Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

REGULAE COGNOSCENDI SACRAS LITERAS, EX IPSIS DESUMPTAE.

1 Omnia bona a Deo petenda sunt, praesertim hoc summum, nempe cognitio ipsius verbi. Ideo dicamus cum Davide: Revela oculos meos, ut videam mirabilia de lege tua, ne abscondas a me mandata tua: Psalm. 119. Quare assiduis ardentissimisque precibus vera salutarisque Scripturae caelestis cognitio a Deo per filium eius flagitanda est. Quaerenti enim monstrabitur, pulsanti aperietur, et petenti dabitur.

2 Christi munus est, tum nobis aperire Scripturam: tum cor nostrum illuminare, ut intelligat Scripturas. Luc. 24. Ex illius plenitudine nos omnes accipere oportet. Hoc autem fit, cum eum fide agnoscimus et apprehendimus.

3 Spiritus sanctus est autor simul et explicator Scripturae. Ipsius est, nos ducere in omnem veritatem: Ioan. 16. Ipsius est Scripturam cordi nostro inscribere: Ierem. 31. Nam prophetia totaque Scriptura (teste Petro) non est proprii intellectus aut explicationis: sed sicut a Spiritu S. per prophetas proposita est, ita eiusdem lumine necessario explicari debet, 2 Pet. 1.

4 In Christo sunt omnes thesauri scientiae et sapientiae Dei: ad Coloss. 2. Nihil ultra et supra eum quaerere debemus, nihil maius nobis Deus revelabit: sicut Antichristus et fanatici maiora quaedam mysteria somniant, et stulte impieque captant, et aliis pollicentur: cum Paulus ipse neget, se quicquam aliud scire quam Christum crucifixum. Talia autem sunt in Papatu, mediatio angelorum, sanctorum et sacrificorum, ac praesertim perfectio monastica, et Homerica descriptio Inferorum ac Paradisi.

5 Planae sunt viae Domini, et iusti ambulabunt per eas, impii autem corruent in eis: Oseae 13. Videndum ergo sedulo est, ut pie per eas incedere conemur ac discamus, ne in eis perniciose corruamus.

6 Iota unum et apex unus non cadet de Scriptura, quin omnia impleantur: potius caelum et terra transibunt. Nihil ergo contemnendum aut parvifaciendum in Sacris literis: Matth. 5.

7 Defendenda est modis omnibus autoritas istius externae et divinitus patefactae aut pronunciatae doctrinae, per quam omnino vult Deus cum homine agere, eumque docere et convertere. Omnino ita egit cum homine Deus, non ut cum angelo, sed ut cum corporea creatura: ut per aures ac oculos, verbo ac sacramentis, non tamen citra internam motionem ac illuminationem, eum instruat. Ideo instituit externum ministerium, et sacrum volumen suorum oraculorum nobis tradidit: ideoque perpetuo clamat et praecipit, ut audiamus. Quam totam seriem instructionis et conversionis gradatim Paulus describit Roman. 10, inquiens: Deum mittere doctores, nempe instructos Sacris literis et Spiritu: Lucae 24 illos docere, audientes verbum Dei ex ore eorum credere, credentes invocare, et denique invocantes salvari. Quare est manifestissima impostura satanae, cum nos fanatici, ut Swenckfeldius et Papa, a Sacris Bibliis ad nescio quas spirituales revelationes, et impurissima sui pectoris scrinia abducere conantur, ubi sint omnia iura et Spirituales revelationes reconditae, cum sint potius cloacae malignorum Spirituum.

8 In timore Dei legendae sunt Sacrae literae: ita ut certo statuamus, inde neque ad dextram neque ad sinistram, vel in fide vel in moribus, aut ullis actionibus declinare. Iosuae 1. Deuteron. 5. Nam et summe sapiens est, ut solus veram viam noverit: et merito in hac sua domo, ut unicus summusque paterfamilias, audiendus est.

9 Cum convertimur ad Christum, tum tollitur velamen de nostro corde, et etiam de ipsa Scriptura: non solum quia illuminamur spirituali luce, sed etiam quia scopum et argumentum totius Scripturae tenemus, nempe ipsum Dominum IESUM cum sua passione et beneficiis. 2 Corinth. 3. Finis enim legis est Christus. Ille solus est illa margarita aut thesaurus: quem si in hoc agro Domini invenimus, satis bene sumus negociati.

10 Afflictio dat intellectum: Esai. 28. Bonum est quod humiliasti me, ut discerem iustificationes tuas: Psal. 119. Plurimum ergo prodest ad cognitionem Dei, et eius verbi, afflictio ac crux.

11 Utile est, mox initio fructus, qui ex uno quoque proposito opere percipiendi sint, cognoscere, non solum ut sit alacrior operarius: sed etiam ut sciat in quid potissimum intentus esse, et quid inde ei decerpendum sit, ac in suum sinum reponendum. Omnia igitur quae scripta sunt, propter nos scripta sunt: ut nos Scriptura primum concludat sub peccatum, aut condemnet: postea, ut testetur nobis de Christo.

-- 769 --

6 Ioan. 5. tertio, ut nos consoletur, ut patientiam et spem habeamus. Ac denique idonea est Scriptum, quae plene erudiat hominem ad salutem, atque doceat, redarguat, corrigat et instituat, ita ut sit homo Dei integer et perfecte instructus ad omnia: 2. Tim. 3.

12 Summum, perpetuum et ardens studium adhibendum est in cognitione rerum sacrarum. Nam piorum est meditari in lege Dei die ac nocte: Psalm. primo et scrutari diligenter Scripturas: Ioan quinto, Actor. decimoseptimo.

13 Utile est, argumentum aut summam totius scripti cognoscendi breviter discentibus proponi. Summa ergo Scripturae sunt hi duo syllogismi. Primus et supremus syllogismus veteris Testamenti hic est: Quicquid Deus dicit, est verum. Quod probatione non indiget: est enim primum principium totius Theologiae, apud omnem creaturam merito valens. Nostra (inquit Moyses et Prophetae) dicta sunt Dei dicta, et per nos ille loquutus est: Igitur nostra dicta et scripta, sive de creatione ac lapsu, sive de benedicto semine aut Meschia, sunt verissima. Minorem probamus tum praesentibus miraculis eductionis Israelis ex Aegypto, ac inductionis in terram promissionis: tum et sequentibus eventibus poenarum, ac conservationis huius populi, et omnium circumvicinorum, successionis monarchiarum, et aliis manifestissimis testimoniis, quibus Deus tantorum operum autor testatus est, hosce nostros libros et doctrinam esse ipsius. Porro novum Testamentum sub hoc Prophetarum syllogismo, hanc veluti eorum sementem demetens, struit, et concludit alterum syllogismum sumpta illius conclusione pro sua Maiore, ut in prosyllogismis et postsyllogismis fieri assolet: Quicquid vetus Testamentum, aut Prophetae praedixerunt de Meschia, et aliis rebus, id est verissimum: seu, Descriptio Meschiae a prophetis facta est verissima. Noster autem IESUS prorsus talis persona est, ut a Prophetis Meschias depingitur: quia venit tali tempore, nempe non regnante amplius Iuda, in secundo templo, et in fine 70 hebdomadarum Danielis. Est quoque tali loco, et ex tali genere ac matre virgine natus: talia etiam miracula fecit: sic fuit homo simul et Deus, talem praecursorem habuit, sic denique passus ac resuscitatus est, sic etiam eo veniente corruit Moyses et idola totius mundi. Omnia denique sic prorsus in eius adventu evenerunt, ut olim Prophetae praedixerunt. Igitur hic ipse homo IESUS, est verus Meschias. Minor, quae est definitio circumscriptiva IESU, a variis accidentibus et circumstantiis eius sumpta, probatur tot ocularibus testibus: nempe, non tantum 12 Apostolis, sed et 70 discipulis piis ac impiis. Multa ex hac definitione aut circumscriptione IESU, testantur Iudaei ac Turcae cum suo Alcorano etiam hodierna die, quorum testimonium suspectum esse non potest. Nonnulla testantur etiam ipsae ruinae Hierosolymae, et dispersio reiecti populi, totiusque illius cultus tam longa abolitio.

