Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

De Anagoge maior videtur esse difficultas. Sed si bene perpendimus, anagogica interpretatio rursus convenit cum allegorica: neque reipsa distinguuntur. Quod tum ex descriptione utriusque, tum ex Patrum sententiis evincemus. Vocant Anagogicam interpretationem, quando sic explicatur Scripturae sententia, ut paululum discedendo a verborum primitiva significatione, colligatur aliquid de caelesti gloria, post hanc vitam expectanda, aut de mysterio Trinitatis: atque a visibilibus fiat transius ad invisibilia, a speculo et aenigmate (ut Paulus ait) ad Dei claritatem. quemadmodum Ioannes de Baptismo disserens, progreditur ab aqua ad spiritum, Iohannis capite tertio. Item Apostolus ad Collossenses capite secundo, verba faciens de resurrectione nostra cum Christo, iubet caelestia tantim intueri: vitam quippe nostram et conversationem in caelis esse. Sed raro admodum huiusmodi interpretationem in Scripturis offendas. Quid autem est allegorica interpretatio, nisi in qua similiter dictum factumve exponitur, novo sensu, a verbis ipsis aliquantum remoto? sed ita, ut eruatur aliquid de Christo, aut de Ecclesia, de lege, aut Evangelio, de officiis fidei, aut charitatis, etc? Itaque palim fit, quod ad artificium quidem et explicandi formam attinet, allegoriam et anagogen per omnia

-- 807 --

44 convenire: quod vero ad materiam attinet, discrimen qualecunque et perquam exiguum incidere. Quod tamen discrimen non profecto magis necessarium est ponere, quam necessum est constituas differentiam inter interpretationem allegoricam, quae fit de Christo, vel de gloria civitatis Dei caelestis: et eam quae fit de homine vel de Ecclesia, quae est civitas Dei terrena, vel de quovis alio proposito. Sed expendamus etiam, si placet, patrum sententias. Dionysius Ecclesiasticae Hierarchiae capite secundo, postquam descripsit ritus Baptismatis, addit, se velle eosdem explicare secundum anagogen: et tamen quidquid ibi subiicit, allegoriam resipit, atque ad allegoriarum ordinem venit simpliciter transferendis: quod quilibet vel mediocriter eruditus potest iudicare. Augustinus loco ante memorato, nempe ca. 50 libri De vera religione, anagogen atque allegoriam diserte coniungit, permiscetque ait namque, Quis sit modus interpretandae allegoriae, quae per sapientiam dicta creditur in Spiritu sancto, utrum a visibilibus antiquioribus ad visibilia recentiora perducere eam sufficiet, an usque ad animae adfectiones atque naturam, an usque ad incommutabilem aeternitatem. ubi duo posteriora membra anagogen innuunt, nihilo tamen minus sub allegoria comprehenduntur, cum de interpretanda allegoria se verba facere astruat. Hieronymus ad Hedibiam tantum triplicem interpretandi formam agnoscit, nimirum secundum historiam, secundum tropologiam, et tertiam iuxta intelligentiam spiritualem, sive iuxta theoriam: nimirum hic intelligens allegoriam, perinde atque anagogen, quas arbitratus est reipsa non separari. Sed et in Commentariis suis subinde aspergit quaedam tanquam per anagogen exposita: quae tamen, si pensiculatius inspexerimus, per allegoriam inveniemus tractata. Exemplum ascribam unium alterumve. Ad illud Isa. 1, Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui: bos iuxta anagogen, inquit, refertur ad Israel, qui legis portavit iugum, et mundum animal est: asinus peccatorum onere praegravatus, gentium populus accipitur. Rursus super illis verbis prophetae, Derelinquetur silia Sion sicut umbraculum in vinea: iuxta anagogen, inquit, vinea Dei et pomorum paradisus homo appellari potest, cui si mens praefuerit, habet custodem mentis Deum: sin aurem vitia nos quasi quaedam bestiae fuerint depraedata, relinquimur a custode Deo, et omnia nostra redigentur ad solitudinem. Iterum eodem capite, ubi propheta ait, Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii: subiicit Hieronymus: Haec omnia possumus secundum anagogen referre ad animam sancti quondam viri, in qua prius Dei iustitia commorata est, si postea peccaverit, et pro hospite Deo homicidae daemones in ea fuerint commorati. Has interpretationes secundum anagogen factas ipse pronunciat: in quibus tamen, si accurate examinaveris, observabis nihil de vita futura, vel de Trinitatis negocio proponi: sed de vita praesenti, de Ecclesia, de sanctorum exercitiis sonare omnia. Quamobrem animadvertis allegoricum sensum ibi simpliciter spectandum, nec ullum diversum. Quinetiam idem Hieronymus alibi crebro varios hosce interpretandi modos, nulla distinctione facta, miscet: quod videre licet in Commentariis Isaiae 8, 10, 15, 54. Ieremiae 2 Ezechiel. 16 ad Galat. 5 Nec difficile foret plura exempla proferre ex Origene, quem Hieronymus videtur sibi imitandum studiose proposuisse. Ex his igitur perspicuum fit; anagogen atque allegoriam plane inter se convenire Quod cum ita se habeat, quilibet intelligit, quadruplicem sacrarum literarum sensum non rite constitur: sed tantum triplicem, iuxta Hieronymi sententiam ad Hedibiam, aliorumque sanctorum Patrum censuram, posse colligi: literalem videlicet, qui alias Grammaticus seu historicus: tropologicum, quem dicere quidam malunt Ethicum seu moralem, sed rectius cum Apostolo appellaverimus institutionem ac correctionem: denique allegoricum, quem nominant etiam Spiritualem, mysticum, theoreticum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.