Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II.
PRAEFATIO.

Praeposito compendio de Ratione cognoscendi Sacras literas, quod veluti argumentum aut praxim huius secundae partis esse diximus: recte nunc dicta ac regulae patrum consequentur. Cum enim nunc prolixius incipiamus eandem artem intelligendi sacrum volumen explicare: merito patrum dicta regulasque praeponimus, tum maiore authoritatis gratia: tum ne quis fingat (ut calumniatores proculdubio nunquam deerunt) nos potius rationem pervertendi Sacrum textum proponere, quam vere sincereque exponendi. Denique etiam, ut impura seductorum or a reprimamus, qui perpetuo Patres iactantes, Sacras literas partem crudelibus edictis grassationibusque, partim etiam teterrimis calumniis ac sophismatibus ex omnium manibus cognitioneque excutere conantur. Longum esset, et non praesentis propositi, si de hoc uno horribili furore tyrannidis Antichristi pro dignitate conqueri vellemus. Ut igitur omnes veritatis cupidi, germanique discipuli Christi tum erudiantur ad cognitionem sacri voluminis, tum etiam agnoscant, nec nos quicquam malae fraudis in monstranda ratione intelligendi Sacros libros struere: nec istos ullo modo ferendos esse, qui vere clavem scientiae ac regni caelorum rapuerunt, ac nec ipsi intrare volunt, nec alios permittere: collegi prolixum acervum dictorum ac regularum S. patrum, quibus tum praedicant sacra Biblia, ut unicam supremamque cognoscendae veritatis, et diiudicandi omnes controversias normam ac indicem: tum etiam, quonam modo ea sint legenda ac intelligenda, solerter praescribunt. Etsi autem non sit in eorum distributione aliquis exactior ordo adhibitus: tamen id ad pernoscendam eorum sententiam instructionemque nihil obfuerit. Saepe etiam unum dictum plura continet, ut in certos locos ac sensus distribui ea nequiverint. Nec illud quidem merito quenquam offendere debebit, si aliquando eadem repetita esse videbuntur, cum non sine causa celebretur vetus proverbium, δὶς καὶ τρὶς τὰ καλά .

BASILII MAGNI ADHORTATIO AD STUDIUM SACRI SERMONIS, et LECTIONEM SACRARUM LITERARUM.

Collaudo tuum discendi studium, et morum industriam: et sane valde gavisus sum instantia tua, ac mentis sobrietate eo quod nullam vocem citra investigationem relinquere oportere putas, ex his quae de Deo per omnem Scripturae usum proferuntur, o charum caput, et prae omnibus mihi venerandum, Amphilochi. Nam cum recte audieris admonitionem Domini, quod omnis qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: per petendi sedulitatem etiam desidiosissimum mihi excitare posse vide eis ad impertiendum. Verum illud in te etiam amplius admiror, quod non tentandi gratia, velut plerique tunc solent, quaestiones proponis: sed ut quae sit ipsa veritas, comperias. Etenim exploratorum et percunctantium nos, nunc magna copia est. At animam discendi cupidam, et ad ignorantiae medelam veritatem inquirentem, difficillimum est nancisci. Nam velut venatorum laqueus, et hostium insidiae: ita complurium interrogationes occultam et arte compositam orationem habent: qui proponunt quaestiones, non ut aliquid utilitatis ex ipsis capiant, sed ut si non convenientes suae cupiditati responsiones inveniant, hanc iustam belli causam habere videantur. Si vero stulto de sapientia percontanti, pro sapientia

-- 835 --

72 reputatur: prudentem auditorem, qui a Propheta admirando consiliario coniunctus est, quanti precii putabimus? profecto iustum est, ut ipsum omni laude dignemur, et eum ulterius producamus, et una cum ipso studium attingamus, et omnia una cum ipso elaboremus ad perfectionem festinante. Ni non oscitanter audire Theologicas voces, sed conari sententiam in singulis vocibus ac syllabis latetem perscrutari, non est segnium ad pietatem, sed eorum qui scopum vocationis nostrae cognoscunt: quod propositum est nobis similes fieri Deo, quantum possibile est humanae naturae. Similitudo autem non contingit absque cognitione: cognitio autem ex doctrina est: sermo vero doctrinae principium existit. Sermonis autem partes sunt, syllabae et dictiones: quare non extra scopum, syllabarum expensio contingit. Nec vero, quia minutae alicui videri possint hae quaestiunculae, ob id neglectu dignae iudicandae sunt: sed quoniam difficilis inventu veritas est, undiquaque nobis investiganda est. Si enim velut reliquae artes, sic etiam pietatis adeptio, accessionibus paulatim contingentibus augetur: nihil contemnendum est his qui ad cognitionem introducuntur. Nam si quis prima elementa velut minuta contemnat, quando perfectorum sapientiam assequetur? Ne, et non, syllabae duae sunt. Attamen fortissima omnium bonarum rerum veritas, et extremus pravitatis limes mendacium, parvis his verbis saepenumero comprehenduntur. Et quid haec dico? cum iam quis etiam capite solum nutu facto in testimoniis pro Christo, omnem pietatem explevisse iudicatus sit. Si vero haec hoc modo se habent, quodnam verbum Theologicum adeo parvum est, ut aut recte aut secus se habens, non magnum habeat in utramque partem momentum? Si enim ex lege iota unum, aut unus apex non transibit: quomodo tutum est nos etiam minutissima transilire? Porro quae ipse a nobis diiudicanda requisivisti, eadem brevia sunt, et magna: compendio quidem proferendi, brevia, et ob id fortassis contemptibilia: verum, potentia eorum quae significantur, magna: ad sinapis similitudinem, quod cum minutissimum sit inter sarmentitia semina, si iustam curam nanciscatur, ad magnam altitudinem exurgit, facultate quae in ipso est expassa. Quod si quis ridet nostram videns circa syllabas, ut Psalmi verbo utar, nugacitatem: ipse quidem inutilem risus fructum decerpere se sciat. Nos autem minime hominum opprobriis cedentes, neque a vituperatione ipsorum superati, neutiquam investigationem relinquamus. Tantum enim abest ut propter haec parva erubescam, ut si vel minimam dignitatis ipsorum partem adsequor, et mihiipsi velut magnas res adepto gratulaturus sim, et fratri haec una nobiscum perscrutanti, non parvum hinc lucrum accessisse dicturus sim. Itaque cum in parvis verbis maximum videam certamem, ob spem mercedis laborem non detrecto, et mihiipsi frugiferum fore sermonem arbitratus, et audientibus perpetuam utilitatem allaturum esse. Qua propteriam cum ipso ita dicam, sancto Spiritu ad enarrationem procedam. Idem: Maxima autem via ad officii dicentis inventionem, est meditatio ac studium Scripturarum divinitus inspiratum. In his enim et actionum praecepta inveniuntur: et beatorum virorum vitae literis traditae, velut imagines quaedam vivae divinae reipublicae, ad bonorum operum imitationem propositae sunt. Itaque in quacunque re se unusquisque indignum esse senserit, si in illis conversetur: velut ex communi medicamentaria officina, medicamentum aegritudini commodum reperit. Et, qui quidem temperantiae amator est, historiam de Ioseph assidue revolvit, et ab ipso temperantiae actiones edocetur: cum reperiat ipsum non solum continenter se habere ad voluptates, sed etiam habitualiter ad virtutem dispositum. Fortitudinem vero discit a Iob, qui non solum cum vita ipsi in contrarium mutata esset, pauperque ex divite, et orbus ex pulchros liberos habente, in uno temporis momento factus esset, idem permansit, invictam ubique animi constantiam conservans: sed neque amicis ad consolandum ipsum venientibus, ipsique insultantibus, et dolorem exacerbantibus, exasperatus est. Rursum si quis consideret, quomodo mitis in eadem re et simul magnanimus fiat, ut animi quidem indignatione adversus peccatum utatur, lenitate vero erga homines: invenit David, generosum quidem in virilibus belli factis, mitem vero et immobilem in hostibus retaliandis. Talis erat et Moses, magno quidem animo contra eos qui in Deum delinquunt exurgens, leni vero animo calumnias contra se sustinens. Et ubique velut pictores, cum imaginem de imagine pingunt, frequenter ad exemplar respicientes, lineamentum inde ad suum opificium transferre studio habent: sic oportet eum qui studio habet seipsum omnibus virtutis partibus perfectum efficere, ad sanctorum vitas, velut statuas mobiles et actuosas respicere, et illorum bona per imitationem sua facere. Preces rursus lectionibus succedentes, fortiorem et vigentiorem animam desiderio ad Deum commotam suspiciunt. Bona autem est precatio, quae evidentem Dei notionem animo inducit: et hoc est Dei inhabitatio, nimirum Deum per memoriam sibiipsi insidentem habere. Sic efficimur templum Dei, cum non curis terrenis memoriae continuitas dirimatur, neque inopinatis adfectionibus mens turbetur: sed amans Deum omnibus relictis ad Deum secedat, expellens provocantes nos ad intemperantiam adfectiones, et in studiis ad virtutem ducentibus conversetur.

IRENAEUS ADVERSUS VALENTINI ET SIMILIUM SCRIPTA, LIB. 2, CAP. 46.

Scripturis divinis niti, quae certa et indubitata veritas est, in firma et valida petra est domum suam aedificare: hac vero derelicta, aliis niti quibusdam doctrinis, in incertum effusae arenae (unde facilis eversio est) ruinam statuere.

Idem adversus haereses Valentini et similium, lib. 2. c. 47. Si autem omnium quae in scripturis requiruntur absolutiones non possumus invenire, alterum tamen Deum, praeter eum qui est, non requiramus. Impietas enim haec maxima est. Credere autem haec talia debemus Deo, qui et nos secit: rectissime scientes, quia Scripturae quidem perfectae sunt, quippe a verbo Dei et spiritu eius dictae.

Et paulo post in eodem capite: Si ergo secundum hunc modum quem diximus, quaedam quidem quaestionum Deo commiserimus, et fidem nostram servabimus, et omnis Scriptura a Deo nobis data consonans nobis invenietur, et parabolae his quae manifeste dicta sunt, consonabunt, et manifeste dicta

-- 836 --

73 absolvent parabolas: et per dictionum multas voces, unam consonantem melodiam in nobis sentiet, laudantem hymnis Deum, qui fecit omnia.

Idem adversus haereses Valentini et similium, lib. 3. cap. 2. Haeretici, cum ex Scripturis arguuntur, in accusationem convertuntur ipsarum Scripturarum, quasi non recte habeant, neque sint ex authoritate: et quia varie sint dictae, et quia non possit ex his inveniri veritas ab his qui nesciant traditionem. Non enim per literas traditam illam, sed per vivam vocem. Ob quam causam et Paulum dixisse: Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam autem non mundi huius. Et hanc sapientiam unusquisque eorum esse dicit, quam a semetipso adinvenit fictionem videlicet.

EPIPHANIUS CONTRA HAERESES LIB. 2. TOM. 2.

Ipsa enim dictio non omnino cogit me de filio Dei dicere: non enim indicavit Scriptura, neque quisquam Apostolorum meminit, neque Evangelium. Si vero etiam de filio Dei haec dictio acciperetur, non est eadem dictio, neque ad rectum iudicium posita. Totus enim liber proverbia sunt. Quicquid autem proverbialiter dicitur, non idem est potestate: sed alia quidem ratione recensetur, alia vero potestate allegorice accipitur.

Ibidem paulo post: Et non sciunt hi qui tota via veritatis errant, quod divina Scriptura semper omnia quae vult docere, incipit recensere, non statim ad summam primariam aut ad caput, ut ita dicam, procedens: sed a proximis orditur, ut hoc quod prius est, postremum significet. propter hoc enim dixit: Si annunciavero vobis ea quae quotidie fiunt, recordabor ab his, et mentionem faciam eorum quae ab aeterno sunt.

Idem lib. 2. tom. 1. contra haereses: Omnia divina verba non allegoria opus habent, sed prout se habent, accipienda sunt. Speculatione autem indigent, et sensu, ad cognoscendam uniuscuiusque propositi argumenti vim ac facultatem.

Idem lib. 3. tom. 3. contra haereses: Tametsi dicat Scriptura, Christum voluisse cruci tradi: aut etiamsi dicat divina Scriptura, absurditates in extremis diebus per nos perficiendas: non tamen omnino aliquis ex nobis, qui iniqua facimus, excusationem invenerit, Scripturae testimonium producens, vaticinantis haec futura esse. Non enim, quia dixit Scriptura, facimus: sed quia facturi eramus, Scriptura praedixit, propter Dei praenotionem.

GREGORIUS NISSENUS ADFIRMANS QUOD SOLA SCRIPTURA DEBEAT ESSE NORMA DIIUDICANDARUM CONTROVERSIARUM, INQUIT.

Igitur divino spiritu prodita Scriptura, arbitra, controversiam inter nos dirimat: et apud utroscunque inventae fuerint sententiae consonae verbis divinis, ad hos prorsus suffragium veritatis accedat.

CYPRIANUS SERMONE DE BAPTISMO CHRISTI.

Hoc natura, hoc ratio, hoc Domine verbi tui clamat authoritas, hoc ex ore tuo audivimus, hic invenit consummationem omnis religio. Primum est hoc mandatum et ultimum: hoc in libro vitae conscriptum, indeficientem et hominibus et angelis exhibet lectionem. Legat hic unum verbum, et in hoc mandato meditetur Christiana religio: et inveniet ex hac Scriptura omnium doctrinarum regulas promanasse, et hinc nasci et huc reverti quicquid Ecclesiastica continet disciplina, etc.

Idem de lib. novi et veteris Testamenti: Hae literae Sacrae, hi libri integri numero et authoritate: aliud cum istis est nihil comparandum: quicquid extra hos fuerit, inter haec sancta et divina nullatenus est recipiendum.

TERTULLIANUS LIB. DE PROSCRIPTIONE HAERETICORUM.

Nobis nihil licet ex nostro arbitrio indulgere: sed nec eligere, quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Domini habemus autores, qui nec ipsi quicquam de suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt: sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus adsignarunt. Itaque si angelus de caelo aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis.

HILARIUS DE SYNODIS, ADVERSUS ARRIANOS.

Nos enim omnibus quae divinis Scripturis tradita sunt a Prophetis et Apostolis, vere et cum timore et credimus et sequimur. Vult D. Hilarius, ut Concilia Scripturae cedant.

Vide et consule diffusius in Psal. 118, de authoritate falsa docentium, et de authoritate synodorum. Idem quoque in lib. ad Constantium Augustum affirmat.

CYRILLUS AD REGINAS DE RECTA FIDE.

Necessarium nobis est divinas sequi literas, et in nullo ab earum praescripto discedere.

Idem in Evangelium Iohann. libro 1. capite quarto: Paulus ait, cognitionis ac sapientiae thesauros in filio esse absconditos: credere oportet, non ab alio ipsum discere. Sed cum in patre sit, omnia patris, tanquam perfecta eius sapientia, naturaliter scire: ideo non nugis hominum, sed Spiritus sancti doctrinae attendere oportet.

ORIGENES IN EZECHIEL. HOMILIA VII.

Nullum imitemur: et si volumus imitari quempiam, propositus est nobis ad imitandum Christus Iesus Descripti sunt actus Apostolorum, et Prophetarum gesta de sacris voluminibus agnoscimus. Illud exemplum firmum est, illud propositum solidum: quod qui sequi cupit, securus ingreditur.

IN DECRETI PRIMA PARTE, DISTINCT. 8. CAN. 11.