Cum hoc syllogismo secundo, qui est novi Testamenti proprius, urgetur etiam ille prior veteris, Quicquid Deus dicit aut testatur, id est verissimum. Sed Deus suo testimonio confirmat conciones IESU, emissa ter caelitus voce: Matth. 3. 17. Ioan. 12: praeterea editis tot et tantis miraculis, de quibus dicit ipsemet Dominus: Si non creditis mihi, at credite propter haec opera quae Pater mecum operatur. Et Nicodemus ait: Scimus quod a Deo venisti magister: nemo enim potest talia facere, nisi Deus sit cum eo. Et turbae dicebant: Num Meschias veniens maiora hisce faciet? Huc referatur etiam eversio Hierosolymae, cultus ac gentis. Igitur quod dixit ac docuit IESUS, eiusque Apostoli, verissimum est. Hanc summam totius veteris ac novi Testamenti duobus hisce Syllogismis contentam, animo complecti initio, ad cognoscendas rectius Sacras literas utilissimum est: sicut ad pernoscendam aliquam orationem Oratoris, comoediam vel aliud poema, historiam aut librum, prodest initio argumentum aut summam eius habere: aut sicut ad cognoscendas partes vel partiales tabulas Cosmographiae prodest initio universalem typum considerare, et mente concipere. Mens enim humana si initio rei summam breviter concipiat, ac veluti in conspectu oculisque semper habeat, facilius postea in toto prolixoque opere versando singula complecti, et inter sese conferre potest. Hanc vero summam veteris ac novi Testamenti nobis suppeditant Evangelistae, et ipse Christus toties ingeminans: Haec autem facta sunt, ut impleretur Scriptura. quibus monetur auditor de Minore supradicti summarii syllogismi: ac indicatur, illam esse summam ac scopum totius Scripturae, nempe (ut dixi) Talis ac talis persona, testibus Prophetis, est pro Meschia accipienda: IESUS est talis, quod ex hac et illa, aliisque atque adeo omnibus eius circumstantiis liquido patet. Igitur IESUS est verus Meschias.

14 Multum prodest Lectori, eum statim initio lectionis alicuius scripti praemonitum esse de scopo et genere doctrinae aut materiae, quae in eo tractetur: ut sic veluti Theseo quodam filo instructus, tuto ac utiliter in id quasi labyrinthum ingredi, progredi et regredi possit. Omnia enim longiora scripta etiam de materiis notissimis optimoque ordine ac perspicuo sermone confecta, ob prolixitatem et multitudinem rerum ac sensuum perturbant ac confundunt simplicem rudemque lectorem: ut non immerito tale quid imperitiori etiam in Sacris literis metuendum sit.

Quare observandum est, in hoc Libro non unum genus doctrinae contineri, ut alioqui plerunque in libris singulis, unoque instituto, et ab uno conscriptis: sed duo genera eaque quasi contraria. quorum prius quidem, teste Paulo, dicit, Qui fecerit ea, vivet in eis: seu plenissima obedientia legis perducit facientem in vitam aeternam. alterum vero contra clamat: Qui crediderit, aut fide apprehenderit illum. qui solus legem praestare potuit, ac praestitit pro toto genere humano, is servabitur. Duo ergo sunt genera doctrinae, Lex et Evangelium: eaque per se suaque natura revera contraria. alterum enim non nisi dignis ac iustis salutem offert, alterum vero tantum indignissimis.

Concordant vero hoc modo, quia alterum est superius altero. cedit enim Lex Evangelio, non tantum quia est doctrina inferior: sed etiam quia non potest suum effectum aut opus, nempe salutem hominum praestare: id tamen non suo, sed nostro vitio: Evangelium autem potest. Nec tantum cedit officio

-- 770 --

7 iustificandi et servandi genus humanum: sed etiam ei ultro ad ipsius functionem opusque perficiendum famulatur ac subservit, dum amisso vero ac nativo fine ac officio accidentario, quod ei iam mirabili ministerio Dei attributum est, defungitur. Naturale enim opus eius, aut per se erat, dare iustitiam ac vitam: Rom. 7. Sed nunc accidentarium eius ministerium aut functio, quo iam quasi solo defungitur, est revelare et accusare nostram corruptissimam naturam, eiusque peccata: ac simul iram Dei et aeternum exitium denuntiare. Dum ergo nos accusat ac convincit peccati et reatus aeterni exitii, cogit nos, ut aliquem alium servatorem quaeramus: atque ita nos veluti in retia Meschiae fugere compellit, sicque est paedagogus ad Christum. Haec igitur revera clavis est totius Scripturae aut Theologiae, scire in ea contineri duplex genus doctrinae, et duplicem viam salutis, quae sint sibi invicem per se plane contrariae: sed concordentur, dum inferior cedit superiori, dumque pro suo naturali ac primario opere aut functione nunc tantum accidentario et improprio defungitur. veluti si in unis aedibus essent duae matres familias, Sara et Agar: quae dum ambae dominari et summo munere defungi volunt, sibi invicem necessario adversantur. At cedente altera alteri de summo munere aut gradu dignitatis, humiliante se sub manu eius, ut angelus praecipit, et famulante eidem, optime inter se conveniunt. Hanc clavem Scripturae Paulus in Epistola ad Romanos et Galatas tertio ac quarto prolixe illustrat, et lectori Sacras literas ingredi et inspicere conanti, tanquam certissimum veritatis funiculum in manus tradit ac commendat.

