Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
2 Interpretes, qui vel maxime rudibus adiumento ad cognitionem sacri codicis esse debebant, saepe magis obscurant quam exponunt Scripturas, vel inscitia, vel malitia: dum magis suas cogitationes aut somnia in Scripturam invehunt, eique (ut Scripturam impii Iesuitae Colonienses blasphemant) cereum etiam assingunt. Vetusti quidem scriptores obscurarunt sacras literas ob inscitiam tum linguae, tum et rerum ipsarum: recentiores vero Sophistae, ob inscitiam simul, et malitiam. Quae enim posset (obsecro) perniciosior inversio sensus Sacrarum literarum excogitari, quam quod praecipuorum vocabulorum, aut rerum potius (ut peccati, iustitiae, iustificationis, fidei, gratiae, carnis, spiritus, et similium) paene philosophicas et Aristotelicas significationes in Sacras literas invexerunt, easque adeo plane inverterunt, ut cum illae sua vi proprie ac ex professo unicum agnum Dei, eiusque sacrificium merita ac opera tanquam unicam salutis viam monstrent: istorum fraude ita nunc distortae sint, ut videantur Moysen et bona opera ac merita hominum ostentare ac depraedicare?

|