Dei veritatem, non hominum consuetudinem sequi oportet. Si solus Christus audiendus est, non debemus

-- 837 --

74 attendere quid aliquis ante nos faciendum putaverit: sed quid prius, qui ante omnes est Christus, prior fecerit. neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei veritatem, cum per Esaiam propheci loquatur Deus et dicat: Sine causa colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes. Liquido igitur ex praemissis apparet, quod consuetudo naturali iuri postponitur.

Ibidem, distinct. 9. Can. 3. Scripturis canonicis tractatorum literae deserviunt. Noli meis literis quasi canonicis scripturis deservire: sed in illis, et quae non credebas, cum inveneris, incunctanter crede: in istis autem, quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmum tenere.

Idem ad Vincentium victorem lib. 2. Can. 4. In tractatorum opusculis multa corrigenda inveniuntur. Negare non possum, nec debeo, sicut in ipsis maioribus, ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possunt iusto iudicio et nulla temeritate culpari.

Idem ad Hieron. epist. 8. In scripturis canonicis mendacia non admittuntur. Can. 5. Ego solis eis scriptorum, qui iam Canonici appellantur, didici hunc timorem, honoremque deferre, ut nullum eorum scribendo errasse audeam credere: aut si aliquid in eis offerendo, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud existimem, quam mendosum esse codicem: vel non esse assecutum interpretem, quod dictum est: vel me minime intellexisse non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate, quantumve doctrina polleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt: sed quia mihi per alios authores vel canonicas vel probabiles rationes, quod vero non abhorret, persuadere potuerunt.

Idem: Libris veterum Hebraea volumina, novis Graecam authoritatem impendunt. Can. 6. Ut veterum librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda est, ita novorum veritas Graeci sermonis normam desiderat.

Idem in epistola prima ad Hieronymum: Nihil authoritatis canonicis remanebit scripturis, si ad eas mendacia fuerint admissa. Can. 7. Si ad Scripturas sacras admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit authoritatis? quae tandem de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteretur improbitas?

Idem de unico baptismo, libro secundo: Literis omnium episcoporum sacra praeponitur Scriptura. Can. 8. Quis nesciat sacram Scripturam canonicam tam veteris quam novi Testamenti, certis terminis suis contineri, eamque posterioribus omnibus Episcoporum literis ita proponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum verum, vel utrum rectum sit, quicquid in ea scriptum sit, vel constiterit esse. Episcoporum autem literas, quae post confirmatum canonem vel scriptae sunt, vel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem in ea re cuiuslibet peritioris, et per aliorum episcoporum graviorem autoritatem doctioremque prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a veritate deviatum est.

Idem in Epistola ad Vincentium: Ex dictis quorumlibet Episcoporum contra divina mandata calumniae non colligantur. Can. 9. Noli frater contra divina tam multa, tam praeclara, tam indubitata testimonia colligere velle calumnias, ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sicut Hilarii sive Cypriani et Agrippini, antequam pars Donati separetur: primoque hoc genus literarum ab autoritate Canonum distinguendum est. Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerint quam veritas postulat. In eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo accipere: Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelavit.

Idem in Epistola ad Fortunatum: Non debetur par reverentia canonicis scripturis, et expositionibus earum. Can. 10. Neque quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum, veluti scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salva honorificentia, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scripturis improbare atque respuere: si forte inveniremus quod aliter senserint quam veritas habet, divino adiutorio vel ab aliis intellecta, vel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales volo esse intellectores meorum.

DECRETUM PONTIFICIUM DISTINCT. IX. CAN. UT VETERUM.

Veterum librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda est, ita novorum veritas Graeci sermonis normam desiderat. August. ad Hieron. epist. 8.

AUGUST. DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRO SECUNDO.

Contra ignota signa aut vocabula, magnum remedium est linguarum cognitio. Et Latinae quidem linguae homines, quos nunc instruendos suscepimus, et duabus aliis ad Scripturarum divinarum cognitionem habent opus: Hebraea scilicet, et Graeca: ut ad exemplaria praecedentia recurratur, si quam dubitationem attulerit Latinorum interpretum infinita varietas: quanquam et Hebraea verba non interpretata saepe inveniamus in libris, sicut Amen, Alleluia, et Racha, et Osanna, et si qua sunt alia. quorum partim propter sanctiorem autoritatem, quamvis interpretari potuissent, servata est antiquitas, sicut est Amen et Alleluia: partim vero in aliam linguam transferri non potuisse dicuntur, sicut alia duo quae posuimus. Sunt enim quaedam verba certarum linguarum, quae in usum alterius linguae per interpretationem transire non possunt. Et hoc maxime interiectionibus accidit, quae verba potius motum animi significant, quam sententiae contextae ullam particulam. Nam et haec duo talia esse perhibentur. Dicunt enim Racha indignantis esse vocem, Osanna laetantis. Sed non propter haec pauca, quae notare atque interrogare facilimum est: sed propter diversitates, ut dictum est, interpretum, illarum linguarum est cognitio necessaria. Qui enim Scripturas ex Hebraea lingua in Graecam verterunt linguam, numerari possunt, Latini autem interpretes nullo modo. Ut enim cuique primis fidei temporibus in manus venit codex Graecus, et aliquantulum facultatis sibimet utriusque linguae habere videbatur, ausus est interpretari.

-- 838 --

75

AUGUSTIN. LIB. III. DE DOCTRINA CHRISTIANA.

Dicit D. Augustinus, Graecam linguam et Hebraeam necessariam esse ad cognitionem literarum Sacrarum. Idem consulit etiam Graecos codices: ut apparet ad Paulinam quaestionem 9. Epist. 59. Et ad [?: ----ium ] , de die et tempore secundi adventus. Et ad Hilarium contra Manichaeos et Pelagianos, Epist. 19. ait, scripturam a Graecis codicibus translatam esse.

Idem in libro de Vera religione, cap. 49. Locutio divinarum Scripturarum secundum cuiusque linguae proprietatem accipienda est. Habet enim omnis lingua sua quaedam propria genera locutionum, quae cum in aliam linguam transferuntur, videntur absurda.

Idem in libro secundo de doctrina Christiana, capite 15. Et Latinis quibuslibet emendandis Graeci adhibeantur, in quibus Septuaginta interpretum, quod ad vetus Testamentum attinet, excellit autoritas.

Idem de Vera religione lib. cap. 5. Ipsa locutio divinarum Scripturarum secundum cuiusque linguae proprietatem accipienda sit. Et alibi: Scripturae ambiguitatem aperit linguarum proprietas, ad cuiusque linguae proprietatem enarrandam.

Idem in libro 1. de sermone Domini in monte, fatetur exemplaribus Graecis maiorem adhibendam esse fidem quam Latinis.

Idem lib. 2. Multa exemplaria latina, inquit, sic habent: Et pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi palam. Sed quia in Graecis, quae priora sunt, non invenimus Palam: non putavimus hinc aliquid ad disferendum esse. Idem lib. Retract. 1. cap. 7. fatetur quoque Graecos Latinis veriores, et sua ex Graecis emendat.

Idem ad Volusianum Epist. 1. Praecipue Apostolorum linguas, exhortor, ut legas: ex his enim ad cognoscendos prophetas excitaberis, quorum testimoniis utuntur Apostoli. Item vide Augustinum contra Faustum Manichaeum lib. 11. cap. quomodo emendanda sint.

Idem de Doctrina Christiana lib. 1. cap. 5. Scripturam ab una lingua profectam esse dicit.

Idem D. Augustinus in epist. 48. ad Vincentium: Neque enim sic potuit integritas atque noticia literarem unius quantumlibet illustris Episcopi custodiri, quemadmodum Scriptura canonica, tot linguarem literis et ordine et successione celebrationis Ecclesiasticae custoditur. Apostolorum multa confingerent. Frustra quidem: quia illi sic commendata, sic celebrata, sic nota est. Verum quid possit adversus veras non canonica autoritate fundatas, etiam hinc demonstravit impiae conatus audaciae, quod et adversus eas quae tanta noticiae mole firmatae sunt, sese erigere non praetermisit.

RABANUS, DE UNIVERSO SCRIBENS.

Propter obscuritatem sanctarum Scripturarum, trium linguarum cognitio necessaria est, ut ad alteram recurratur, si aliquam dubitationem nominis vel interpretationis sermo unius linguae attulerit. Haec ille.

CONCILIUM VIENNENSE IN GALLIA CELEBRATUM, QUOD REFERTUR CLEMEN. 2. TIT. DE MAGISTRIS.

Sollicite statuit authoritas Ecclesiastica de parandis trium linguarum doctoribus, quo melius Scriptura intelligi queat.

CHRYSOST. IN CAPUT GENESEOS SECUNDUM, HOMILIA 13.

Nam sicut thymiamata, quanto magis digitis atteruntur, tanto maiorem natura sua fragrantiam reddunt: ita et in scripturis usu evenit, quanto quis illis est familiarior, tanto magis videre potest latentem in ipsis thesaurum, pluresque percipere indicibilium divitiarum fructus.

Idem paulo post: Sed ne illorum ineptias in medium proferentes, etiam ipsi indecora dicere cogamur: age ipsorum stulticiam et multifariam dementiam destruentes, ad ipsum divinae Scripturae scopam incedamus, quae seipsam interpretatur.

Idem paulo post: Nam cum divina Scriptura tanta usa est diligentia, et non refugiunt quidam loquacitate sapientiaque peregrina inflati, adversa Scripturis loqui, et dicere, non esse super terram paradisum, multaque alia praeter ea quae dicta sunt introducentes, quod non sicut scripta sunt, sed alia ratione intelligenda, et quod ea quae de terra de his quae in caelis sunt dicta esse arbitrandum sit: nisi humilitate et congruenti nobis sermonum familiaritate beatus Moses usus foret, Spiritu sancto linguam eius movente, quo non excidissent? Quamvis sacra Scriptura, cum nos tale quiddam docere vult, seipsam exponit, de auditorem errare non sinit. Sed quia plerique, non ut commodi quippiam ex sacris Literis aucupentur, sed voluptatis gratia aures accommodent his qui demonstrata narrant: et propterea non eos qui magis prosunt, sed qui magis oblectant, ut audire possint, quaerunt: oro igitur ut omnibus illis praeclusis auribus, ad amussim Canonem sacrae Scripturae sequamur.

HILARIUS DE TRINITATE LIB. IIII. DE SACRA SCRIPTURA LOQUENS INQUIT:

Nemini autem dubium esse oportet, ad divinarum rerum cognitionem divinis utendum esse doctrinis. Neque enim scientiam caelestium per semet humana imbecillitas consequetur, neque invisibilium intelligentiam ipse sibi corporalium sensus assumet. Non enim vel id quod creatum in nobis atque carnale est vel id quod in usum vitae nostrae ex Deo datum est, suomet iudicio naturam creatoris sui opusque discernet. Non subeunt ingenia nostra in caelestem scientiam, neque incomprehensibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi de se Deo credendum est, et iis quae cognitioni nostrae de se tribuit, obsequendum. Aut enim more gentilium denegandus est, si testimonia eius improbantur: aut si, ut est, Deus creditur, non potest aliter de Deo, quam ut ipse est de se testatus, intelligi. Cessent itaque propriae hominum opiniones, neque se ultra divinam constitutionem humana iudicia extendant. Sequamur ergo adversas irreligiosas et impias de Deo institutiones, illas ipsas divinorum dictorum authoritates, unumquodque

-- 839 --

76 eorum ipso de quo agitur authore tractabimus: non ad fallendam et male imbuendam audientium imperitiam, quasdam verborum enunciationes subtractis eorum causis coaptantes. Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi: quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus. Verum omnia editis simul et dicendi causis et dictorum virtutibus persequemur. Igitur singula secundum propositionis ordinem retractentur, nam hoc eorum principale est.

Idem de Trinitate lib. 3. Nihil igitur in divinis effectibus humanae mentis opinione tractandum est: neque de creatore suo opificii ipsius materia decernat. Assumenda autem nobis est stulticia, ut sapientiam sumamus non in prudentiae sensu, sed naturae nostrae conscientia, ut quod cogitationis terrenae ratio non concipit, id nobis rursum ratio divinae virtutis insinuet. Cum enim recognita stulticiae nostrae intelligentia imperitiam naturalis in nobis imprudentiae senserimus: tum per divinae sapientiae prudentiam ad Dei sapientiam imbuimur, cum sine modo virtutes Dei ac potestatem metiamur, cum naturae Dominum non intra naturales leges cohibeamus, cum hoc solum de Deo bene credi intelligamus, ad quod de se credendum ipse sibi nobiscum et testis et autor existit.

Idem de Trinitate lib. 1. Optimus enim lector est, qui dictorum intelligentiam expectet ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit: neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum. Cum itaque de rebus Dei erit sermo, concedamus cognitionem sui Deo, dictisque eius pia veneratione famulemur. Idoneus enim sibi testis est, qui nisi per se cognitus non est.

Si qua vero nos de natura Dei et nativitate tractantes comparationum exempla afferemus, nemo ea existimet absolute in se rationis perfectionem continere. Comparatio enim terrenorum ad Deum nulla est, sed infirmitas nostrae intelligentiae coegit species quasdam ex inferioribus tanquam superiorum indices quaerere: ut rerum familiarium consuetudine admonente, ex sensus nostri conscientia ad insoliti sensus opinionem educeremur. Omnis igitur comparatio, homini utilis potius habeatur, quam Deo apta: quia intelligentiam magis significet, quam expleat.

Idem lib. 4. de Trinit. Postremo, qua interpretationum suarum arte veritatem divinorum dictorum virtutemque corrumpant. Non ignoramus autem, ad res divinas explicandas neque hominum elocutionem, neque naturae humanae comparationem posse sufficere. Quod enim inenarrabile est, id significantiae alicuius finem et modum non habet: et quod spirituale est, id a specie corporalium exemploque diversum est. Tamen cum de naturis caelestibus sermo est, illa ipsa quae sensu mentium continentur, usu communi et naturae et sermonis sunt eloquenda: non utique dignitati Dei congrua: sed ingenii nostri imbecillitati necessaria, rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi. Atque haec sicut primo libello testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata sunt, ut cum aliquid ex humanis comparationibus proferimus, non secundum naturas corporales de Deo sentire credamur, nec passionibus nostris spiritualia comparare: sed potius rerum visibilium speciem ad intelligentiam invisibilium protulisse.

Idem super Psalmum 63. Esse autem plures memini, qui omnia quae in libris Psalmorum scripta sunt, ad personam Domini nostri, unigeniti filii Dei, existiment esse referenda: nihilque in eis aliud, quam quod ei sit proprium, contineri. Quae eorum opinio argui non potest. Omnis enim ex affectu religiosae mentis hic sensus est, et caret culpa propensiori studio, omnia ei per quem ipsa omnia sunt, coaptare. Quanquam enim idipsum interdum imperite fiat: tamen per id quod ad Deum cuncta referuntur, necesse est ut ea quae ei sunt propria, vere ac fideliter praedicentur. Cavendum autem est, ne dum omnia convenire in eum aequaliter opinamur: per assertionis huius studiosam intentionem plurimum et divinitatis suae dignitati, et corporationis sacramento, et operationum potestati, et passionis virtuti, et resurrectionis gloriae detrahatur. Tenendus igitur modus: diligenter ac caute constituendum est, quid de divinitatis suae nativitate, quae ei a patre est, fuerit prophetatum: quando eius hominis quem assumpsit, persona tractetur: ubi operatio, passio, et resurrectio praedicetur: quid vere unicuique tempori congruat, quando fides gentium nuncietur, quando peccata anterioris populi arguantur, quando doctrina timoris Dei et confessionis eruditio ex prophetae oratione praestetur. In his enim prophetiae spiritalis ordo consistit.