At Papistae et alii seductores, huius clavis ignari, eaque destituti, dum audiunt, hinc Mosen ac Legem clamantem, Qui fecerit ea, vivet in eis: inde Christum et Evangelium, Ego veni ut peccatores salvos faciam: primum contrariis istis clamoribus aut caelestibus oraculis perturbantur, et veluti attoniti redduntur: paulo post, veluti recolligentes se, cogitant ac decernunt, oportere istas duas doctrinas et doctores quoquo modo concordari, ac in unum volentes nolentes redigi: et proculdubio eas idem esse, et unam solam doctrinam in isto libro contineri, quae tamen alias bona opera vehementius urgeat, alias gratiam Dei et meritum Christi nimium imprudenterque extollat: sensum ergo proculdubio esse, quod partim per Christum et gratiam, partim per legem et opera servemur. Aut certe, quod per Christum accipiamus primam gratiam, ut opera legemque praestare, atque ita per eam servari queamus. Vel denique, nos primum quidem in Baptismo per Christum iustificari ac servari, veluti in certa ac bona quadam navi, si modo nihil mortalis peccati unquam postea admittamus. Quod si postea peccato aliquo admisso ex ea excidamus, necessario nobis ad secundam tabulam poenitentiae et bonorum operum confugiendum sit, ut ex illo naufragio enatemus, evadamusque. Sic illi tripliciter Mosen cum Christo, et Legem cum Evangelio, gratiamque cum meritis concordant, vel potius foedissime impientissimeque confundunt: quod observasse, utilissimum studioso sacrarum literarum fuerit.

15 Post hanc summam utile est, studiosum percipere brevem quandam Catechesin: quam nobis itidem Scriptura offert, Primum exhibendo quasi Symbolum in tribus primis capitibus Genes. de uno Deo, creatione, lapsu et redemptione per benedictum semen, quam partem nunc Symbola referunt: Deinde per Decalogum, ipso Deo in brevissimum compendium legem redigente. Tertio, in oratione Dominica et verbis Sacramentorum. Quae capita doctrinae semper pro quadam compendiaria Catechesi sunt habita, tametsi in Papatu nefarie obscurata fuere. Ea enim etiamsi quis didicit, plerunque tamen ignota, nempe Latina lingua percepit.

16 In omni docendi discendique ratione ac conatu, sive liberalium, sive etiam mechanicarum scientiarum, praecipitur, ut ab iis incipiamus, quae et prosunt ad cognitionem sequentium, et faciliora sunt, et denique quae quasi summam rei continent. Talis ratio docendi est et in Scriptura. Nam primum pro ponitur historia, quae solet omnium facillima esse. Deinde ea historia, praesertim initium Genesis, est fundamentum totius sequentis doctrinae de Deo, totaque vera religione. Sunt denique illa tria aut quatuor prima capita Genes. summa quaedam totius Scripturae: ibi est unus et trinus Deus, ibi creatio universae naturae rerum, ibi homo cultor Dei ad imaginem eius formatus, et totius mundi dominus constitutus: in quibus rebus constitit illud primum regnum Dei. Deinde ibi est lex, lapsus et mors aut maledictio, seu culpa et poena: in quibus est situm regnum satanae. Postremo est benedictum semen et restitutio generis humani: in quibus est regnum gratiae. Denique est inchoatio huius communis vitae, coniugii, procreationis, et laborum, operumque. Quare optima methodo Scriptura ab iis principiis incipit, quae tum faciliora sunt, tum etiam totius huius doctrinae fontes aut fundamenta existunt.

17 Omnis intellectus ac expositio Scripturae sit analoga fidei, quae est veluti norma quaedam sanae fidei, aut cancelli, ne aliquo vel externo turbine, aut etiam domestico impetu extra septa in praecipitia abripiamur: Rom. 12. Omnia igitur quae de Scriptura aut ex Scriptura dicuntur, debent esse consona praedicatae Catechisticae summae, aut articulis fidei.

18 Christus saepe arguit suos Apostolos, quod non intelligant sermonem ipsum, ut singulas voces, praesertim metaphoras: ut, quid significet fermentum Pharisaeorum, quid gladius quem eos emere iussit, quid somnus Lazari, quid cibus quo libentius vescatur, Ioan. 4. Sic alibi eos accusat, quod non intelligant parabolam aut similitudinem seminis, cum omnes parabolas eos intelligere oporteret. In fine Ioannis accusantur, quod non intellexerint interrogationem, aut etiam ipsam interrogativam pronunciationem, et sermonem conditionalem, cum de Ioanne ad Petrum dicit: Si volo eum sic manere, quid ad te? Conditionalem enim et interrogativam orationem pro simplici et asservativa accipiunt, perinde ac si dixisset, Volo eum sic manere: aut, Non moritur. Exigit igitur Christus, ut tum vocum significata, tum et omnigenos tropos ac figuras orationis probe intelligamus: sicut cum etiam ad amutos apices et iota Scripturae nos vult esse intentos, quandoquidem nullum illorum sit irritum, casurum, aut periturum. Sic et Paulus vult nos in templo et rebus religionis, praesertim

-- 771 --

8 in proponenda doctrina, aut exponendis sacris literis, uti noto ac perspicuo sermone: 1. Cor. 14 Sic Psal. 119 ait, Explicatio verborum tuorum dat intellectum parvulis. Diligens ergo cura sermonis sacrarum literarum habenda est.

19 Porro Paulus 1 Tim. 1, vult nos tenere et observare naturam propositionum, quodnam sit subiectum aut praedicatum, definitiones singularum rerum totasque materias et argumenta, vel integrorum scriptorum, vel etiam partium singularum. dicit enim, seductores non attendere, neque de qua re loquantur, seu quodnam sit subiectum, aut unius sententiae, aut integrae tractationis, neque quid de ea affirment aut negent: ut qui hoc tempore liberum arbitrium tuentur, non considerant aut exponunt, an loquantur de naturali vel divinitus dato velle, de vetere aut novo homine: non etiam, quantum per se possit aut cooperetur cum alio. Oportet igitur distinguere accurate id, de quo aliquid dicitur tum ab eo quod de eo affirmatur aut negatur: tum et ab aliis omnibus, praesertim vicinis rebus, sive in unica propositione, sive in integro sermone, libro aut aliqua eius parte. Porro si debemus nosse utrunque tum quid sit id de quo disserimus, tum quid id sit quod de eo dicimus: necesse profecto est habere etiam singularum rerum definitiones aut circumscriptiones, ut (iuxta Ciceronem) mox initio sciatur quid sit id de quo sermo habetur. Hoc vero maximam lucem et adiumentum affert, ad percipiendum verum sensum alicuius loci scripti aut dicti. Ostendit ergo hoc dicto Paulus, vigilantem Sacrarum literarum doctorem et auditorem debere probe nosse tum definitiones vocum ac rerum, tum singularum propositionum subiecta ac praedicata, tum denique integrorum scriptorum ac partium materias aut subiecta, et illarum determinationes.

