locis scripturae sparsas, annotaverit in suum usum, prout ipse novit suos morbos aut necessitates requirere, ut huius vel illius generis salutares noticias, ac veluti praesentanea quaedam remedia in promptu paratoque habeat, quoties illis ad praesentem usum indiget.

Multi vero tentarunt summas quasdam Scripturae, aut etiam materiarum vel sententiarum, methodicas collectiones facere: quorum alii in alia parte aut peccarunt, aut etiam laudabiliter ac utiliter laborarunt: nullum tamen Corpus sacrae harmoniae perinde (mea quidem sententia) totam Scripturae doctrinam in ordinem redegit, adhaec pleraque loca eius annotavit, et denique nullum minus humanis opinionibus dilutum est, quam id, quod SYNTAGMA NOVI TESTAMENTI. et porro etiam VETERIS appellatur: quae tria opera utinam in unum corpus redacta essent, ne res materiasve similes ex diversis libris colligi, comportarique necesse esset.

Ac demiror profecto, eorum librorum non esse maiorem usum in Ecclesia, et non proponi in Scholis: sed alios Philosophicis somniis Theologiae admixtis contaminatos. De cuius operis laude ac usu, in Praefatione dictum est aliquantulum: non tamen quantum satis esset ad permovendos homines, ad agnoscendum tam promptum thesaurum caelestis sapientiae.

Ea igitur Bibliorum harmonia rectissime poterit studiosus sincerae Theologiae uti, eoque omnia quae in Sacris literis occurrunt referre, aut etiam adscribere, quae sibi magis utilia aut necessaria deprehendent. Nec tamen peccabit, si quis sibi etiam breviorem aliquam consignationem locorum secundum praecipuas materias aut articulos confecerit, prout vel industria, vel etiam utilitas eius tulerit. Si enim sic sibi totam Scripturam in certa loca ac quaestiones distribuerit, tum paratiorem habebit eius copiam in omnem necessitatem, tum et melius eam memoria complecti poterit.

SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II.
Previous section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.