Idem super Psalmum 118. Sed ad id etiam illud accedit, quia mandata sua veritas est. Nihil illic anceps, nihil dubium, totum veritatis absolutione perfectum est: quae hoc maiore periculo negliguntur, quo magis veritatis praecepta sunt constituta.

Idem lib. 2. de Trinitat. Extiterunt enim plures, qui caelestium verborum simplicitatem pro voluntatis suae sensu, non pro veritatis ipsius absolutione susciperent, aliter interpretantes, quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim haeresis, non de scriptura est: et sensus, non sermo sit crimen. Nunquid corrumpi veritas potest, cum patris nomen auditur? Nunquid natura filii non continetur in nomine? Nunquid Spiritus sanctus non erit qui nuncupatur?

Idem in Matth. Canon. 25. Frequenter admonuimus, proprietates verborum et locorum contuendas, ut momenta praeceptorum caelestium consequamur.

Idem in Psalm. explic. prolog. Est autem diligens perpensumque iudicium expositionis Psalmi uniuscuiusque praestandum, ut cognoscatur qua unusquisque eorum clave intelligentiae aperiendus sit. Nam libet omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui aedes complures diversaeque sint, quarum fores propriis clavibus diversisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sint, volenti unamquamque aedem aperire, maximam ignaro afferant difficultatem, ut claves uniuscuiusque aedis inveniat: sitque aut familiaris scientiae cognitam clavem cito ex copia illa congestae in unum varietatis eligere: aut ingentis laboris, aptam et congruam clavem aperiendi uniuscuiusque aditus invenire: quia ratio et qualitas non sinat, non suas claves claustris disparibus coaptare. Itaque secundum Domini misericordiam aperiendi unius, cuiusque Psalmi clavem reperturi, huius ipsius primi Psalmi aditum propria sua et congrua clave pandamus.

Idem lib. 5. de Trinit. Neque enim aliter veritas intelligi potest, quam si falsa ea esse quae veritati obiecta

-- 840 --

77 sunt, detegantur: et hoc quidem mentientium absolutiore dedecore, si mendacia ipsa proficiant veritari. Et quidem sensu humanae opinionis commune iudicium est, nequaquam veris falsa sociari, neque haec terum genera mutuo sibi assensu contineri: quia per generis differentiam adversante natura, nunquam dissidentia coeant, nec diversa consentiant, nec sibi invicem aliena communia sunt. Quae cum ita sint, interrogo inter verum et falsum Deum, quomodo hoc dictum intelligatur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? Verba sensum enunciant, sensus rationis motus, rationis motum veritas incitat. Ex verbis igitur sensum sequamur, et ex sensu rationem intelligamus, et ex ratione veritatem aprehendamus.

Idem de synodis adversus Arianos: Fallit enim plerunque et audientes et docentes, brevitas verborum: compendio sermonum aut non intelligi potest quod requiritur, aut etiam corrumpitur, quod significatum magis quam enarratum rationis absolutione non constat.

Idem lib. 6. de Trinit. Cum me in vitam animatum, rationis quoque intelligentem praestitisses, ad agnitionem me tui, sacris (ut arbitror) per servos tuos Moysen et prophetas voluminibus erudisti, ex quibus te non in solitudine tua venerandum prodidisti. Cognovi te cum illic Deum non alterum in natura, sed in sacramento substantiae tuae unum. Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae, dum quod Deus es, in eo qui ex te est inesses. Non ut idem tu esses, et inesses: sed inesse te in eo qui ex te esset, perfectae nativitatis veritas edoceret.

Item, eadem pagina: ab his ergo quae teneo edoctus sum, his immedicabiliter imbutus sum: et ignosce omnipotens Deus, quia in his nec emendari possum, et commori possum. Tarde mihi hos impiissimos, quantum ego arbitror, doctores aetas nunc huius saeculi protulit. Sero hos habuit fides mea, quam tu erudisti, magistros.

Idem lib. 6. de Trinit. Si potestas exaequata est, si secretum cognitionis aequale est, si natura in nominibus est: quaero, quo modo quod vocantur non sunt, quorum et vis in potestate, et difficultas in cognitione non differt? Non fallit itaque in vocabulis Deus, nec se aut pater mentitur, aut filius: et accipe, quae in his fides nominum sit.

Idem de Trinit. lib. 10. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Pietas est non ambigere, et iustitia est, credere, et salus est, confiteri. Non in incerta diffluere, neque ad stultiloquia effervere, neque ratione aliqua virtutes Dei ventilare, neque modo circumscribere potestatem, neque causas investigabilium sacramentorum retractare: Dominum Iesum confiteri, et a Deo suscitatum a mortuis credere, salus est. Quae vero insania est, qualis et cuiusmodi sit, Iesum calumniari: cum salus sola sit, hoc solum scire quod Dominus sit? Tum porro qui humanae inanitatis error est, de resurrectione eius lites movere: cum sufficiat ad vitam, quod a Deo suscitatus sit, credidisse? In simplicitate itaque fides est, in fide iustiti: est, in confessione pietas est. Non per difficiles nos Deus ad beatam vitam quaestiones vocat, nec multiplici eloquentis facundiae genere solicitat. In absoluto nobis ac facili est aeternitas: Iesum suscitatum a morcuis per Deum credere, et ipsum esse Dominum confiteri. Nemo itaque ea quae ob ignorationem nostram dicta sunt, ad occasionem irreligiositatis usurpet. Cognoscendus enim Iesus Christus mortuus erat, ut in eo viveremus.

Idem de Trinit. lib. 4. Et quanquam superfluum post haec existimetur ultra aliquid afferre, quia in divinis rebus non frequentius dicta, sed tantum dicta sufficiunt: tamen quid de hoc eodem dictum sit, cognosci oportet. Non enim divinorum dictorum, sed intelligentiae nostrae a nobis ratio praestanda est.

Idem libro de Trinit. 12. Contundendae sunt ergo insolentes adversum Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda: nec carnalibus armis, sed spiritualibus, nec terrena doctrina, sed caelesti sapientia: ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tantum ultra terrena studia ratio caelestis excedat.

Idem in Psalmum 118. Quid enim infidelibus stultius est, qui praeter illum communem irreligiosorum terrorem etiam hoc adiiciunt piaculi, ut divinarum Scripturarum eloquia putent perfectae doctrinae carete ratione? Et quia pro impietate ingenii sui divinorum dictorum capaces esse non possunt, ad contumeliam caelestium verborum pro excusatione hebetudinis suae prorumpunt, dicentes in his nihil rationabile, nihil esse perfectum, volentes ea quae a se dicantur, sola esse erudita, et doctrinae suae prudentia expolita: stulti, Deo negantes, quae assumere ipsi sibi audent. Nec mirum est, si irreligiose de eis opinantur: quorum pecuniae hebetudinis modo intelligentiam non consequuntur. Verum quamvis in eo sermone, quem superius habuimus, hi qui sapientiam Dei sequuntur, cognitam dictorum caelestium perfectionem existiment, nihilque eorum esse quod non consummatum atque omni ex parte perfectum sit.

Ibidem: Causam vero amplitudinis suae docet, dicens: Quia mandata tua per quisivi. Naturae nostrae consuetudinem recordamur. Quotiescunque lectioni vacantes, mandata Dei et praecepta scrutamur, in quantam amplitudinem intelligentiae mentium nostrarum dilatantur angustiae, et quam patulus nostrae humilitatis in desideria divina sit sensus.

Idem in Psal. 118. Sed quae sint Dei verba, ante discendum est: et nunc illuminationis, et postea intelligentiae ratio praestanda est. Verba Dei sunt, quaecunque prophetae locuti sunt. Cum enim Moses verbis suis populo Hebraeo legis observantiam nunciaverit, tamen in libro eiusdem legis ita scriptum est: Et dixit Dominus ad Mosen: Dic filiis Israel. Usus igitur est his legislator verbis, quibus ei ut uteretur praeceptum est. Ergo verba Dei sunt, quae per officium licet humani oris audita sunt. Sed magnus ille propheta ipso iudicio Domini nostri Iesu Christi bene locutus, cum dixisset, Audi caelum, et auribus percipe terra: [?: - ] , Quoniam Dominus locutus est. Et post aliqua, quae querelis maximis increpabantur, dixit: Os enim Domini locutum est haec. Haec ergo omnia Dei verba sunt: sed declaratio sermonum maxime necessaria est. Sunt enim sub velamine opinionis alterius praedicata, sunt secundum Apostolum allegorumena, sunt comparativis significationibus amphibola. Testis est Dominus, haec eadem per Esaiam ita dicta esse, Iudaeis infidelibus exprobrans

-- 841 --

78 et dicens: Auditu audietis, et non intelligetis. Signata enim omnia sunt, et per solam spiritualem doctrinam resignanda. Haec enim ad Danielem desideriorum virum dicta sunt: Vade Daniel, quia clausa sunt signatique sermones. Ait etiam Esaias: Dabitur liber iste in manus hominis scientis literas, et dicetur illi: Lege haec, et respondebit: Non possum legere. signatum est enim. Sed declaratio verborum mysticorum, per Evangelia praestatur, ubi legis abscondita et occulta prophetica Domino in corpore manente panduntur: ex quibus primum fides discitur. Ibi enim ea quae a prophetis dicta sunt, per eum rebus et operibus explentur: cum virgo parit, cum Dominus verbum est, et verbum caro fit, et habitat in nobis: cum muti loquuntur, cum surdi audiunt, cum claudi incedunt, cum leprosi emundantur, cum caeci vident, cum daemoniaci curantur, cum mortui resurgunt: declaratio haec verborum Dei, nostrae hanc naturae obscuritatem fidei luce illuminat. Nunc enim intelligimus resurrectionis gloriam, iudicii potestatem, aeternitatis honorem. Intelligimus haec parvuli, vel ad innocentiam renati, vel perignorantiam imperiti. Haec declaratio verborum Dei, et intelligentia parvulis praestita, huius temporis et aetatis est, ut Dominus in Evangelio demonstrat dicens: Confite or tibi Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et intelligentibus, et revelasti ea parvulis. Ecce declarationis et illuminationis et intelligentiae tempus: absconsa enim huc usque sunt. In his diebus haec declarantur, et declarata illuminant, et illuminata intelligentiam parvulis subministrant. Fiunt per hanc intelligentiam sancti Spiritus iam capaces.

Idem in Psalmi 134. enarrat. Secundum Apostolum, quae in lege sunt, umbra est futurorum: quae in ea gesta sunt allegorumena, non negligenter audienda sunt: quia sub corporalium gestorum fidem in exemplum sunt spiritualium operum constituta. Magnae autem diligentiae res est, virtutem verborum collocatorum expendere: et scire, quid cuique rei sub eorum quae dicta sunt, significatione sit proprium.

Idem de Trinit. lib. 9. Quid limosi corporis graves animae, et sordente peccatis conscientia foetidae, coenosaeque usque ad iudicium divinae de se promissionis inflamur? et arbitros nos naturae caelestis deputantes, impiis ad Deum calumniae nostrae disputationibus rebellamus? Quanta potuit enim Dominus verborum simplicitate Evangelicam fidem locutus est: et in tantum ad intelligentiam nostram sermones aptavit, in quantum naturae nostrae ferret infirmitas: non tamen ut quicquam minus dignum naturae suae maiestate loqueretur.

Idem in enarratione Psalmi 67. Cautissime autem semper propheticus sermo, ne quid per gentiles fabulas, Philosophiaeque doctrinam notionem nostram de divinae veritatis scientia perturbaret, admonuit: quia variae eorum impiissimaeque sententiae, multa de Deo stultae prophanaeque complexae sunt.

Idem in enarratione Psalmi 118. Plura igitur et innumerabilia sunt Dei testimonia, quaesi quis scrutari, per cognitionem legis, prophetarum, Apostolorum, evangeliorum vellet, in beatitudine permaneret.

Idem in enarratione Psalmi 132. Sed haec praetermittamus. Quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus.

Idem in enarratione Psal 124. Faciunt nobis plerique obscuritatem, volentes Scripturas propheticas solo aurium iudicio aestimare: et non aliud in his intelligere, quam quod sub singulis rerum quarumcunque vocabulis audiatur. Quod cum volunt, neque nobis quod intelligamus relinquunt: neque Prophetas non dico caelestia, sed ne terrena quidem rationabiliter dixisse constituunt. Quid enim aut a nobis congrue tractabitur, aut ab illis recte dictum existimabitur, cum a quas ludantes, videntes, timentes, et plaudentes manibus audiemus: nisi ex autoribus Scripturarum earundem, sub a quarum nomine aliud significari, quod alterius sit generis, non monstremus?

Idem in enarratione Psalmi 120. Nisi essent in psalmis quaedam ales prophetiae, et in res atque homines eorum temporum, quibus scripta sunt, non convenirent: profecto auderent multi in Psalmis spiritaliter dictum existimare, putarentque nos quasdam commentitias assertiones et ementitas interpretationes inquirere, quibus videremur altius nescio quid ac profundius caeterorum sensu intellexisse: perinde quasi nos sensui nostro, ea quae scripta sunt, coaptemus, et non magis ex his quae scripta sunt, sensum legentis et solicitae intelligentiae consequamur. Scriptura enim legis manet, atque est anterioribus, quam adesset Dominus in carne, temporibus consummata a prophetis, audita a Iudaeis, pertractata a regibus, suscepta a gentibus: sed intellecta et probata a Christianis. Hoc forte insolens existimetur. Plane insolens est, si nobis hanc gloriam praesumimus: si tantum infirmitati nostrae licere volumus, ut tantis temporibus abstrusa, tantis humani generis obscura aetatibus, in quibus intelligendis frustra reges laboraverint, ipsi doctores et magistri legis erraverint: nos stulti seculo, et purgamenta mundi, et deliramenta sapientibus, de eorum intelligentia gloriemur. Sed tamen intelligimus, quia non mendax est qui dicit: Perite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Et scriptum est: Quia qui dixit, quoniam oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et in psalmis de mei tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas: et dixit illis: Quoniam sic scriptum est, Christum pati et resurgere ex mortuis tertia die, et praedicare in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Non ergo ex nobis est, quod intelligimus: sed ex eo qui quae innoscibilia erant, fecit intelligi. Itaque ab eo speranda intelligentia est, qui et pulsantibus aperit, et quaerentibus demonstrabit, et perentibus non negabit.

Idem de Trinit. lib. 9. Haeretici ad implendas aures ignorantium, pauca verba sola haec et nuda memorant, aut absolutionibus eorum tacitis, aut causis, cum dictorum intelligentia aut ex praepositis, aut ex consequentibus expectetur.

Idem de Trinit. lib. 7. Atque ut in caeteris observatum a nobis est, eorum ipsorum dictorum ratio ex his ipsis dictis afferatur, ut illic veritas reperiatur, ubi negatur. Quae enim simpliciter ad eruditionem fidei divinitus dicta sunt, ea necesse est ita dicta sint, ut ad id quod dicta sunt, non alienorum atque extrinsecus dictorum confirmentur exemplis.

IOANNES GERSON PARISIENSIS STUDII CANCELLARIUS.