20 Idem vult, explicantem sacras literas recte eas secare: 2 Tim. 2. Quod requirit non solum solidam cognitionem vocum et significationum, phrasium ac sententiarum, praeterea singulorum membrorum aut partium in toto corpore uniuscuiusque scripti, in quo est sita etiam tota dispositio librorum aut scriptorum: verum etiam ipsarum rerum aut materiarum, quae in Sacris literis continentur, exactam distinctionem, ut vigilantissime ac oculatissime separentur, inter sanctum et profanum, creatorem et creaturam, iustum ac iniustum, inter Mosen ac Christum, ac inter utriusque doctrinas et officia. sicut Ioannes mox initio discrimen facit inter Mosen eiusque doctrinam, ac inter Christum et eius officium. Sic et Paulus ad Galatas 3 et 4, et Paulus Rom. 3. 4. 5. 6. 7 et 8 summo studio distinguit inter legem ac promissionem, seu Evangelion, quo scire possimus quid unde petendum sit, quidve singulis tribuendum, quaeve inferior aut superior doctrina sit, alteram regens, eive cedens, et quis uniuscuiusque verus usus sit: ne cum Iudaeis et Papistis a ministerio peccati ac mortis iustitiam ac vitam quaeramus, iustitiam Legis sectantes: aut etiam ministerium doctrinamque iustitiae ac vitae, quae est promissio gratuita de Christo, in Legem accusantem, iudicantem ac condemnantem cum eisdem transformemus. Oportet igitur docentem et discentem Sacras literas, aut sermonem veritatis, ut hic Paulus vocat, recte et solerter tum sermonem, tum et res secare: ita ut non tantum quomodo res prorsus disiunctae inter sese differant, cernat: sed etiam, quomodo vel unum quid diversas quasdam quasi partes, species, elementa, aut quascunque circumstantias, causas, effectus et accidentia habeat: et vicissim etiam, quomodo plura, eaque diversissima, nonnunquam in quibusdam conveniant, aut unum sint. Hoc enim est illud per utile Platonis documentum, ἐϕ ἓν καὶ πολλὰ ὁρᾷν , unum in multis et multa in uno cernere ac examinare posse.

21 Vult etiam Apostolus Tit. 1, doctorem Sacrarum literarum esse idoneum ad argumentandum, et refutandas Sophismata seductorum: quo pertinent non tantum formae verorum argumentorum, ac fallaciae falsorum, et materiae aut loca inventionis: sed etiam tota tum sermonis doctrina, tum singularum definitionum, propositionum, ac denique etiam ipsarum rerum solidior cognitio.

22 Tit. 3 vult, exponentem Sacras literas esse idoneum ad docendum: sicut et 2 Tim. 2. Quo tota doctrina Logices, aut Grammatica, Dialectica et Rhetorica pertinet, una cum quadam naturali dexteritate: quae tamen multo est praestantior, si sit supernaturalis, superneque per Spiritum S. allata: cuiusmodi decus ac salutare iudicandi ac differendi organum multis caelitus donatum videmus.

23 Denique praecipit idem, aut potius Spiritus Domini per eum, 1 Cor. 14, ut omnia in templo ac religione, praesertim vero ipsa caelestis doctrinae expositio fiat ordine: quia Deus non sit autor confusionis, sed ordinis. Nihil sane perinde εὔχρηστον est (teste Xenophonte, et etiam ipsa experientia) ut lucidus ordo. Porro ordo divinitus vel rebus discendis inditus, vel etiam naturae hominis eas percipientis, multiplex est: quo oportet docentem respicere. Singula etiam sacrarum literarum scripta habent suum quendam ordinem, ac seriem rerum et materiarum: quem tum docens, tum discens diligentissime respicere ac observare debet. Celeberrimi autem sunt isti tres ordines aut methodi: nempe Syntheticus, seu compositivus, quem plerunque Scriptura sequitur: Analyticus, seu resolutivus: et Horisticus, seu definitivus. Atque haec est altera pars Dialectices minus nunc usitata, de qua in Paralipomenis dixi. Caeterum de Sacrarum literarum Methodo alibi in hoc Opere disseruimus.

24 Observandum vero semper est, ut ex vero fonte doctrina quaeque petatur. Sic enim et in humanis scientiis accurate praecipitur, ut omnes Methodi ac doctrinae a veris principiis iusta limataque ratio ne deducantur ac extruantur: et denique cum rerum suarum natura, experientiaque, ac communi bono aut hominum utilitate confirmentur. At hic non est nostrum, formare vel componere genus doctrinae: sed iam formatam, ac in libro comprehensam, caelitus accipimus: tantumque id restat, ut eam probe cognoscamus et ad quotidianum usum adhibeamus. Ipsemet filius Dei, qui solus in sinu eius recumbit, inde nobis omnia mysteria protulit. Ad istum igitur fontem aut thesaurum nos Deus ablegat: haec sunt nostrae huius scientiae aut sapientiae principia, κριτήρια , aut Lydii lapides, normaeque iudicantes,

-- 772 --

9 ac promptuaria, ut supra audivimus, cum inquit: Scrutamini Scripturas: Ad Legem et Prophetas. Item, Habent Moisem et Prophetas.

25 Porro quoniam quidam homines nos ablegant ad quaerendam veritatem, iam a veteribus, iam ab eruditissimis, iam etiam a patribus et maiorum traditionibus: ideo contra diligenter observandum est, Christum ac Apostolos nullos patres, aut eorum traditiones consuetudinesque citare voluisse: quos haud dubie potuissent multos pro se producere, plurimumque eorum autoritas apud Pharisaeos ac sacerdotes, et apud ipsum vulgus valuisset. Verum illi neutros eorum vel in minimo pro se, aut contra adversarios adduxerunt: quin potius illas maiorum traditiones expresse vituperaverunt. Quare ex solo Scripturarum fonte omnis veritas haurienda est: super illud solum fundamentum Prophetarum et Apostolorum extructi sumus: illi soli igitur inniti, ac Ecclesiam, religionemque super eam collocare debemus. Quare illos imitando et audiendo, ne nimium curemus quid alii homines dicant aut tradant, qualesve observationes aut religiones nobis praescribere aut praeformare conentur.

26 Christus Matth. 13 dicit, omnem scribam doctum in regnum caelorum, debere proferre vetera ac nova, instar praedivitis patrisfamilias, qui ex opulento penu omne genus cibariorum et aliarum rerum utilium proferre possit: quo ostendit etiam, eum qui sacras literas exponit, Vetus testamentum cum Novo conferre, et veteres patefactiones, historias, ac sanctiones Dei cum recentioribus comparare, et in publicum proferre, aliisque explicare debere: sicut et Apostoli accurate cum suis concionibus Veteris testamenti dicta contulerunt. Eodem pertinet, quod Apostolus dicit, omnia illa vetera nostros typos fuisse, propter nos scripta esse, et non propter Abraamum: Rom. 4, et 1 Cor. 10.

27 Observanda vero diligenter est reprehensio Christi, qui dicit: Ideo Sadducaeos errare, quia ignorent Scripturas et potentiam Dei: docens pie ac salutariter, in hoc studio philosophantes semper debere coniungere Deum cum sua Scriptura: ne eum alium esse, aut aliter affectum credant, quam sese in Scriptura patefecit: nec Scripturam aliter audiant, quam si ipsummet Deum coram astantem audirent ac viderent loquentem: nec dubitent illa omnia quae Deus in Scriptura indicet aut promittat, verissima ac certissima esse, ac ex ipsius Dei ore iam proficisci, proinde ac si eum coram humana specie astantem loquentemque cernerent et audirent.

