Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

24 Expendantur ergo in rebus quas in Sacris literis legimus, primum causae efficientes, materiales, formales ac finales. Considerentur et causarum subdistinctiones: quandoquidem variae sunt causae efficientes, variae etiam finales. Sunt quoque illarum ipsarum subdistinctarum causarum gradus, ut aliae sint magis, aliae minus primariae. Quae multiplices distinctiones causarum in Dialecticis exponi solent. Exemplo fit articulus Iustificationis, qui sine causarum distinctione illustrari, et purus defendi ac obtineri non potest, vel contra Osiandrum, vel contra Papistas. Sunt vero eius causae diligenter recitatae et expositae Rom. 3. Multi nunc Papistae, Osiander et nos, dicimus, hominem per solum Christum iustificari. Videmus ergo imperitis consentire. At contra maxima contentio est cum Papistis primum de causa instrumentali, an sola fide apprehendamus iustitiam. Secundo cum Osiandro et Papistis, de causa materiali: quid id sit, quod nobis applicatum, et quasi appositum, nos ut proxima causa efficiat iustos. Nos dicimus, esse iustitiam obedientiae ac passionis Christi: Papistae et Osiandristae contendunt hanc esse remotorem causam, et veluti precium verae iustitiae, sicut inquirebat Osiander. Dicere quidem quis posset, se esse Doctorem 100 florenis, aut aliqua pecunia vestitum aut saturatum: sed oporteret intelligi illam pecuniam esse tantum precium, quo sit alia quaepiam res comparata, qua nos vestivimus, saturavi [?: --- ] , aut pro doctoribus censeamur. Dicit igitur Osiander: Sanguis aut passio Christi est precium, quo ibi emitur substantialis filii Dei iustitia: ea demum es iustus. Papistae quoque consimiliter aiunt: Sanguis Christi est precium, quo tibi comparatur iustitia bonarum qualitatum, quae cum tibi infunduntur, iustus es. [?: -- ] est inter nos discrimen de causa materiali, seu de eo quod adhibitum, ut proxima causa nos iustificat.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.