Doctoris dicto, authoritate canonica munito, plus quam declarationi Papae credendum est. Et alibi

-- 842 --

79 sic: In sacris Literis excellenter erudito, atque authoritate catholicam proferenti plus est credendum, quam generali concilio. Neque supervacue D. Augustinum dixisse arbitror, fieri ex causa ut doctissimi nonnunquam cadant et hallucinentur, et ideo doctoribus plerunque minus aliquid revelari. Idem Panormitanus cap. Significasti, de elect. Plus credendum vel simplici laico Scripturam producenti, quam toti simul concilio.

¶ Quandoquidem semel constitui, etiam Patrum regulas de ratione cognoscendi sacras Literas indicare: et Augustinus in hoc quoque genere, sicut et in aliis utilioribus theologiae materiis vel praecipue elaboravit: utile consultumque fuerit, non tantum eius hinc inde sparsas ex tot voluminibus de hac re sententias colligere, sed etiam quia de hac ipsa materia ex professo libris quatuor de doctrina Christiana egit, summam quandam totius eius tractationis hic recensere.

Initio igitur dividit totam Scripturam, omnesque eius difficultates, in signa et res. Signa vocat, voces: tes autem, ipsas materias, de quibus per signa disseritur: primo libro exponit res, secundo et tertio signa, quarto modum perceptam doctrinam tradendi.

In primo igitur disputaturus de rebus sacrarum Literarum, sub dividit eas in tres series: res fruendas, res utendas, et quae illis fruuntur. Res fruendas vocat Deum, et regnum caelorum: utendas, omnia huius vitae, quibus quasi mediis, aut adminiculis ad hanc vitam, et etiam ad agnoscendum glorificandumque Deum, utimur. Qui vero utantur, dicit esse ipsos homines. Divisio igitur rerum est illi, in Deum, creaturam et hominem. Hasce igitur triplices res, hoc sententiarum ordine exponit. Prima sententia definit, quid sit frui, et quid uti. Frui dicit esse, amore alicui rei inhaerere, propter ipsam, et non propter aliud, seu acquiescere in aliquo tanquam vero fine. Uti autem esse, aliam rem ita tractare, ut eam applices ad consequendam illam fruitionem aut finem. Secunda sententia docet, res fruendas esse Deum, res utendas esse omnes alias creaturas in hominis usum datas, ubi simul unius trinique Dei summam sapientiam, potentiam et bonitatem describit. Tertia sententia docet, hominem ob corruptionem non esse idoneum qui Deo fruatur. Quarta et quinta sententia ostendit, hominem non aliter quam a Deo ipso sanari potuisse, eoque filium esse incarnatum.

Sexta ostendit, hominem seipso non frui, sed uti debere, seu seipsum tantum propter creatorem amare. Septima et octava, post Deum solum hominem esse diligendum, et quatenus. Nona sententia exponit, quid sit diligere Deum ex toto corde, et proximum ut seipsum. Decima docet, Deum ita diligere nos, ut nobis in nostrum commodum utatur. Postremo ostendit, totius Scripturae finem esse dilectionem Dei aut proximi.

Secundo libro agit de signis: ea dicit esse, quae praeter id quod in oculos ingerunt, aliquid aliud in cogitationem venire faciunt. Ubi post variorum signorum expositionem tandem venit ad voces, in quibus duas potissimum difficultates commonstrat: alteram, cum vox obscura, ignotave est: alteram, cum est ambigua. De priori agit secundo libro, de posteriori tertio. In secundo initio ostendit, obscuritatis signorum causam esse tropos ac figuras: et simul rationem indicat, cur Scriptura talibus quasi involveris interdum utatur. Ubi hac memorabilem sententiam adscribit: Nemo ambigit et per similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant. Qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt. In utroque autem languor cavendus est. Magnifice igitur et salubriter spiritus S. ita scripturas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus aut fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiat. De obscuritate aut signorum hanc sub divisionem adhibet, quod alias obscuritas in unica voce, alias in tota sententia haereat: et quod alias voces proprie acceptae sint ignotae, alias figuratae. Harum difficultatum remedium esse docet, grammatices et linguae non tantum Latinae, sed et Hebraeae ac Graecae cognitionem, quarum necessitatem prolixe monstrat. Docet porro, ob variarum rerum, praesertim naturalium inscitiam, saepe voces, praesertim figuratas, nobis ignotas esse: quales sunt in primis, metaphorae ab animalibus plantis aut lapidibus sumptae. Qua propter evagatur ad disputationem de omnibus liberalibus scientiis, docendo quae nam et quatenus sint theologo ad sacrarum Literarum cognitionem utiles aut necessariae.

Tertio libro de ambiguis vocibus et phrasibus agens, primum praecipit de agnoscenda ambiguitate, oriente ex mala pronunciatione aut distinctione textus sacri sermonis. Secundo praecipit de tropicis dictis ac phrasibus, ne eas literaliter accipiamus: et simul docet, tropicum dictum ita agnosci, si literaliter acceptum, nec ad fidem, nec ad charitatem referri queat, sed malum aliquid aut cum pietate pugnans praecipere videtur. Contra ad literam accipienda esse contraria.

Porro et illud prodesse ait ad cognoscendum an sit tropica locutio, quod alia praecepta sint commutia, alia specialia: sicut et exempla. et quod non omnia exempla aut praecepta omnibus sint imitanda. Ubi autem plures sensus ex loco ambiguo haberi possunt, dicit ita eos tuto retineri posse, si ex aliis magis perspicuis probari queant: alio qui periculosos esse, et nihilominus id agendum conandumque esse, ut ad verum germanumque sensum perveniatur.

Hisce praeceptionibus sex regulas occupat. Porro septima eius regula haec agit: Tropos legendi cognoscere in Scripturarum ambiguitatibus dissolvendis, praecipue est necessarium. Nam manifestum est authores Scripturae sacrae usos fuisse omnibus loquendi modis, quos Graeci Graeco nomine Tropos vocant: quos tropos qui ex Grammatica noverunt, ad intelligendum Scripturas plurimum adiuvantur. sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere videamur. Istorum troporum non solum exempla, sed quorundam etiam nomina in divinis libris leguntur: sicut allegoria, aenigma, parabola, quamvis pene omnes hi tropi qui literali arte dicuntur cognosci, etiam in eorum reperiantur locutionibus, qui nullos grammaticos audierunt, contenti sermone quo vulgus utitur. Sunt aut Tropicae locutionis species: Ironia, antiphrasis, hyperbole, metaphora, et id genus alia multa. Ironia, pronunciatione indicat quid velit intelligi: veluti tum dicitur homini mala facienti, Res bonas facis. Antiphrasis, ut contraria significet, non voce pronunciantis efficitur: sed verba habet sic posita, ut a contrario intelligatur quid loquimur, veluti si dicamus: Cave tibi ab illo, quia bonus homo est.

-- 843 --

80 Postremum Augustin. in eodem lib. 3. enumerat septem Ticonii cuiusdam regulas, quibus consideratis multae Scripturarum ambiguitates atque obscuritates dissolvi possunt. Ticonius quidam, inquit, qui contra Donatistas invictissime scripsit, cum ipse fuerit Donatista, fecit librum quem Regulatem vocavit: quia in eo quasdam septem regulas executus est, quibus quasi clavibus divinarum Scripturarum aperiuntur occulta. Quarum primam ponit de Christo, et eius corpore quod est Ecclesia, quae aliquando in Scripturis sacris intimatur tanquam una persona, cui tribuuntur nunc ea quae Christo ut capiti conveniunt, nunc ea quae corpori quod est Ecclesia competunt. Sed quandoque a capite transitur ad corpus, quandoque a corpore ad caput: et tamen Scriptura ab una eademque persona non videtur recedere. Una persona loquitur Isaiae sic dicens: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Secundam regulam ponit de corpore Christi bipartito. Unde poterat regula ista sic appellari, ut diceretur de permixta Ecclesia Christi, cui tribuuntur nunc quae zizaniis, nunc quae aliis membris vivis competunt, quemadmodum ipsa Ecclesia in Canticis ait: Nigra sum, sed formosa, ut tabernacula Cedar, ut pellis Salomonis. Utrumque se esse dicit Ecclesia, propter temporalem unitatem intra unum rete piscium bonorum et malorum. Tabernacula Cedar, pertinet ad Ismaelem, qui non erat haeres cum filio liberae.

Tertiam regulam ponit de promissis et lege, quae alio modo (inquit Augustinus) dici potest de Spiritu et litera. Unde frequens est transitus de litera in spiritum. Proinde vigilare debet studiosi lectoris intentio, ut intelligatur quid secundum spiritum, quid secundum literam sit accipiendum. Quartam regulam ponit de specie et genere: id est, de parte et toto. Scriptura saepe parti, videlicet Tyro, BabyIoniae, sive alterius cuiuslibet provinciae civitati, tribuit ea quae conveniunt omnibus gentibus. Proinde in Scripturis intelligendis vigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie seu in parte, quod certius et melius potest invenire in toto. Quintam regulam ponit de temporalibus, aut quantitate temporum, quae Regula, (ut inquit Augustinus) etiam de aliarum rerum numeris est accipienda, ubi vigilare debet lectoris intentio, ut intelligat in Scripturis saepenumero aliquid dici secundum totum aliquod tempus, quod secundum partem solum illius temporis aut praeteritum aut futurum est intelligendum, veluti quod Christus dicitur tribus diebus et tribus noctibus fuisse in visceribus terrae, secundum tropum Synecdochen accipiendum est. Et rursus aliquid dicitur secundum certam temporum quantitatem, quod pro universo tempore accipiendum est. Veluti quod dicitur, septies in die laudem dixi tibi: nihil est aliud quam, semper est laus tua in ore meo. Sextam regulam ponit de recapitulatione, secundum quam est reditus ad ea quae fuerant in superioribus praetermissa. Hic vigilare debet mens studiosi lectoris, ne quis posterius in Scripturis recitata intelligat tanquam sequantur in ordine temporis, et sint posterius facta. quemadmodum Genes. 2. quae dicuntur de paradiso, non intelliguntur secundum tempus facta, post illa quae scribuntur Genes. 1. Septimam regulam ponit de diabolo et eius corpore: ubi, quemadmodum in prima Regula vigilandum est, ut dum Scriptura loquitur de diabolo et ecclesia eius, tanquam de una persona, intelligatur quid capiti diabolo, et quid corpori eius ecclesiae malignantium sit attribuendum. Hae quidem omnes regulae diligenter observatae, plurimum quidem adiuvant ad penetranda obscura, seu tecta divinorum librorum eloquia: quamvis non omnia (inquit Augustinus) quae in divinis libris ita scripta sunt, ut non facile intelligantur, possunt his regulis inveniri: sed aliis modis plurimis, usque adeo, ut etiam ipse Ticonius multa exponat obscura, in quibus nullam harum adhibet regularum. Et proinde ipse supra quam debuit, easdem regulas commendavit, tantum eis tribuens, quasi omnia quae in divinis libris obscure posita invenimus, eisdem regulis bene cognitis atque adhibitis intelligere valeamus.

Hactenus summarie quatuor Augustini libellorum sententiam recensui, quatenus quidem de ratione intelligendi sacras Literas disserunt. Nunc porro plures Patrum regulas de eadem materia promiscue hinc inde collectas, una cum suis explicationibus ab eisdem patribus propositis, adscribam: ut tanto uberiorem huius instructionis cognitionem Christiani lectores habeant, tantoque felicius in sacris Bibliis versari queant.

Hieronymus non viros modo cupit sacros codices legendo conterere, verumetiam ut virgines, ut matronae rei domesticae curis implicitae, ut viduae iisdem studiis sese dedant hortatur, praecipit, vehementer contendit. Sic autem ad Demetriadem, in epistola seu libro de Virginitate servanda:

Unum illud tibi, nata Deo, praeque omnibus unum praedicam, et repetens iterumque monebo, ut animum tuum sacrae lectionis amore occupes: nec in bona terra pectoris tui, sementem lolii avenarumque suscipias: ne dormiente patrefamilias, qui est νοῦς , id est animus Deo semper adhaerens, inimicus homo zizania superseminet, etc. Iterum: Statue quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere, non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animae. Sequuntur mox praecepta de labore manuum, de nendo, de texendo, etc. Tum in eiusdem epistolae extremo: Finem, inquit, iunge principio. Nec semel monuisse contentus sum: Ama Scripturas sanctas, et amabit te sapientia: dilige eam, et servabit te: honora illam, et amplexabitur te. Porro in Epistola ad Celantiam matronam, quae inscribitur, De institutione matris familias (sive autem, quod nonnullis placet, Hieronymi sit, sive ut alii malunt, Paulini, neque nunc disputo, neque multum refert: quando piam ac doctam, ex illius seculi esse inter omnes convenit) ita legimus: Praecipua tibi cura sit, legem nosse divinam, per quam possis quasi praesentia cernere exempla sanctorum: quid faciendum sit, quidve vitandum, illius consilio disce. Maximum enim ad iustitiam auxilium est, implere Divinis eloquiis animum: et quod opere exequi cupias, semper corde meditari. Rudi adhuc populo, et hominibus ad obedientiam insuetis, per Moysen imperatur a Domino, ut in signum memoriae qua praecepta Domini recordentur, per singulas instrumentorum fimbrias habeant cum cocco hiacynthi coloris insignia, ut etiam casu huc illucque respicientibus oculis, mandatorum caelestium memoria nascatur. Et mox paucis interpositis: Tibi vero

-- 844 --

81 servanti non iam literae praecepta, sed spiritus, Divinorum mandatorum memoria spiritualiter excodenda est: cui non tam frequenter recordanda sunt praecepta Domini, quam semper cogitanda. Sint ergo divinae Scripturae semper in manibus tuis, et iugiter mente voluantur: ne sufficere tibi putes, mandata Dei memoria tenere, et operibus oblivisci. Sed ideo illa cognosce ut facias, quicquid faciendum didiceris. Rursus ibidem: Ita habeto solicitudinem domus, ut aliquam tamen vacationem animae tribuas. Eligatur tibi opportunus et aliquantum a familiae strepitu remotus locus, in quem tu, velut in portum, quasi ex multa tempestate curarum te recipias, et excitatos foris cogitationum fluctus secreti tranquillitate componas. Tantum ibi sit Divinae lectionis studium, tam crebrae orationum vices, tam firma et pressa de futuris cogitatio, ut omnes reliqui temporis occupationes facile hac vacatione compenses.

CYPRIANUS SERMONE DE BAPTISMO CHRISTI.

Legat hic unum verbum, et in hoc mandato meditetur Christiana religio, et inveniet ex hac Scriptura omnium doctrinarum regulas emanasse: et hinc nasci, et huc reverti, quicquid Ecclesiastica continet disciplina: et in omnibus irritum esse et frivolum, quicquid dilectio non confirmat. Praecepisti, Domine, ut audiamus dilectum filium tuum: gratias tibi agimus, quia nos eius magisterio commendasti. Nos vero ex praecepto tuo, eius doctrinae nos tradimus informandos et inhaerentes ei libenter, cum duce Spiritu sancto omni tempore audiemus.

ORIGENES IN ESAIAM, HOMILIA 7.

Nullum enim verbum post verbum Moysi, post verbum Prophetarum, multo autem amplius post verbum Iesu Christi et Apostolorum eius.

CHRYSOSTOM. IN MATTH. CAP. 22. HOMILIA 41.

Quicquid quaeritur ad salutem, totum iam impletum est in Scripturis. Qui ignarus est, inveniet ibi quod discat: qui contumax est, et peccator, inveniet futuri iudicii flagella, quae timeat. Qui laborat, inveniet ibi glorias, et promissiones vitae perpetuae.