28 Christus iubet, ut caveamus nobis a fermento seductorum: quia, teste Apostolo, etiam modicum eius totam massam contaminet. Sic et Paulus ex veteri Testamento docet, nos agnum paschalem sine omni sermento comedere debere. Syncere ergo Scriptura de Christo accipienda est, ut et de aliis omnibus articulis: ac sine omni vel seductorum, vel philosophiae, vel aliorum humanorum figmentorum aut traditionum additamento in pectus nostrum transfundenda est, et non adulteranda, ut multi faciunt, opera quoquo modo Christo admiscentes. 2 Cor. 2. Quid enim tritico cum paleis, quid oraculis viventis Dei cum humanis somniis? Ier. 23.

29 In expositione autem Scripturae ac in eruendo eius vero sensu, maximam vim efficaciamque habet post Spiritum Dei collatio locorum Scripturae: qui vel verbis aut phrasi, vel etiam rebus similes sunt. Sic etiam collatio partium unius loci examinatio accurata praecedentium et consequentium, ut ipse contextus nobis obscuram sententiam illustret. Sic legimus Act. 9, Paulum collatis Scripturae testimoniis. prophetarumque oraculis, Iudaeos Damasci confudisse et convicisse, quod vere IESUS sit ille promissus Meschias. Ditissimus omnino thesaurus Scriptura est, et ineffabilis in eo Dei bonitas ac sapientia, quod nullus in ea locus tam obscurus aut dubius est, quin aliorum scrutatione ac collatione explicari et illustrari queat.

30 Ardens zelus ac diligentia passim a Spiritu Dei in studio Scripturae mandatur: praesertim autem est celebris locus Deuteron. 6. ubi iubentur Israelitae, verbum Dei suis liberis acuere: hoc est, non patitur rubiginosum, aut etiam obtusum: sed severitatem iustitiae, irae ac Legis Dei, et ipsius iudicis austeritatem, crebro ac graviter auditoribus proponere. Sic Christus ipse Matth. 5 et 6, rubiginem obtusitatem legis, quam ei pharisaei suis Pelagianicis glossulis induxerant, sua acri lima aut cote expositionis detrahit. Alioqui dum ei illud velamen rubiginis aut obtusitatis incumbit, inhaeretque, plane est nobis inutilis ac inefficax.

31 Est vero diligenter observandum et cavendum in Sacris literis illud scandalum, quod ipsemet Paulus dicit esse stulticiam praedicationis: seque ipsum, qui erat selectum Christi organon, sermone rudi concionatum esse Corinthiis: 1. Cor. 1 et 2. Praeterea etiam 2 Cor. 11. aliquo modo confitetur se sermonis rudem, rerum autem gnarum esse. Licet enim sacrae literae sua gravi masculaque eloquentia minime destituantur: non tamen adsunt illae ociosae delicataeque veneres aut illecebrae, illa externa dulcedo et blanditiae, illa numerositas sonorum, seu illae nugae canorae in sermone Sacrarum literarum, quae in ostentatoriis Oratorum aut Poetarum scriptis tunc temporis in Graecia et Romae maxima cum aviditate et admiratione audiebantur et celebrabantur. Ipsae quoque res, tametsi plane divinae, quae in Sacris tractantur, prorsus alienae et ab intellectu, ac veluti gustu captuque nostrae ruditatis et perversitatis etiam, facillime nos offendunt, ac a nobis contemnuntur. Cavendum igitur vehementer est, ne ad hunc offensionis lapidem impingamus, corruamus et pereamus, dum nostro gustui arridentem probatamque sapientiam cum Graecis (ut Paulus de eis ait) quaerimus, et divinae istius praedicationis aut doctrinae apparente stulticia offendimur.

32 Aristoteles initio suorum Nicomachiorum Ethicorum, disserit de auditore aut discipulo eius doctrinae: ut ostendat, qualis quove modo ille esse affectus debeat, si velit utiliter audire. Operaeprecium igitur fuerit et nos aliquid de eo genere monitionum dicere. Nam ad rectam institutionem non tantum modus docendi probatus, sed et auditoris conditio requiritur. Vult autem ille auditorem esse idoneum et capacem eius doctrinae. Nostra vero haec philosophia, etiam magis sibi

-- 773 --

10 adiungit ac subiicit auditorem: adeo ut nisi illum primum sibi subigat, reformet ac immutet, ideoneumque suo semini excipiundo efficiat, plane nullus ibi verus profectus adesse pararique possit.

33 Philosophia vult statim initio habere auditorem capacem ac intelligentem: haec contra, mox in principio negat ullum mortalium sua natura idoneum ad eam percipiendam: quia omnes homines sint animales, non percipientes divina: quin potius contra deridentes simul, et extreme odio habentes mysteria Dei: ait eos esse terrenos, qui de terra tantum cogitent ac loquantur: sua vero mysteria esse prorsus divina ac caelestia: nullum plane esse idoneum discipulum, qui ad Christum praeceptorem veniat: sed sola Dei misericordia ac potentia eos attrahi ad ipsum, et fieri θεοδιδάκτους , seu a Deo doctos: Ioan. 6. Oportere Deum ipsum circumcidere et illuminare cor eorum: alioqui habere eos cor non intelligens, oculos non videntes, et aures non audientes. Hoc igitur doctrina hac vult modis omnibus ab auditore sciri, quo ille de semet desperans, a Deo petat aperiri oculos mentis suae, sibique ad tantam scientiam idoneitatem largiri.

34 Scriptura docet, sua mysteria talia esse, ut plerunque a summis et sapientissimis ignorentur: et contra a stultissimis, contemptissimis et infimis, divina clementia eos illuminante, percipiantur. De quare Christus patri gratias agit, Lucae decimo, et Apostolus idem primae Cor. 1. affirmat.

35 In eo autem hae duae doctrinae plane consentiunt, quod sicut Aristoteles affirmat de Ethica, finem eius esse non cognitionem, sed praxin: sic etiam, atque adeo centuplo magis huius doctrinae finis esse debeat praxis. Multo sane minus haec doctrina potest in sola Theorica consistere sine practica quam moralis philosophia.

36 Christus inquit Ioan. 7: Si quis voluerit voluntatem patris facere, cognoscet de doctrina mea, utrum ex Deo sit, an vero ego a me loquar. In quam sententiam recte dicit Augustinus: Credendum esse in Theologia, ut intelligas: non intelligendum, ut credas. In humanis enim scientiis plerunque prius experientia, sensu aut demonstrationibus convincimur, quam assentiamur. Hic autem plane contra, prius assentiendum aut credendum est, quam experiamur, aut sensu usuque convincamur. Dicit autem in hanc sententiam recte Aristoteles, Discentem oportere credere.