Idem ad Galatas cap. 1. Haec autem Christus ipse inducit in parabola loquentem Abraham, declarans se velle, plus fidei habendum esse Scripturis, quam si mortui reviviscant. Paulus vero etiam Angelis e caelo descendentibus praeponit scripturas, idque valde congruenter. Siquidem Angeli quamlibet magni, tamen servi sunt, ac ministri. Caeterum omnes Scripturae non a servis, sed ab universarum Domino Deo venerunt ad nos.

Idem in opere imperfecto, cap. 7. Omnis doctor est servus legis, quia neque supra legem addere potest aliquid de suo sensu, neque subtrahere aliquid secundum proprium intellectum: sed hoc tantummodo praedicat, quod habetur in lege. Neque enim potest mens humana detrectare, quod sapientia divina dictat. Sic enim ait Salomon: Ne addas ad verba Dei, neque detrahas inde.

TERTUL. IN LIB. DE PRAESCRIPT. HAERETI.

Nobis nihil licet ex nostro arbitrio indulgere: sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Domini habemus authores, qui nec ipsi quicquam de suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt: sed acceptam a Christo disciplinam fideliter rationibus assignarunt: itaque etiamsi Angelus e caelo aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis.

Idem lib. adversus Haereticos: Itaque ex ipso ordine manifestatur, id esse Dominicum et verum, quod sit prius traditum: id autem extraneum et falsum, quod sit posterius immissum. Ea sententia manebit adversus posteriores quasque haereses, quibus nulla constantia et conscientia concedit ad defendendam sibi veritatem.

Ibidem: Posterior nostra res non est, imo omnibus prior est. Hoc erit testimonium veritatis, ubique occupantis principatum. Ab Apostolis non damnatur, imo defenditur. Hoc erit iudicium proprietatis. Quam enim damnant, tanquam extraneam: quamque non damnaverunt, suam ostendunt, ideoque defendunt.

Idem contra Haereticos: Solent dicere, non omnia Apostolos scisse: eadem agitati dementia, qua rursus convertunt, omnia quidem Apostolos scisse, sed non omnibus omnia tradidisse: in utroque: Christum reprehensioni iniicientes, qui aut minus instructos, aut parum simplices Apostolos miserit. Quis enim integrae mentis credere potest, aliquid eos ignorasse, quos magistros Dominus dedit, individuos habitos in comitatu, in disciplinatu, in convictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intelligere non liceret.

HILARIUS LIB. I. DE TRINITATE.

Optimus lector est, qui dictorum intelligentiam expectat ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit: neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit.

CYPRIANUS CONTRA DEMETRI. TRACTAT.

Credite, et vivite: et qui nos ad tempus persequimini, in aeternum gaudete nobiscum. Quando isthinc excessum fuerit, nullus iam locus poenitentiae est, nullus satisfactionis effectus. Hic vita aut amittitur, aut tenetur: hic saluti aeternae cultu Dei et fructu fidei providetur. Nec quisquam aut peccatis retardetur, aut annis, quo minus veniat ad consequendam salutem. In isto adhuc mundo manenti, poenitentia nulla sera est. Patet ad indulgentiam aditus: et quaerentibus atque intelligentibus veritatem,

-- 845 --

82 facilis accessus est. Tu sub ipso licet exitu, et vitae temporalis occasu pro delictis roges Deum, qui verus et unus est: confessionem et fidem eius agnitionis implores: venia confitenti datur, et credenti ingentia salutaris de divina pietate conceditur, et ad immortalitatem sub ipsa morte transitur. Hanc gratiam Christus impartit, hoc munus misericordiae suae tribuit, subigendo mortem trophaeo crucis, redimendo credentem precio sanguinis sui, reconciliando hominem Deo patri, vivificando mortalem regeneratione caelesti. Hunc, si fieri potest, sequamur omnes, huius Sacramenti signo censeamur: hic nobis viam vitae aperit, hic ad Paradisum reduces facit, hic ad caelorum regna perducit: cum ipso sempervivemus: et facti per ipsum filii Dei, cum ipso semper exultabimus, ipsius cruore reparati, etc.

Idem: In compendio est autem apud religiosas mentes et simplices, et errorem deponere, et invenire atque eruere veritatem. Nam si ad divinae traditionis caput et originem revertamur, cessat error humanus: et sacramentorum caelestium ratione perspecta, quicquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat, luce veritatis aperitur. Si canalis aquae, qui copiose prius et largiter profluebat, subito deficiat, non ad fontem pergitur, ut illic defectionis ratio noscatur, utrumne crescentibus venis in capite siccaverit: an vero integra inde et plena procurrens, in medio itinere destiterit? Quod et nunc facere oportet Dei sacerdotes, praecepta divina servantes, ut in aliquo, si nutaverit et vacillaverit veritas, ad originem Dominicam et Evangelicam et Apostolicam traditionem revertamur: et inde surgat actus nostri ratio, unde et ordo et origo surrexit.

Idem Epistolarum lib. 1. epistol. 8. Nemo vos, fratres, errare a Domini via faciat. Nemo vos Christianos ab Evangelio Christi rapiat. Nemo filios Ecclesiae tollat: pereant sibi soli, qui perire voluerunt.

Ibidem: Adulterum est, impium est, sacrilegum est, quodcunque humano furore instituitur, ut dispositio divina videatur.

Ibidem Epist. 4. Praeceptis divinis necesse est obsequia nostra deserviant, nec personam in eiusmodi accipere, aut aliud cuiquam largiri potest humana indulgentia, ubi intercedit et Legem tribuit divina praescriptio.

Idem Homilia 1. ad Titum: Omnia Evangelium continet, praesentia et futura, honorem et pietatem: fidem simul omnia praedicationis verbo conclusit. Sicut enim praeco praesentibus omnibus in theatro praedicat: ita et nos publice praedicamus, ea ratione ut nihil addamus, sed ea tantum quae audivimus. Ea quippe virtus praeconis, veraciter quae sibi credita sunt omnia persequi: non aliquid addere, aut immutare, aut auferre.

AUGUSTIN. LIB. 1. DE TRINITATE, CAP. 1.

Ut ergo ab huiusmodi falsitatibus humanus purgaretur animus, sancta Scriptura parvulis congruens, nullius generis rerum verba vitavit, ex quibus quasi gradatim ad divina sive sublimia noster intellectus velut nutritus assurgeret. Nam et verbis et rebus corporalibus sumptis usa est, cum de Deo loqueretur, velut cum ait: In tegmine alarum tuarum protege me. Et de spiritali creatura multa transtulit, quibus significaret illud, non quod ita esset, sed ita dici opus esset, sicuti est, Ego sum Deus zelotes: et, Poenitet me fecisse hominem. De rebus autem quae omnino non sunt, non traxit aliqua vocabula, quibus vel figuraret locutiones, vel spiraret aenigmata.

Idem de mirabilibus sacrae Scripturae, cap. 11. Si ergo diabolus a Pythonissa ostenditur, quare Samuel in divina Scriptura dicitur suscitatus? In multis sacrae Scripturae locis, imaginatis rebus, verarum reru nomina saepe adscribuntur. Quomodo et praedicta virga Moysi in similitudinem serpentis imaginata, et fantastica illa magorum serpentum in Aegypto, et ille aeneus serpens nominatur.

De utilitate credendi ad Honoratum, cap. 6. Testor, Honorate, conscientiam meam, et puris animis inhabitantem Deum, nihil me existimare prudentius, castius, religiosius, quam sunt illae scripturae omnes quas Testamenti veteris nomine Catholica Ecclesia retinet. Miraris, novi. Non enim dissimulare possum, longe aliter nobis fuisse persuasum. Quicquid est in scripturis illis, altum et divinum est: in est omnino veritas, et reficiendis instaurandisque animis (crede mihi) accommodatissima disciplina, et plane ita modificata, ut nemo inde haurire possit, quod sibi satis est: si modo ad hauriendum devote ac pie, ut vera religio poscit, accedat.

Libro 11. de civitate Dei, cap. 1. Civitatem Dei dicimus, cuius ea scriptura testis est, quae non fortuitis moribus animorum, sed plane summae dispositione providentiae, super omnes omnium gentium literas, omnia sibi genera ingeniorum humanorum divina excellens authoritate subiecit. Ibi quippe scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.

Ad Volusianum epistola 1. Hortor ut valeo, ut literarum vere certeque sanctarum studio te curam non pigeat impendere. Syncera enim et solida res est, nec fucatis eloquiis ambit ad animum, nec ullo linguae tectorio inane aliquid ac pendulum increpitat. Multum movet non verborum, sed rerum avidum, et multum terret lectura securum. Praecipue Apostolorum linguas teras exhortor, ex iis enim ad cognoscendos Prophetas excitaberis, quorum testimoniis utuntur Apostoli, etc.

Ad eundem epistola 3. Tanta est enim Christianorum profunditas literarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia, usque ad decrepitam senectutem maximo ocio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere. Non quod ad ea quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perveniatur difficultate: sed cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non vivitur, tam multa, tamque multiplicibus mysteriorum vocabulis et umbraculis opaca intelligenda proficientibus restant. tantaque non solum in verbis, quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intelligendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem scriptura quodam loco habet: Cum consummaverit homo, tunc incipit.

Lib. 3. de doctrina Christiana, cap. 28. Per Scripturas enim divinas multo tutius ambulatur, quas verbis translatis occupatas cum scrutari volumus, ut aut hoc inde exeat, quod non habeat controversiam: aut si habet, ex eadem scriptura ubicunque inventis atque adhibitis eius testibus terminetur.

-- 846 --

83

DE USU LEGIS.

August. De vera innocentia cap. 43. Legis litera, quae docet non esse peccandum, si spiritus vivificans desit, occidit. Scire enim peccatum potius facit, quam cavere: et ideo magis augeri quam minui: quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio Legis accedit.

In Evangelium Ioannis tractatu 16. Lex enim peccatores convincebat, non solvebat. Ideo litera sine gratia reos faciebat, quos confitentes gratia liberabat. Nam hoc dicit Apostolus: Si enim data esset Lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia. Quare ergo data est Lex? sequitur et dicit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

Idem eruditissimus et pientissimus pater, plurimis locis verum legis usum commonstrans, longe aliter sentit et loquitur, quam Pharisaici doctores, qui putant legem esse homini possibilem: datamque ei adhoc esse, ut per eam iustificetur ac salvetur, et omnino eam posse salvare. Docet enim ille datam esse legem, non ut sanet ac salvet, sed potius ut magnitudinem peccati ac corruptionis nostrae monstret. ut cum scribit Hilario: Iubet lex, ut facere iussa conati, et in nostra infirmitate sub lege fatigati, adiutorium gratiae poscere noverimus. Item Asellio: Utilitas legis est, ut hominem de sua infirmitate convincat, et gratiae medicinam, quae in Christo est, implorare compellat. Item ad Innocentium Romanum: Iubet lex, gratia vires agendi subministrat. Item Valentino: Iubet Deus quae non possumus, ut noverimus quid ab illo petere debeamus. Item: Data est Lex, ut nos reos faceret: rei facti, timeretis, timentes, indulgentiam peteretis, de viribus vestris non praesumeretis. Item: Ad hoc data est Lex, ut de magno parvulum faceret: ut te viam ad iustitiam de tuo non habere monstraret, ac si inops, indignus ac egenus ad gratiam confugeres. Postea sermonem ad Deum dirigit: Ita fac Domine, ita fac misericors Domine: impera, quod non possit impleri: imo impera, quod non nisi per gratiam tuam possit impleri: ut cum homines id implere per suas vires nequiverint, omne os obstruatur, et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis coram Deo. Talia sunt innumera dicta Augustini, de vero usu Legis, non vivificante, sed tantum accusante ac damnante, sicut et Paulus de ea disserit.

IOANNIS DAMASCENI ADHORTATIO AD LECTIONEM SACRAE SCRIPTURAE.

Unus est Deus et a veteri et novo Testamento praedicatus, qui in trinitate hymnis celebratur et glorificatur, Domino dicente: Non veni solvere legem, sed implere. Ipse enim salutem nostram operabatur, pro qua omnis Scriptura et omne mysterium. Et rursus: Scrutamini Scripturas: ipsae enim testimonium perhibent de me. Et Apostolo dicente: Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus nostris in Prophetis, novissimis diebus his loquutus est nobis in filio. Per spiritum igitur Sanctum et Lex, et Prophetae, et Evangelistae, et Apostoli, et pastores loquuti sunt, et doctores. Omnis ergo scriptura divinitus inspirata, utilis est omnino. Quare optimum et animae conducentissimum est, divinas scrutari Scripturas. Nam quemadmodum arbor plantata secus decursus aquarum, sic anima divina irrigata scriptura impinguatur, et maturum fructum adfert, fidem orthodoxam: et semper virentibus foliis decoratur, id est, Deo placentibus actionibus. Ad actionem enim studiosam et contemplationem sinceram, ex divinis Scripturis apti evadimus. nam virtutis omnis exhortationem, et omnis vitii aversionem in illis comperimus. Si igitur fuerimus discendi cupidi, erimus et multa discentes. Nam diligenta et labore, indultoris Dei gratia, diriguntur omnia. Qui enim petit, accipit: et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur. Pulsemus igitur ad pulcherrimum hortum Scripturarum, suavissimum, dulcissimum, venustissimum, ut omnigenis intellectualium volucrum cantibus circumsonet aures nostras, et tangat torda nostra, mentem tristicia adfectam consoletur, ira turbatam serenet, gaudio aeterno impleat, adscendere faciat ad dorsa divinae columbae instarauri rutulantia, et splendidis eius alis ad unigenitum filium de haeredem hortulani intelligibilem vitam reducat, et per ipsam patri luminum adducat. Sed ne incassam pulsemus, prompte magis et perseveranter non detrahamus pulsantes. Sic enim nobis aperietur. Selegerimus semel aut bis, et non intellexerimus quae legerimus, non improbemus, non detrahamus: sed perseveremus, exercitemus, interrogemus. Interroga, inquit, patrem tuum, et annunciabit tibi: maiores tuos, et dicent tibi: non enim omnium est scientia. Hauriamus ex huius horti fonte perennia et punissima fluenta, salientia in vitam aeternam: deliciemur insatiabiliter, et delectemur. nam gratiam immarcescibilem possidet.

EX D. GREGORII PAPAE LIB. 2. IN IOB. CAP. 1.

Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur, ut interna nostra facies in ipsa videatur. Ibi etenim foeda, ibi pulchra nostra cognoscimus: ibi sentimus, quantum proficimus: ibi a profectu quam longe distamus. Narrat autem gesta sanctorum, et ad imitationem corda provocat infirmorum. Dumque illorum victricia facta commemorat, contra vitiorum praelia debilia nostra confirmat.

Ei videm lib. 16, in 22. cap. Iob. Tunc super omnipotentem deliciis afflues. Super omnipotentem deiciis affluere, est, in amore illius Scripturae sacrae epulis satiari. In cuius nimirum verbis tot delicias invenimus, quot ad profectum nostrum intelligentiae diversitates accipimus, ut modo nuda nos pascat historia, modo sub textu literae velata medullitus nos reficiat moralis allegoria, modo ad altiora suspendat contemplatio, in praesentis vitae tenebris iam de lumine aeternitatis intermicans.

Eiusdem lib. 20, cap. 29. Quamvis omnem scientiam atque doctrinam Scriptura sacra sine aliqua comparatione transcendat, ut taceam quod vera praedicat, quod ad caelestem patriam vocat, quod a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis immutat, quod dictis obscurioribus exercet fortes, de parvulis humili sermone blanditur: quod nec sic clausa est, ut pavesci debeat: nec sic patet, ut vilescat:

-- 847 --

84 quod usu fastidium tollit: et tanto amplius diligitur, quanto amplius meditatur: quod legentis animum humilibus verbis adiuvat, sublimibus sensibus levat: quod aliquo modo cum legentibus crescit: quod a rudibus lectoribus quasi recognoscitur, et tamen doctis semper nova reperitur. Ut ergo de rerum pondere taceam, scientias tamen omnes atque doctrinas ipso etiam locutionis suae more transcendit: quia uno eodemque sermone dum narrat textum, prodit mysterium: et sic scit praeterita dicere, ut eo ipso noverit futura praedicare: et non immutato dicendi ordine, eisdem ipsis sermonibus novit et ante acta describere, et agenda nunciare.

Eiusdem lib. 1. super Ezechielem, homilia 10. Solent quidam Scripturam sacri eloquii legentes, cum sublimiores eius sententias penetrant, minora mandata quae infirmioribus data sunt, tumenti ser, su despicere, et ea velle in alio intellectu permutare. Quid si recte in eo alta intelligerent, mandata quoque minima despectui non haberent: quia divina praecepta sic in quibusdam loquuntur magnis, ut tamen in quibusdam congruant parvulis, qui per incrementa intelligentiae quasi quibusdam passibus mentis crescant, adque maiora intelligenda perveniant.

Eiusdem lib. super Ezechielem, homilia 7. Et quia unusquisque sanctorum, quanto ipse in Scriptura sacra profecerit, tanto haec eadem scriptura proficit apud ipsum recte dicitur: Cum ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae: et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae: quia divina eloquia cum legente crescunt. nam tanto illa quisque altius intelligit, quanto in eis altius intendit. Unde nec elevantur rotae, si non elevantur animalia: quia nisi legentium mentes ad alta profecerint, divina dicta velut in imis non intellecta iacent.

Eiusdem in primum Samuelis, in prologo: Cum tractator sacri eloquii speciem exprimat viri in alta specula consistentis, scriptura vero sacra sylvae vastioris similitudinem: qui profecto vir in alto situt, etsi acuta visione nemoris vastitatem considerat, in dum summam montium, dum extrema collium, dum arborum celsa, in quadam aequalitate sibi convenientia respicit, quam magnae valles, quam distentae planities in medio lateant, non attendit. Sed si perambulare, quod ei breve videtur, coeperit, repente cognoscit, quia qui se totum vidisse putaverat, valde plura remanserant, quae non viderat.

Idem paulo post: Itaque dum ingentis historiae parvam partem explanare proponimus, pro modulo imbecillitatis nostrae cursum itineris in vicinio terminamus: tam videlicet ingenii tenuitate diffisi, quam sacri voluminis profunditate perterriti. Sed et primum non tam instituere, quam obsecrare lectore cesui, ut inanitate expositionis meae pondus sacrae historiae nequaquam pensetur: quia divina eloquia ex mensura tractatorum nunquam aestimanda sunt. Nam nec idcirco sunt vilipendenda, quia non subtiliter considerantur: nec falsa et venerabilia ideo, quia facunde et subtiliter exponuntur. Alia quippe virtus, quae apud seculi sapientes tanta habetur, quantum eam extollere possunt praeclara ingenia: sacra vero Scriptura quia divinitus inspirata est, tanto sublimius etiam praeclara hominum ingenia superat, quanto ipsi praeclari homines Deo inferiores sunt: et nihil in illa spirituali sublimitate consuiciunt, nisi quod eius ipsius divinae dignationis bonitate revelatur. Nemo igitur in eius scientia ita perfectus est, ut proficere ultra non possit quia inferior est omnis profectus hominis, divinitatis altitudine eam inspirantis.

Ibidem. Scripturae sacrae, quae ad cognoscendum redemptorem sunt aeditae, pro sublimitatis suae dignitate venerandae tunc etiam sunt, cum non intelliguntur. Itaque etsi nihil pensatur quod a me dicitur, nihilominus pensandum est quia haec sacra Scriptura (quae a me indigne exponitur) ei cui omnipotens Deus secreta aperire voluerit, bona et sublimia multa dicit. Scriptura enim sacra tam mirabiliter ab omnipotente Deo condira est, ut etsi multipliciter videatur exposita, non desint tamen ei secreta, quibus servet occulta: quia vere numquam sic exponitur, ut ei non plura remaneant, quae quotidie exponantur. Qua profecto eius incomprehensibilitate omnipotens Deus humanae mutabilitati magna dispensatone consuluit. nam ut vilescere nota non possit, sic mire disposita est, ut cognita nesciatur: et eo legatur gratus, quo quotidie discitur: ac dum semper recentia intimat, suavius oblectet.

Idem super 1. Regum. cap. 2. lib. 2. Nolite gloriantes loqui: quia sacra eloquia altius exquirenda sunt: sed quo altius exquitens proficit, semetipsum cohibere a vanae gloriae fastu debet, per custodiam humilitatis. Dicitur etiam ociose loquentibus: Recedant vetera de ore vestro. Vetera quippe sunt verba seculi: quia dum in eis loquentis animus per intentionem figitur, devotionis suae decore spoliatur.

Idem super 38. cap Iob, lib. 28. Moris sacri eloquii est, ut res semel dicta pro confirmatione replicetur.

ALIAE REGULAE INTELLIGENDI SACRAM SCRIPTURAM, PROMISCUE EX S. PATRIBUS COLLECTAE.

Nullo locutionis genere utitur sacra Scriptura, quod in consuetudine hominum non inveniatur: quia utique hominibus loquitur. Augustin primo de Trin. cap. 12.

EXPLICATIO.

Hilarius super Psalmum 126. Sermo enim divinus secundum intelligentiae nostrae consuetudinem naturamque se temperat: communibus rerum vocabulis ad significationem doctrinae suae et institutionis aptatis. nobis enim non sibi loquitur: atque ideo nostris utitur in loquendo.

Locutiones quaedam in sacris Literis inusitatae nobis, magis videntur proprietatem lingua, unde translatae sunt, repraesentare, quam altiorem sensum continere. Augustinus de doctrina Christiana libro 2. cap. 13.

EXPLICATIO.

Quamvis iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, non tamen eruenda sunt undecunque mysteria, cum praesertim suas unaquaeque lingua proprietates habeat, quibus nulla subsunt mysteria. In quam rem nonnihil offendunt parum eruditi concionatores. Huius exemplum sit, quod adversarii in dicto Matthaei,

-- 848 --

85 Non exibis inde donec solvas ultimum quadrantem, ex vocula Donec volunt purgatorium probare, cum Hebraea consuetudine idem significet ac Nunquam: sicut Marcus eam sententiam expressit. Eadem vis est: Ioseph non cognovit Mariam, donec peperit Iesum. Sic in voce Fratres, impegerunt Helvidiuni, putantes tantum uterinos sic vocari.

Sua sunt idiomata, hoc est linguae proprietates, sacrae Scripturae. Augustin. Quaestion. super Gen. 9. 31. et in Iohan. tractat. 10. et Hieronymus in quinto Comment. in Isaiam.

EXPLICATIO.

Augustinus exponens hanc regulam, inquit: Habet linguam suam sacra scriptura: et quicunque hanc nescit, turbatur. Ut cum legimus in Evangelio, Fratres Domini: quaerimus, unde fratres Domino? Num etiam iterum Maria peperit? Absit. Inde coepit dignitas virginum. Illa femina mater esse potuit, mulier esse non potuit. Dicta est autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex lingua ipsius Scripturae. Nam et Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro suo, nostis quia mulier appellata est. et, Formavit eam in mulierem. Unde ergo fratres, cognati Mariae, fratres Domini? De quolibet gradu cognati. unde probamus? Ex ipsa Scriptura, nam fratres non eos solos appellare consuevit, qui nascuntur ex eodem viro et femina, aut eodem utero, aut ex eodem patre, quamvis diversis matribus: aut certe ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos. Locus hic, quem exempli causa attulit August. locupletissime a divino Hieronymo explicatur, contra Helvidium, et in Matth. cap. 12. lege Regulam 193.

Scripturae sacrae si defenduntur secundum locutiones proprias, quae appellantur idiomata: quanto magis secundum eas quas cum aliis communes habent? Augustin. lib. 1. Quaest super Gen. cap. 31.

EXPLICATIO.

Dabo, inquit Deus ad Abraham, tibi et semini tuo post te, terram, in qua habitas, possessionem aeternam. Quaestio est, quomodo dixerit aeternam, cum Israelitis temporaliter data sit? utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo est αἰὼν Graece, quod seculum significat, dictum αἰώνιον , tanquam si latine dici posset seculare. An ex hoc aliquid secundum spiritalem promissionem hic intelligere cogamur, ut aeternum dictum sit ideo, quia hinc aeternum aliquid significat. An potius locutionis est Scripturarum, ut aeternum appellent, cuius rei finis non constituitur: aut non ita fit, ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam vel potestatem facientis, sicut ait Horatius: Serviet aeternum, qui parvo nescit uti. Non enim potest in aeternum servire, cuius ipsa vita, qua servit, aeterna esse non potest. Quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset. Verborum quippe illi sunt nobis autores, non rerum, vel sententiarum.

Sunt quaedam peculiaria verba in sacris Literis, quibus utuntur ad aliquid proprie significandum. Ambros. sup. Luc. cap. 1.

EXPLICATIO.

Bene Angelus apparuisse dicitur Zachariae, qui eum repente conspexit. Et hoc specialiter aut de angelis, aut de Deo Scriptura divina tenere consuevit, ut quod non potest praevideri, apparere dicatur. sic enim habes: Apparuit Deus Abrahae ad ilicem Mambrae. Nam qui ante non praesentitur, sed repentino videtur aspectu, apparere memoratur. Non enim similiter sensibilia videntur, et is cuius in voluntate situm est videri: et cuius naturae est non videri, voluntatis videri. Nam si non vult, non videtur: si vult, videtur: Apparuit enim Deus Abrahae, quia voluit: alii, quia noluit, non apparuit. Visum est etiam et Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri caelum: visus est etiam Iesus stans ad dextram Dei, et non est visus a populo. vidit Isaias dominum Sabaoth, sed alius videre non potuit: quia cum placuit, apparuit. Ambrosii sententiam confirmat August. ep. 112. ad Paulinam.

Distinctio ambiguorum, quae in pronunciando aut in pungendo sit, necessaria est sacrae Scripturae intelligentiae. Id autem sit ex locis planis et fidei regula, Ecclesiaeque autoritate. August. De doctrina lib. 3. cap. 2. et 3.

EXPLICATIO.

Cum verba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo providendum est, ne male distinxerimus, aut pronunciaverimus. Illa haeretica distinctio est, In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum, hoc erat in principio apud Deum. Non vult, verbum Deum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est, qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur, ut dicamus: Et Deus erat verbum. Deinde subiungamus: Hoc erat in principio apud Deum.

Ex verbis sensum sequamur, ex sensu rationem, et ex ratione veritatem apprehendamus. Hilarius quinto de Trinit.

EXPLICATIO.

Verba sensum enunciant, sensus rationis est motus, rationis motum veritas incitat. Hieronymus in Ecclesiastem cap. 1. Non enim, inquit, possumus scire sensum, nisi eum per verba discamus. Magno errote ergo, qui linguarum cognitionem aut negligunt, aut contemnunt, tenentur.

Omne quod dicitur in sacris Literis, quadripartita potest qualitate distingui. Aut enim mala male, aut bona bene: aut mala bene, aut bona male dicuntur. Gregor. 23. Moral. cap. 3.

EXPLICATIO.

Mala male dicuntur, cum res perversa suadetur: sicut scriptum est, Benedic Deo, et morere. Bonum

-- 849 --

86 bene dicitur, cum recta praedicantur: sicut Iohannes ait, poenitentiam agite, appropinquat enim regnum caelorum. Malum bene dicitur, quando per os docentis idcirco vitium exprimitur ut reprobetur: sicut Paulus ait, Feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam. quo loco execranda quoque vitiorum facinora subdidit: sed honeste inhonesta narravit, ut multos ad honestatis formam inhonesta narrando revocaret. Male autem bonum dicitur, cum rectum aliquid recto studio non profertur: sicut illuminato caeco pharisaei dixisse perhibentur, Tu sis discipulus eius: quod maledictionis utique dixerunt studio, non orationis voto. vel sicut Caiphas ait, Expedit unum mori pro populo, ut non tota gens pereat. Bonum quippe, sed non bene locutus est: quia dum crudelitatem necis Christi appetiit, redemtionis gratiam insciens prophetavit.

Modus dicendi divinae Scripturae omnibus patet, ipsa tamen non omnibus est penetrabilis, Augustin. epist. 3. ad Volusianum. Divinae Scripturae saepe consuetudo est, ut unum vocabulum secunde in eodem loco positum, diversa significet. Orig. lib. 3. sup. epist. ad Rom.

EXPLICATIO.

In Evangelio secundum Ioannem legitur: Nonne vos dicitis, quia adhuc quatuor menses sunt, ut veniat messis: Elevate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt ad messem. Nonne et hoc loco messis secundo loco nominata, primo ad corporalem messem refertur, secundo ad spiritalem? Et iterum in Evangelio, cum dicit ad Samaritanam mulierem salvator: Da mihi bibere: et post responsum eius iterum dicit ad eam, Si scires quis est, qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu utique petiisses eum, et dedisset tibi aquam vivam. Et iterum addidit ad eam: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem bibit ex aqua quam ego do ei, non sitiet in aeternum. Vide quomodo et bibere ex aqua, nunc quidem corporaliter nunc autem spiritaliter in uno eodemque accipitur loco.

Antequam, sive priusquam, sive ante, licet saepe consequentiam indicent, tamen nonnunquam ea quae cogitabantur, ostendunt. Hieron. adversus Helvidium.

EXPLICATIO.

Insanus Helvidius, Antequam, seu Priusquam, apud Matthaeum (cum ait, Priusquam convenirent) significare consequentiam, scilicet matrem Domini a Ioseph cognitam, dicit. Doleamne, an rideam, nescio: imperitiae arguam, an temeritatis accusem? Quasi, si quis dixerit, Antequam in portu pranderem, ad Aphricam navigavi: non possit stare sententia, nisi in eo portu prandendum quoque sit. Aut si velimus dicere, Paulus Apostolus, antequam ad Hispanias pergeret, Romae in vincula coniectus est. Aut certe illud, Helvidius antequam poenitentiam ageret, morte praeventus est: statim, aut paulo post vincula ad Hispanias sit eundum, aut Helvidio poenitentia agenda post mortem, cum Scriptura dicat: In inferno autem quis confitebitur tibi? igitur cum Evangelista dicat, Priusquam convenirent, proximum nuptiarum tempus ostendit, et in eo iam rem fuisse, ut quae prius sponsa fuerat, esse uxor inciperet. Quasi diceret: Antequam oscula amplexusque miscerent, antequam rem agerent nuptiarum, inventa est habens in utero.

Familiare est illi linguae qua Prophetae locuti sunt, ut coniunctione utatur, cum nihil praecessis annectendum. Augustin. in Psal. 4.

EXPLICATIO.