37 In omni scientia ac discendi genere plurimum prodest, praeceptorum dogmatum crebrum et accuratum exercitium. Sic et in Theologiae studio plurimum prodest viva praxis contritionis aut sensus proprii peccati, experimentum ac sensus remissionis peccati, seu iustificationis ac pacis cordis, efficaces consolationes verbi, testimonium Spiritus S. clamantis in corde nostro Abba pater, variae ac graves tentationes, crux multiplex, crebra invocatio et lucta fidei in orando, pugnando cum satana et duris rebus, sensus novitatis, et ardens assiduumque studium obediendi Deo, et pie vivendi, Rectissime igitur dicitur, Beatus vir qui tentatus fuerit. Qui non est tentatus, qualia novit? Iacob. 1, Eccles. trigesimo quarto, sic et Christus dicitur esse tentatus per omnia, ut sciret compati aliis: Hebraeor. primo et quarto.

38 Non est hic desperandum, si ab initio non omnia assequimur. Multa discebant, et utcunque in memoria recondebant Apostoli et D. Virgo, ex dictis, concionibus et factis Christi: quae postea demum, accedente eventu, usu et illuminatione Spiritus S. intellexerunt. Sic Luc. 18 dicitur de prophetia Christi, praedicentis suam passionem et resurrectionem: Ipsi vero nihil horum intellexerunt, erantque verba ista abscondita ab ipsis, nec cognoverunt quae dicebantur. Contra Luc. ultimo dicitur, quod illius praedictionis recordati sint, eamque intellexerint.

39 In hac vero collatione doctrinae Ethicae et Theologiae, prorsus memorabilis est sententia Aristotelis Ethicorum 6, quod corruptio morum tollat scientiam Ethicam, quia evertat causam finalem: nempe omnia esse virtutis ac honestatis gratia ferenda ac patienda. Centuplo enim id magis in Theologia accidit, ubi dans se voluptatibus, avaritiae ac sceleribus, non solum non putat amplius multa pietatis ac gloriae Dei causa ferenda aut patienda esse: verum etiam accedunt septem deteriores spiritus, qui abolitis omnibus veris piisque noticiis ac spirituali lumine, in omnes tenebras ac scelera tale suum mancipium praecipitant. Mirifica prorsus, vel potius horrenda experientia in hoc genere quotidie cernitur, etiam in magnis viris, qui prorsus immutantur. Etsi autem interdum adhuc tales homunciones dicere possunt, Domine Domine: tamen plerunque ore solum, ut psittaci, ea murmurant, planeque contra animi sui sententiam garriunt.

40 Duplex autem suo quodam modo scientia de iisdem rebus in Sacris literis continetur: quarum altera quidem veluti incipientium ac parvulorum est, et per metaphoram lac vocatur: altera vero est iam maturorum ac robustorum, quae est solidus cibus, 1 Cor. 3, et Heb. 6. Illa quidem prior doctrina est, Catechesis praecipuorum capitum, breviter generaliter ac simpliciter proposita: haec vero posterior rem eandem complectitur, sed multo accuratius et plenius, inquisitis diligentius fontibus rerum, ac expositis multis abstrusioribus quaestionibus ac mysteriis in eadem capita incidentibus. Videndum ergo est diligenter, ut rudiores quidem illud primum lacteae tenuitatis ac simplicitatis alimentum percipiant, in eoque acquiescant: robustiores aut, ad illum solidiorem cibum gravioris doctrinae cito ferantur.

41 Est vero quoddam genus discipulorum Christianismi, qui semper manent pueri: sicut Apostolus Corinthios, Galatas et Hebraeos accusat, quibus semper necesse est lac suppeditari. Et aliud hisce vicinum, de quibus inquit Paulus 2 Tim. 3: Semper discentes, et nunquam ad cognitionem veritatis pervenientes, quorum sane conditio est periculosa. Qui enim in discendo non proficiunt, in proximo sunt ut etiam deficere, et quotidie pauciora scire incipiant, donec tandem omnis cognitio veritatis in eis prorsus extinguatur. Tales vero in fide aegrotantes oportet amanter suscipere, et diligenter instructione, consolatione et precatione curare. Habent etiam benignum praeceptorem, qui habet eruditam linguam ad docendum; nec facile calamum confractum conterit, aut lichnum fumigantem

-- 774 --

11 prorsus extinguit: quin potius istas male affectas oviculas quaerit, et in humeris suis ad gregem causamque suam reportat.

Finis autem studii huius est, cognitio Dei, iustificatio peccatoris, ac celebratio Dei: sicut Paulus dicit, nos ad salutem positos esse, non ad interitum: 1 Thess. 5. Sic 1 Pet. 3. dicimur esse genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, translatus ex tenebris in admirabilem lucem Dei, ut praedicemus virtutes excelsi.

43 Est quoque duplex noticia in Sacris literis: alia, cum simpliciter aliquid Deus affirmat aut negat, quae est longe certissima: alia, cum ex Dei affirmatis aut negatis sententiis, aliquid deducimus, ubi nos facile decipi possumus, et plerique haeretici decepti sunt. Christus deducit immortalitatem animae, et etiam corporis resurrectionem ex dicto: Deus est Deus Abraham, Isaac, etc. Alteri non fuisset ita obvia, aut etiam certa ratio consequentiae. Sic cum Epistola ad Hebraeos, ex dicto Dei, Vide ut facias tabernaculum ad imitationem eius, quod tibi in monte exhibitum est: nobis non perinde facilis et evidens ratiocinatio fuisset.

Tertium quoddam genus Theologiae semper inepti homines extruere conati sunt, nempe ratiocinando ex Philosophia, aut alio qui ex verisimilibus quibusdam sententiis: qualis est pene tota Sophistarum matheologio. Sic olim quoque Sadducaei volebant resurrectionem redarguere, quia non possent tot possessores iisdem rebus frui, quas antea tenuissent, sive essent uxores, sive domus, agri aut alia: quia non sit verisimile, vel suos illos sanctissimos patres, qui eas traditiones sibi tradiderunt, errasse, aut damnatos esse, aut Christum magis sapere illis, vel Deum tamdiu suum populum errare possum esse: quia item doctrina Christi nimium laxet disciplinam, et det occasionem peccandi. Talia illi tunc, et postea Papistae, habuerunt innumera sophismata, quibus sibi suum quoddam somnium Theologiae fabricati sunt. Sic qui hoc tempore synergiam liberi arbitrii tuentur, argutantur, sequuturum ex damnatione liberi arbitrii, ut Deus sit causa exitii hominum, sequuturam negligentiam in bonis conatibus, et alia innumera absurda. Bone Deus, quantos clamores tantum de prosopolepsia dederunt? At expensare, deprehensum est, eos nec ipsam quidem definitionem prosopolepsiae tenere. Dixerunt enim esse, dare aequalia inaequalibus, aut inaequalia aequalibus: obliti addere, tunc demum in talibus esse prosopolepsiam, cum fit distributio ex merito aut debito. Aut cum quis sua sponte largitur, illi esse liberum dare cui et quantum vult: sicut ille magnus paterfamilias ad suos operarios dicit. Hoc igitur genus Theologiae, ut prorsus vanum ac nugax prorsus explodendum est.