Saepe invenis ita coeptum: Et factum est verbum Domini ad illum, Et dixit Dominus ad illum. Quae iunctura coniunctionis, cum sententia non praecesserit, cui annectatur, mirabiliter fortasse insinuat, prolationem veritatis in voce cum ea visione, quae fit in corde, esse coniunctam. Quanquam in illo Psalmi, Et scitote quoniam mirificavit: dici posset, quod superior sententia, ut Quid diligitis vanitatem, ita posita est, ac si diceretur: Nolite diligere vanitatem, et quaerere mendacium. quo ita posito, rectissima locutione sequitur. Et scitote, etc. Gregorius Homil. 2, super Ezechielem. In mente prophetarum ita coniuncta sunt exterioribus interiora, quatenus simulutraque videant, simulque in eis fiat et intus verbum quod audiunt, et foras quod dicunt. Et ideo cum nil praecessit, incipiunt, Et factum est: quia verbum quod foris protulit, illi verbo quod intus audierant, coniunxit. verum est nihilominus, quod Hebraeo more haec comunctio copulativa simpliciter inchoet sententiam, aut etiam abundet, ut alibi de eius significationibus dixi.

Corporalium rerum modo Deus loquitur, ut ad excellentiam divinarum rerum per corporalia homines attollat. Hilarius sexto et duodecimo de Trinit. et Gregorius in homilia de thesauro abscondito in agro, et 33. Moral. capite quarto et quinto

EXPLICATIO.

Hilarius inquit: Incorporalis Deus, cum generationem filii sui commemoraret, ait, Ex utero ante luciferum genuite. Sed inenarrabilem illam unigeniti nativitatem ex divinitatis suae veritate confirmans, ad intelligentiae fidem locutus est, ut de divinis suis rebus secundum humanam naturam, humanae naturae sensum ad fidei scientiam erudiret. ut cum ait, Ex utero, non ex nihilo creationem substitisse, sed ex se unigeniti sui naturalis doceretur nativitas: quia Scriptura per corporalia spiritualia docet, et invisibilis per visibilia demonstrat. Plerunque per nostrorum corporum membra, operationum suarum nobis Deus momenta significans, sensum nostrum usu intelligentiae communis edocet. Operum efficientia per manum intelligitur, cum ait: Cuius manus creaverunt omnem militiam caeli. universitatis cognitio per oculum significatur, quia extra scientiam Dei nihil sit. Per cor voluntas enunciatur, per quam David morum probitate complacuit. Inveni, inquit, David secundum cor meum. Gregorius: Sed cum aliquod membrum Dei dicitur, cavendum summopere est, ne quid in eo mens corporeum suspicetur. In anthropomorphitarum namque haeresim cadere est, cum qui in circunscripte implet, et circumploctitur omnis,

-- 850 --

87 intra corporalia lineamenta concludere. Et non solum ab humanis membris similitudinem in se Deus trahit, sed etiam ab humanis mentibus. Aliquando etiam ab avibus, aliquando ab insensatis rebus quasdam dissimiles in se similitudines trahit. Omnipotens enim Deus ad sua nos trahens, usque ad nostra se humiliat: atque ut alta insinuet humilibus, condescendit, quatenus parvulorum animus rebus cognitis contritus, ad inquirenda surgat incognita: atque ab eo qui longe super ipsum est, quaedam iuxta se audiens quasi quibusdam ad illum passibus moveatur. Hactenus ille. Unde fit, ut per scripturam suam aliquando a corporibus hominum similitudines trahat, sicut de eo propheta ad Israel dicit: Qui terigerit vos, tangit pupillam oculi eius. Et sicut de eo speranti homini per prophetam dicitur: Scapulis suis obumbrabit tibi. Constat nimirum, quod in natura sua nec oculum Deus, nec scapulas habeat: sed quia nos per oculum cernimus, in scapulis vero onera sustinemus: Deus quod omnia videat, oculum habere perhibetur: quod vero nos tolerat, atque eo ipso quo tolerat servat, obumbrare nobis in scapulis dicitur. A mentibus etiam humanis similitudines trahit, sicut per prophetam ad Israel dicit: Recordatus sum tui, mitans adolescentiam tuam. Et rursus per sponsae comparationem locutus, ait: Et si illa oblita fuerit, ego tam en non obliviscar tui. Quis enim nesciat, quia Dei memoria nec oblivione rumpitur, nec recordatione sarcitur? Sed dum aliqua deserens praetermittit, more mentium oblivisci dicitur: et cum post longum tempus, quae voluerit visitat, nostrae mutabilitatis consuetudine recordatus vocatur. Quo enim pacto divinitatis vim oblivio dissipat, cui ipsa quoque laudabilis memoria essentialiter concordat? Aliquando ab avibus in illum similitudo trahitur, sicut per Mosen dicitur: Expandit alas suas, et assumpsit eos. Et sicut propheta ait: Sub umbra alarum tuarum protege me. Quia enim nos parvulos, dum protegit, nutrit, et dum non gravi atque onerosa, sed leni et blanda protectione nos refovet, dum suas in nos misericordias exerit, quasi more avium super nos alas tendit. Aliquando insensatis rebus propter infirmitatem nostram alta condescensione se comparat, sicut per prophetam dicitur: Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno. Quia enim foenum est vita carnalium, sicut scriptum est, Omnis caro foenum: in eo quod Dominus vitam carnalium patitur, more plaustri foenum se portare testatur. Cui sub foeni onere stridere, est pondera et iniquitates peccantium cum querela portare. Hactenus ille. Verum de Antropopathia alibi disserui.

Sacra scriptura mutis rebus loquentium personam imponit. Gregor. Nazian. 4. Theologiae lib. et Damascenus 2. Orth. fidei lib. cap. 6.

EXPLICATIO.

Id frequenter in sacris Literis legitur. Quale est illud Isaiae, Erubesce Sidon, ait mare. Et illud: Abyssus dicit, non est in me. Et illud: Caeli enarrant gloriam Dei. Item illud, quod frameae quiddam edicitur, quod denique a montibus collibusque quare exultarint quaeritur. Novit namque Scriptura prosopopoeiam facere. De qua re in Tropis dixi.

Divina scriptura verarum rerum omnia aliquando tribuit rerum similitudinibus. August. lib. 2. de Mirabilibus sacrae Scripturae, cap. 9.

EXPLICATIO.

Saul rex ad Pythonissam perrexit, ut ex mortuis aliquem sibi per suae artis incantationes suscitaret. quae cum quaereret ex eo, quem mortuum de somno cuperet resolvi? ille, etiam Samuelem velle respondit suscitari. suscitatus vero Samuel, Sauli quod eveniret, nunciat: Hac, inquiens, hora tu et filii tui mecum eritis. Sed et Israel tradam tecum in manum inimicorum eius. Qualiter ergo Samuel de pythonissa suscitari dicitur, quam Pythonissa daemoniacis incantationibus et praestigiis uti videretur. Et quomodo Saul, qui in viventibus prophetis Dei responsum non invenit, resuscitatum a morte prophetam audire meruit? Unde non hunc esse Samuelem illum prophetam, perfactum facilius intelligitur: sed diabolus, qui se transfert in angelum lucis, in phantasia Samuelis consideretur. Quod ex sermonibus eius recte dinoscitur: quoniam funesto Sauli dicebat, Tu et filii tui mecum eritis. Etenim si verus hic Samuel ostensus esset, nullo modo iniquum regem consortem suae felicitatis post mortem diceret. De hoc tropo alibi disserui. sic Virgilius in quit, Mirantur Iulum: intelligens cupidinem, speciem Iuli praese ferentem.

Figuratae locutiones sacrae Scripturae suavius et iucundius nos afficiunt, quam si eadem sententa planis verbis diceretur. August. 2. de Doctrina Christiana, cap. 6. Ostendit huius rei causam Aristoteles in Rhetoricis: quia videlicet usitata fastidium, novitas autem voluptatem afferat.

Nil fere de obscuritatibus sacrae Scripturae eruitur, quod non plantssime dictum alibi reperiatur. August. 2 de Doctrina Christiana, cap. 6.

EXPLICATIO.

Has duas regulas superiores Augustinus declarat unico Testamenti veteris loco, ex libro Canticorum: Dentes tui sicut grex tonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et non est sterilis in eis. Augustinus: Num aliud homo discit, quam cum illud planissimis verbis sine similitudinis adminiculo audiret? Et tamen nescio, quo modo suavius intueor sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiae video praecidere ab erroribus homines, atque in eius corpus, emollita duritia, quasi demersos mansesque transferre. Oves quoque iucundissime agnosco detonsas, oneribus secularibus tanquam velleribus positis: et ascendentes de lavacro, id est de baptismate: creare omnes geminos, id est duo praecepta dilectionis: et nullam esse ab isto sancto fructu sterilem video. Nemo igitur ambigit, et per similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant: qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt. Magnifice igitur et salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas sanctas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret.

-- 851 --

88 Propter unius verbi translationem, non totus locus figurate accipiendus est. August. 11. de Genes. ad literam, cap. 31.

EXPLICATIO.

In Genesi legimus, Adam et Evae oculos apertos fuisse, postquam de ligno vitae comederunt. Quod verbum, a pertos fuisse oculos eorum, translatitium est, et non proprium: cum constet, et Adam et Evam vidisse oculis fructum ligni pulchrum visu, et animalia et volatilia, quando adducta sunt ad eum, ut videret, quid vocaret ea. Vidit praeterea Evam, quando os ex ossibus suis appellavit. Ergo, Aperti sunt oculi, in alia significatione accipiendum est, quam in propria: non tamen, quod sequitur, figurate est accipiendum, sed historica narratione. Et Lucas Evangelista, cum diceret de illis duobus qui Emaus petebant, quod aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt Dominum in fractione panis. Non enim per viam clausis oculis ambulabant, sed eum cognoscere non valentibus. Sicut ergo ibi, sic in Genesi narratio figurata est, ut apertos oculos intelligamus, qui ante patebent.

Figurate qui omnia dici in sacris Literis credunt, falluntur. August. 8. de Gen. ad literam, c. 1.

EXPLICATIO.

Liber qui Cantica canticorum Salomonis inscribitur, totus figuratis locutionibus constat. Quidam vero alii sacrae Scripturae libri, rerum gestarum narrationem continent: ut libri Regum, et similes: qui etsi allegoriae sensum patiantur, illa tamen super historica narratione fundatur. Quaedam vero sunt, quae si allegorice tantum enarrentur, absurda et impossibilia continere videantur. Verum de hac re in Capite de 4. Scripturae sensibus dictum est. ut si quis totam Paradisi narrationem spiritualiter intelligat, quia Cain et Abel genuit, et Seth: an et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus noti: De proximo ergo attendant iustam praesumptionem, quo tendat: et conentur nobiscum cuncta primitus, quae gesta narrantur, in expressione proprietatis accipere.

Sive figurate sive proprie dictum sit, quod dictum esse narratur: dictum tamen esse, non debet putari figuratum. August. 11. de Gen. ad lit. cap. 39.

EXPLICATIO.

A narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta esse, quae facta sunt: et dicta esse, quae dicta sunt. Sicut autem in factis quaeritur quid factum sit, et quid significet: ita in verbis, quid dictum sit, et quid significet. Dum dicitur serpenti, Super pectus tuum gradieris, etc. tota ista sententia figurata esse potest. Quod autem scriptum est, Et dixit Dominus serpenti: verba sola scribentis sunt, et haec exigenda sunt per proprietatem vocum.

Cavendum est, ne figuratam locutionem ad literam accipiamus. Nec locutio propria ut figurata accipienda est. August. 3 de Doctrina Christiana, cap. 5. et cap. 10. et 11.

Quicquid in sermone divino neque ad morum honestatem, neque ad fidet veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognosce. August. 3. de Doctrina Christiana, cap. 10.

EXPLICATIO.

Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Si ergo flagitium aut facinus videtur iubere, aut beneficentiam vetare, figurara locutio est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, etc. facinus vel flagitium videtur iubere, si lupinam aut caninam lacerationem Christi intelligas. Figurata est ergo, praecipiens passioni Christi esse communicandum. Alia ratio est, quod in Sacramento coenae vera corporis Christi manducatio instituitur.

Hanc habet consuetudinem Sermo divinus, ut per tropologiam et metaphoram historia exprimat veritatem: Hieron. in Oseae cap. 10. Nam tropis omnibus sacra Scriptura utitur. August. 3. de Doctrina Christiana, cap. 29. Nec tropi, quibus utitur, mendacia sunt. August. contra mendacium, ad Crescentium cap. 10.

EXPLICATIO.

Non est mendacium, quando ad intelligentiam veritatis aliud ex alio significantia referuntur. ut cum Christus petra aut leo, aut vitis dicitur, per similitudinem, non per proprietatem. Id quod frequenter in sacris Literis occurrit. Sciant, inquit Augustinus, literati, modis omnibus locutionis, quos Grammatici Graeco nomine τρόπους vocant, autores nostros usos fuisse, et multiplicatius atque copiosius, quam possunt existimare, vel credere qui nesciunt eos, et in aliis ista didicerunt. Quos tamen tropos qui noverunt, agnoscunt literis sanctis, eorumque scientia ad eas intelligendas aliquantum adiuvantur. Admoneo ergo, ut a Grammaticis discantur. Verum nos de hac re satis in hoc toto Opere disseruimus.

Hyperbole in sacris Literis quandoque invenitur. August. 16. De civitate Dei, cap. 2. et in ult. cap. Evangelii Iohannis. Invenitur et antiphrasis. August. contra mendacium ad Crescentum cap. 10. Unde tropi mendacia non sunt.

EXPLICATIO.

Hyperbolica locutio tropica est, et non propria: quo tamen modo, ut caeteris tropis, uti solere Scripturam, nullus qui eam didicit, ambigit. Iste autem tropus, id est modus locutionis fit, quando id quod dicitur, longe est amplius, quam quod eo dicto significatur. Dixit enim Deus ad Abraham, Faciam semen tuum tanquam pulverem terrae. Quis enim non videat, quam sit incomparabiliter amplior pulveris

-- 852 --

89 numerus quam potest esse omnium hominum ab ipso Adam usque ad terminum saeculi? Quanto ergo magis quam semen Abrahae, non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, verum etiam quod est, de faturum est, secundum imitationem fidei toto orbe terrarum in omnibus gentibus? Eodem locutimis genere dictum est et a Iohanne in Evangelio, totum mundum capere non posse libros qui scribi possunt de signis quae Dominus IESUS fecit. Salva enim rerum fide, plerunque verba excedere videntur fidem; quod non fit, quando aliquid, quod erat obscurum, vel dubium, causa et ratione reddita exponitur: sed quando id quod apertum est, vel augetur, vel extenuatur, nec tamen a tramite significande veritatis erratur. Quoniam sic verba rem quae indicatur, excedunt, ut voluntas loquentis, nec fallendus appareat, qui novit quousque credatur: a quo, ultra quam credendum est, vel minuitur loquendo aliquid, vel augetur. Neque enim mendacium est, quando ad intelligentiam veritatis aliud ex alio significantu referuntur, Caeterum de Hyperbole alibi dixi.

Parabolae non sunt ad verbum exponendae, ne multa sequantur absurda. Chrysostomus in capitulo tertio Matthaei, Homiliae decimatertia: et in capite decimonono eiusdem, Homilia sexagesinaquinta. Est enim parabola natura discrepantium rerum sub aliqua similitudine facta comparatio. Hieronymus in Marcum cap. 4.

EXPLICATIO.