44 Philosophi noticiam et res scibiles distingunt, quod alia per se nota fint, ut sunt generalia principia et ideae: alia nobis, ut communia experimenta acres in sensus incurrentes. Sic et Paulus celebrat noticiam Dei tanquam per se facilem, nobisque obviam, ut cuius abscondita ex operibus perspici queant, evius innumeris beneficiis omnibus horis perfruamur, quemque ferme manibus palpare possimus: atque adeo in quo existamus, vivamus ac moveamur. Sed tamen vitio caecutientis cordis nostri, ille tam obvius dominus nihilominus nobis maneat ignotus Deus, nosque ratiocinando ab eo aberremus et evanescamus. Rom. 1 Act. 14 et 17.

45 In hoc studio, sicut et in aliis omnibus, pius praeceptor aut manuductor valde utilis esse solet, atque adeo etiam prorsus necessarius: sicut eunuchus Candaces Actorum 8, negat se sine praeceptore posse Esaiam intelligere. Sic et Paulus in quit, Quomodo credent sine praedicante? Quare (ut dictum est) filius Dei ad hoc ipsum sedet ad dexteram patris, ut pios doctores nobis largiatur. In hoc genere praecipitur etiam ipsis praeceptoribus 1 ad Corinthios 14, ut si sedenti revelatum fuerit, illi cedant, taceant ac audiant.

46 Porro ex mandato Pauli vitandum est, ne sapiamus supra quod oportet, et praesertim supra id quod scriptum est: sed in Scriptura ac quiescamus, et sapiamus ad sobrietatem. Rom. 12. 1 Cor. 4. Multi enim sunt, qui simplicitate Scripturae et facta patefactione non contenti, plura scire volunt, quam Deus in Scriptura patefecit: qualis est tota descriptio caeli ac inferorum apud adversarios, ab ethnicis poetis, Homero et Virgilio desumpta, quam tamen illi sua industria non parum auxerunt, excolueruntque.

47 Aliqui etiam in ipsa Scriptura movent varias, subtiles, inutiles ac inexplicabiles quaestiones: quibus tantum intricant et perturbant se et alios, dum eas explicare ne queunt. Quare eas Paulus prohibet severiter, in prima Epistola ad Timotheum, capite primo et sexto, et in 2 ad Tim. 2, ac Tit. 3. Tales sunt (ut de Sorbinistis iam taceamus) qui hoc tempore innumeros scrupos ac quaestiunculas verae sententiae in Sacra coena et praesentia corporis Christi obiiciunt.

48 Videndum igitur contra est, ut sobrie ac religiose in caelesti doctrina philosophemur, ac quandam sanorum verborum formam concipiamuus, tum quoad singulas voces ac phrases, tum et quoad totum sermonem methodum ac materiam, omnibus modis fugiendo prodigiosas vocum vanitates ac novitates: sicut videmus non tantum Sophistas ac Sorbonistas suo monstroso rixandi potius quam dotendi genere fecisse, sed etiam patres suo quodam rhetoricandi studio multa valde improprie explicuisse: alia perperam exaggerasse, ut virginitatem: alia etiam elevasse, ut coniugium. De quo sano theologicandi genere disserit Paulus 2 Tim. 1, et Tit. 2. 1 Tim. 6.

49 Est in doctrina Christiana genus quoddam studendi ac proficiendi insincerum, quo aliqui (sicut scriptura inquit) videntes non vident, et audientes non audiunt. Aliqui enim habent noticiam in Theorea, non in praxi: vident ac sanare possunt alienos morbos, non suos: vident genus, non speciem aut individuum: multo minus possunt maximi momenti circumstantias, quae interdum prorsus variant casus, discernere. Petendum igitur est a Deo, ut ille nos per suum Spiritum vera noticia sinceroque ac suo lumine illuminet, ita ut non tantum alienam festucam, sed etiam nostram aliquam trabem in omni genere defectuum cernere ac tollere pie salutariterque possimus.

-- 775 --

12 50 Mala colloquia corrumpunt bonos mores, atque adeo etiam ipsam sinceritatem fidei: sicut id Paulus applicat ad articulum fidei de Resurrectione. Omni ergo studio caveantur tum improborum commercia, tum et impia aut alioqui etiam profana ac impura scripta, quibus contristatur Spiritus S. in piorum pectoribus, et languescit fidei robur, ac refrigeratur verus et ardens Zelus.

51 Sit semper sermo noster verbi Dei sale conditus, ut tum nos ipsos, tum et alios aedificet. Nullus ergo sermo putris ex ore nostro exeat: sed qui est commodus ad aedificationem, ut et aliis gratiam afferat: Ephes. quarto ad Colossenses quarto. Simus denique semper parati ad reddendam rationem fidei nostrae: primae Petr. tertio. Hic sane profectus cumprimis ex hoc studio quaerendus, hauriendusque est.

52 Veritas ubique, praesertim autem in Theologia, est fons boni: ut et Plato docet. Contra, error ac mendacium est fons mali. Quare Christus dicitur rex veritatis: et ad hoc venisse, ut veritatem propaget. Contra Satan est pater mendacii. Non sine causa igitur Christus flagitat tam solicite ac severiter ab Apostolis et omnibus piis, ut eius sermonem sedulo servent: et Paulus a doctoribus inprimis, ut caeleste depositum purum illaesumque custodiant: Ioan. 14. 17. 1. Tim. 6. 2 Tim. 1. Sic et cap. 2 ac 3. valde solicite monet suum Timotheum, ut veram doctrinam incorrupte propaget. Caveamus igitur omni studio ac vigilantia, ne a simplicitate fidei in Christum ulla ratione aut occasione seducamur, sicut Evam serpens seduxit: 2. Cor. 11.

53 Omnibus modis necessaria ac salutaris admonitio est Pauli ad Colossen. 2, cum iubet ut caveamus, ne decipiamur in caelesti doctrina per philosophiam: ubi non solum de pseudophilosophia, sed et de verae philosophiae abusu imposturaque loquitur Apostolus. Non enim dici potest, quam facile nobis stultaeque rationi nostrae, eius sententiae ac dogmata arrideant, quamque se illae clam insinuent in cogitationes, mentem ac conscientiam nostram, ut saepe ipsas loco caelestium oraculorum audiamus ac sequamur, utque saepissime etiam prorsus inscii viventis Dei, sententias, praecepta, dogmata ac consolationes ad huius lascivae et procacis amasiae placita attemperemus, inflectamus, et plane adulteremus, veluti optimum vinum aqua diluentes. Exempla non pauca huius generis imposturarum philosophiae, in rebus scientiaque Sacra, in Libello de metis scientiarum recensui. Quare et vigilantia summa et perpetua, Dei ope ac Spiritus sancti lumine nobis opus est, ut sanctum a profano hic vel in primis accuratissime et longissime separemus. Semper igitur sit nobis nostra ratio, vetus Adam, aut humana sapientia in rebus divinis suspecta; et semper diligentissime ac attentissime ad caelestia oracula respiciamus, omni prorsus vigilantia caventes, ne vel in minimo ab eis recedamus.

54 Nec tamen interea fanaticos homines sequi debemus, quasi humanae scientiae sint prorsus inutiles, aut etiam noxiae ad cognitionem Sacrarum literarum et doctrinae caelestis. Oportet enim discere linguas, et eruditas Grammaticas. Utilis, ac plane etiam necessaria est Dialectica ac Rhetorica, et reliquae Philosophiae cognitio. Nec valet obiectio, quod ista Apostoli non didicerint. acceperunt enim illi cognitionem linguarum, et aliarum utilium rerum, ex dono Spiritus sancti. Videmus etiam hodie multos alioqui rudes ita caelesti quodam intelligentiae lumine donatos illustratosque esse. ut vel obscurissimas controversias summa dexteritate diiudicare possint. Harum igitur externarum aut humanarum rerum scientiam etiam Apostolus in Christianis, praesertim doctoribus requirit, inquiens Tit. 3. Discant autem etiam nostri bonis operibus aut functionibus praeesse in necessarios usus, ut non sint inutiles. Ubi omnino eis praecipit, artes liberales et mechanicas discere. Sic et 2. Tim. 2. iubet Theologiam hominibus tradi ad docendum et dicendum idoneis, quo illi eam porro aliis exponere possint, ut manifeste Logicas scientias aut organa requirat in studioso ad Theologiam adhibendo. Sic igitur in domo iuxta Theologiam, veluti iuxta matremfamilias Saram, etiam Agar Philosophia gentilis: sed serviat ac ancilletur, et non dominetur: non sit architectonica, sed famula: nec intret in cubiculum conscientiae, aut ad tribunal iudicii rerum causarumque ac deliberationum Sacrarum, nisi quatenus sua Theologia permiserit: quae super omnes scientias, artes, cogitationes, consilia, conatus et actiones hominum et angelorum suprema architectonica est.

55 Exploratio, ante institutionem utilis est. Sic discipulus videt quid sibi desit: et tanto avidius institutionem docentis arripit. Hanc Christus crebro adhibet: ut cum quaerit ex Philippo quomodo saturare illos homines possint, aut quot panes habeant, aut ex omnibus discipulis, quid homines de se sentiant loquanturve? aut ex Petro, num filii regni dent tributum? etc. Eodem facit, quod interdum eis obscuras parabolas proponit, quas cum vident se suo Marte intelligere non posse, ipsum consulere coguntur. Sic patitur eos vexari disputationibus Pharisaeorum, et fatigari irrito conatu eiiciendi mali Spiritus.

56 Examinatio, post institutionem necessaria est. Sic enim fit discipulus attentior, et videt quid sibi desit, quamque recte doctrinam perceperit: Diligentius eam etiam expendit, et veluti ruminatam concoquit. Hanc crebro Christus exercet. ut cum quaerit, Vos quem me esse dicitis? aut, Intelligitisne parabolam?

57 Sed longe efficacissima institutio est, si adhibeatur non tantum verbalis, verum etiam realis examinatio, ut cogantur discipuli praxin praeceptionum exercere, et discere iam quasi sine cortice natare. Quod in Evangelistis saepe Christus facit, ut cum eos post miraculum tot millium paucis panibus saturatorum, sine pane, in navigationem periculosam inducat.

58 Volunt quidam homines hodie Gigantea audacia sese supra authoritatem Scripturae, atque ita supra Deum ipsum, qui eam loquutus est, collocare: eamque plane praetoria, aut etiam regia, vel potius tyrannica potestate interpretari: ita ut omnes eorum interpretationi, quantumvis a textu dissonanti, assentiri cogantur. Sicut Cusanus impie blasphemat, posse Ecclesiam ac concilium idem dictum

-- 776 --

13 Scripturae alias aliter; atque adeo contrarie interpretari, et usu ipso exercere. At contra, Scripturam dubiam aut obscuram per Scripturam exponere et diiudicare, tutissimum simul et utilissimum est, ita ut Deus ipse ac eius verbum sit omnium controversiarum ac dubiorum supremus iudex et diremptor. Hoc vero diligentissime agit Christus, disputans cum diabolo, ubi et quando proprie Deus custodiat homines: nempe, cum non tentant, sed in sua vocatione ordinaria ratione modoque convenienti versantur. et cum Iudaeis disputans, quatenus Meschias sit, aut non sit filius David: cum alibi dicatur eius Dominus, et sedere ad dexteram Dei. Sic et Apostolus Paulus facit: cuiusmodi eius studii exempla sunt multorum Scripturae testimoniorum congestio, Rom. 3. 9. et Hebraeis 1 ac 2, cum conferuntur testimonia, ut explicetur, quomodo Christus dicatur futurus tum gloriosus, tum etiam humiliatus aut exinanitus infra angelos.

Illud vero vel primarium est, quod pene oblitus fueram, quod videlicet homines pro sua perversa et inimica Deo curiositate, vel ex miraculis volunt veritatem cognoscere: ut Iudaei subinde flagitabant a Christo, ut sibi signum de caelo daret, vel etiam ad consulendos mortuos ac spectra confugere, ut Isaiae 8, habetur: et dives ille epulo docebat Abraamum, homines facillime converti posse, si aliquis ex mortuis ad eos mitteretur, qui illis concionaretur. At propheta negat pro vivis mortuos esse consulendos, sed ad legem Dei potius recurrendum esse: et pater Abraamus dicit, habere homines Scripturam Mosis et Prophetarum, quae audire debeant. Quinetiam Christus et Paulus praemonent, fore ut Antichristus aliique seductores miraculis homines decipiant: iubentque ut apparitiones angelorum caneamus, atque adeo etiam angelos de caelo, si quid diversum a scripta doctrina Evangelii docuerint, anathematizemus. At sub Antichristo, neglecta sepultaque prorsus Scriptura, isti duo fontes dogmatum soli pene frequentati sunt: nempe qualiacunque miracula, et innumerae apparitiones. Quorum tamen utriusque generis pleraque fuere aut prorsus conficta a mendacibus hominibus, aut certe merae praestigiae ac delusiones diabolorum.

Verum quoniam ipsemet unicus praeceptor noster Dei filius repetens testatur, neminem posse ad se venire, nisi id ei a patre datum fuerit, nisi fuerit theodidactus, nisi ei pater caelestis revelaverit, imo etiam nisi ipse potenter ad se traxerit: quia ille nimirum unicus fons verae Theologiae est, sicut et omnium aliorum bonorum: ab ipso igitur ardentissime flagitemus, ut ille suam legem ac noticiam cordi nostro, suo illo sacrosancto digito, nempe Spiritu S. inscribat, nobisque plenissimam cognitionem sacrosanctae Triados, eiusque mysteriorum clementissime largiatur.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.