Non oportet in parabolis nimia in singulis verbis cura perangi: sed cum quid per parabolam intenta didicerimus, inde utilitate collecta, nihil ulterius anxio est conatu investigandum. Hilarius octavo de Trinitate. Omnis comparatio ad intelligentiae formam praesumitur, ut id de quo agitur, secundum propositum exemplum assequamur. Hieron. More providentiae suae Dominus parabolas proponit, ut qui caelestia capere non poterant, per similitudines terrenas audita percipere potuissent, παραβολὴ Graeco vocabulo similitudo dicitur: quando illud quod intelligi volumus, per comparationes aliquas indicamus. Dictum est alibi in hoc opere de Parabolis.

Sacrae literae habent, sed non ostentant eloquentiam. omnes namque virtutes et ornamenta eloquentia esse in Sacris literis, monstrare se posse, dicit August. 4. de Doctrina Christiana, cap. 6. 7.

EXPLICATIO.

Ambrosius Epistolarum lib. 8, epistola sexagesimatertia: Scriptores, inquit, divinorum librorum, quamvis non secundum artem scripserint, sed secundum gratiam, quae supra omnem artem est: ii tamen qui de arte scripserunt, de eorum scriptis artem invenerunt, et contulerunt commenta artis et magisteria. In arte quippe requiruntur praecipue, ut sit αἴτιον, ὕλη, ἀποτέλεσμα . Cum igitur legimus sanctum Isaac patridicere, Ecce ignis et ligna, ubi hostia? quid horum deest? Nam qui quaerit, dubitat: qui respondet quaerenti, pronunciat, et dubitationem absolvit. Ecce ignis, id est, αἴτιον : et ligna, id est, ὕλη , quae Latine materia dicitur: tertium quid superest, nisi ἀποτέλεσμα , id est definitio? quod filius quaesivit, pater retulit decenti, ubi est hostia? Deus, inquit, providebit sacrificium, fili. Ipse enim didicerat propheta, quid esset consummandae rei αἴτιον . Nam cum Moyses mitteretur ad populum Dei liberandum, ad regem Aegypti, ait: Quis sum ego, ut vadam, et educam populum a regis potestate? Respondit Dominus: Ego ero tecum. Interrogabat iterum Moyses: Quid dicam illis, si requirant, Quis est Dominus, qui misit te, et quod nomen est illi? Dixit Dominus: Ego sum qui sum, dices: Qui est, misit me. Hoc est verum nomen Dei, Esse semper. Respondit Moyses: Si non crediderint mihi, neque obedierint voci meae. dicentes: Quia non apparuit tibi Deus: quid dicam illis? Dedit illi signa facere, ut crederetur, quia a Domino missus est Tertio ait Moyses: Non sum dignus, et gracili voce sum, et tardiore lingua, quomodo me audiet Pharao? Vade, inquit Deus, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui. Interrogationes ergo illae in medio, et responsiones, habent sapientiae semina et theoriam. Gratum tamen est, quia ait, Ego ero tecum. Et quamvis dederit ei signa facere, tamen dubitanti iterum (ut scias, quia signa non credeatibus, promissum autem credentibus) respondit, ad infirmitatem vel meriti, vel voti: Ego aperiam es tuum, et instruam te quid debeas loqui. Perfectum ergo ἀποτέλεσμα servatum est. Habes hoc et in Evangellio: Petite, et dabitur vobis. Pete ἀπὸ τοῦ αἰτίου , id est, ab auctore quaere. Habes ὕλην , intelligibilia quibus quaetas. Pulsa, et aperit tibi Deus verbum. Quae petit, mens est, quae operatur sicut ignis intelligibilia, in quibus mentis ardor operatur, sicut ignis in lignis, aperit verbum tibi Deus. quod est ἀποτέλεσμα . Huiusmodi autem permulta habes in utriusque Testamenti libris. Rupertus abbas lib. 7. de Operibus Spiritas sancti, omnes Rhetoricae orationis partes in Scriptura sacra plenissime contineri, exemplis ex illa pentis ostendit. Quae quoniam ab eo fusissime explanantur, Lectorem ad illum mittimus.

Non in hoc tantum sacri libri scripti sunt, ut res gestas narrent: sed ut allegorica in eis quaerantur. August. 15. de civitate Dei, cap. 27.

EXPLICATIO.

Quatenus in sacris Literis vel simplex sensus, vel etiam allegoria sit accipienda et urgenda, in capite de quatuor sensibus prolixius dictum est.

Astegoria aliud praetendit in verbis, aliud significat in sensu. Non tamen est quaerenda in praeceptis, quae ad vitam pertinent, aut in his quae perspicua et manifesta sunt. Nam haec regula sanctorum Scripturarum est. Hieron. in epistolam ad Gal. cap. 4. et in cap. 4. Zachariae prophetae.

In Allegoria omni haec Regula retinenda est, ut pro sententia praesentis loci consideretur, quod per similitudinem dicitur: August. in Psal. 8.

-- 853 --

90 EXPLICATIO.

Regula haec pertinet ad omnes tropos, atque adeo omnino ad omnia obscura loca, quae accipere lumen, intelligentiamque suam, tum ex praecedentibus, ac sequentibus, tum et ex proposito ac sensu totius loci, materiaque de qua agitur, abunde in tractatu de modo legendi sacras Literas, ostendi: unde et huius Regulae expositio peti potest.

Tropologia libera est, et his tantum legibus circumscripta, ut pietatem sequatur, et intelligentiae sermonisque contextum, nec in rebus multum inter se contrariis violenta sit copulandis. Neque enim eadem est historiae lex, et tropologiae. Hieron. in cap. 1. Abacuc.

EXPLICATIO.

Hieronymus in cap. 1 Ionae: Apostolus, inquit, Agar et Saram ad duo Testamenta refert: et tamen noomnia quae in historia illa narrantur, tropologice interpretari possumus. Et ad Ephesios, de Adam et Eva disputans, ait: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico, in Christo, et Ecclesia. Nunquid totum principium Geneseos, et fabricam mundi, et hominum conditionem, ad Christum et Ecclesiam referre possumus, quia hoc testimonio sit abusus Apostolus? Hoc enim quod scriptum est. Ideo relinquet homo patrem suum, referamus ad Christum, ut dicamus, eum in caelis patrem reliquisse Deum, ut gentium populus iungeretur Ecclesiae. Hoc quod sequitur, Matrem suam, quomodo possumus interpretari? Nisi forte dicamus, reliquisse eum caelestem Hierusalem, quae est mater sanctorum: et caetera multo his difficiliora.

Sacrae scripturae interpretes nonnunquam per prolepsim, id est anticipationem loca quadam aliis nominibus vocant, quam in sacris Literis habeantur. Hieronymus in pluribus locis.

EXPLICATIO.

Hieronymus in illud Ezechielis cap. 30. Faciam iudicia in Alexandria: Pristinum, inquit, nomen, ubi postea ab Alexandro Philippi filio Alexandria est condita, habet No: quod Aquila, Symmachus et Theodotio, sicut in Hebraeo positum est, transtulerunt: pro quo nescio quid volentes, Septuaginta duere Diospolin, quae Aegypti parva urbs est. Nos autem pro No, Alexandriam posuimus, per anticipationem, quae Graece prolepsis appellatur: iuxta illud Virgilianum, Lavinaque venit littora: non quod eo tempore quo Aeneas venit in Latium, Lavina dicerentur, sed quae postea Lavina nuncupata sunt, ut manifestior locus fieret Lectoris intelligentiae. et Sain, nos Pelusium vertimus.

Numeros in sacris Literis multa mysteria continere, Theologorum omnium sententia est.

EXPLICATIO.

Multi patres nimium ociose in numeris philosophantur, quasi ingentia mysteria in eis contineantur: sicut et hoc tempore quidam extremam diem ex tam incerto fundamento praedicere voluit. Verum triplex de hac re discrimen haberi potest. Alias a numeris phrases aliquae sumuntur: ut, Septies in die cadit iustus: Septies dixi laudem Domino: Num si septies peccaverit in me frater, remittere ei debeo? tales locutiones et in aliis linguis sunt, et observari debent. Alias certum tempus indicatur: ut Semen tuum erit peregrinum annis 40. aut 70. hebdomadae sunt conclusae super tuum populum, usque ad Meschiam. aut occultius numeris indicatur aliquid: sicut Apoc. 13. numerus bestiae aut Antichristi dicitur esse 666. quod correspondentibus literis Irenaeus dicit significare Latinus, quasi ille mysticus numerus indicet Antichristum fore Latinum, aut in Latio seu Romae. Aliae numerorum observationes ociosae, curiosae, aut etiam superstitiosae sunt.

Numerus finitus plerunque ponitur in sacris Literis pro infinito. Tantundem etiam valet, varie multiplicatus: unde multae quaestiones solvuntur. August. 3. de doctrina Christiana, cap. 35.

EXPLICATIO.

Cum enim dicitur in Psalmo, Septies in die laudem dixi tibi: nil est aliud, quam, Semper laus eius in ore meo. Tantundem valent etiam, cum multiplicantur sive per denarium, sicut Septuaginta et Septingenti: unde possunt et septuaginta anni Hieremiae, pro universo tempore spiritualiter accipi, quo est apud alienos Ecclesia, sive per seipsos: sicut decem per decem centum sunt, et duodecim per duodecim centum quadraginta quatuor: quo numero significatur universitas sanctorum in Apocalypsi. Unde apparet, non solas temporum quaestiones istis numeris solvendas, sed latius patere significationes eorum, et in multa proserpere. Neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines.

Sacra Scriptura singularem numerum pro plurali ponit aliquando. Augustin. 5. de sent. ad literam, cap. 10.

EXPLICATIO.

Hieronymus lib. z. contra Iovinianum: Scriptura, inquit, divina solet unum pluraliter, et plura singulariter appellare.

Mos Sacri eloquii est, ut a plurali numero ad singulare subito transeat. Gregor. 26. Moral. c. 10.

EXPLICATIO.

Heliu in lib. Iob, cum diceret, Clamabunt, et eiulabunt: nequaquam subdit, Non dixerunt. Ubi est Deus? sed, non dixit, Ubi est Deus? A plurali quippe ad singularem veniens, ad personam subito uniuscuiusque infirmi transivit: fortasse quia a singulis melius recognoscitur, quicquid de eis singulariter auditur: ut ad cor suum quisque redeat, et in semetipso hoc quod de unoquoque dicitur, reprehendat.

-- 854 --

91 Cum plures numeri ponuntur, consuevit sacra Scriptura, maxime vetus Testamentum, minorem proponere, et sic ad maiorem gradatim conscendit, Hieronymus contra Iovin. lib. 2.

EXPLICATIO.

Verbi gratia, ut si dicat aliquem fuisse annorum quinque et septuaginta et centum: nec tamen quinque de septuaginta plura possunt esse quam centum. Et in Evang. Marci legimus: Dabat fructum, unum trigesimum, et unum sexagesimum, et unum centesimum.

Divina Scriptura solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paulum excrescit aut infra est, non computetur. August. quaest. 47. super Exod.

EXPLICATIO.

Quod dixit Deus ad Abraham, Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in servitutem redigenteos, et nocebunt illis quadringentis annis: non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos Dei populus fuerit: sed quia scriptum est. In hanc vocabitur tibi semen, ex anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis ex Aegypto, computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringentis triginta detraxeris vigintiquinque qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est, si quadringentos et quinque annos summa solida quadringentos voluit appellare Scriptura. Non itaque quod ait, In servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tanquam per tot annos eos habuerint in servitute: sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est, Peregrinum erit semen tuum in terra non propria: quia sine in terra Canaan, sive in Aegypto, peregrinum erat illud semen, antequam haereditate sumerent terram ex promissione Dei.

Sacra Scriptura non est multiloqua in his, quae non sunt multum necessaria. Chrysost. in Act. Apostolorum, Homil. 15.

EXPLICATIO.

In Actibus Apostolorum, Stephanus cum de vocatione Abrahae a Domino ageret, patris Abrahae non meminit: sed hoc solum nos docuit, quod videns abire filium, ierit cum eo. Quod autem amplius non enartavit, quod mortuus est, posteaquam habitavit in Charris.

Consuevit Scriptura aliquando totum pro parte, aut partem pro toto ponere. Gregor. 3. Moral. capite nono.

EXPLICATIO.

Pro parte totum ponit, sicut ad monumentum Maria queritur dicens: Tulerunt Dominum meum, nescio ubi posuerunt eum. Solum quippe corpus Domini quaesitura venerat, et quasi totum simul Dominum sublatum deportat. Pro toto partem, ut sicut Iacob familiam describens ait: Intravit Iacob in Aegyptum cum anim abus septuaginta. Quae nimirum cum animas commemorat, constat quia [?: in-ntium ] et corpora comprehendat.

Nominum mutatio, aut impositio, a Deo, aut in illis additio, spiritalis gratia indicium est. Ex multis authoribus.

EXPLICATIO.

De Christo scriptum est, quod vocatum est nomen eius IESUS: quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Vocabis (inquit Gabriel ad Mariam) nomen eius IESUM: Ipse enim [?: --um ] faciet populum suum a peccatis eorum. Et Abrahae patriarchae in nomine additum est, quem [?: --stat ] patrem secundum carnem fuisse populi Iudaici. Detractum est et aliquid nomini Sarae. Zachariae filio, quem praecursorem et Baptistam Dominus elegerat, Iohannes nomen imponitur. Sic et Iacob, Israel dicitur: et Simoni Cephas nomen impositum est a Christo. In Ieremia contrarium indicium est, capite vigesimo.

Nomina propria etiam sola, sirecenseantur in sacra Scriptura, non contemnantur. Chrysost. Genes. Homil. 4.

EXPLICATIO.

Cum mysteriis tota gravida sit Scriptura, quis ambigat vel in ipsis nominibus propriis, seu impositione, seu interpretatione, multum thesaurum doctrinae latere? Origenes in Levitico, Homilia 8. Omnis, inquit, medicus ex herbarum succis, vel arborum, vel etiam metallorum venis, vel animantium naturis profutura corporibus medicamenta componit. Sed herbas istas si quis forte, antequam pro ratione artis componantur, aspiciat, si quidem in agris aut montibus, velut foenum vile conculcat, et praeteris: si vero eas intra medici scholam dispositas per ordinem viderit, licet odorem tristem forte et [?: au--erum ] reddant: tamen suspicabitur eas curae vel remedii aliquid continere, etiamsi nondum quae vel malis sit sanitatis ac remedii virtus, agnoverit. Medicum vero dici in Scripturis divinis Dominum nostrum IESUM Christum, etiam ipsius Domini sententia perdocemur. Si ergo Christus medicus, Pharmacopolium divina Scriptura: quis tam vecors est, qui ociose, et non sine magna hominum utilitate de quid in ea positum suspicetur?

Moris est Scripturarum, imperativum modum pro optativo ponere. Origenes Homilia prima in Cantica Cantic. Hieronymo interprete.

EXPLICATIO.

Ut ibi, Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum: pro, utinam sanctificetur. Et, Ostuletur: pro, utinam osculetur.

-- 855 --

92 Divinae Scripturae mos est, ut optare videatur malum quod futurum est: cum non optet, sed praevideat. August. in Psal. 78.

EXPLICATIO.

Saepissime in sacris Literis, Psalmis praesertim, legimus, ut male de Deo meritis male imprecari videatur sacra Scriptura. Unde Iob: Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius. Gregorius: Non malevolentiae voto dicitur in Psalmo, Effunde iram tuam, etc. quia prophetatio est, non optatio. Sicut de Iuda traditore, quae mala illi fuerunt pro suis meritis eventura, ita prophetata sunt in Psalmo, quasi optata sint. Quemadmodum enim propheta non imperat Christo, quamvis modo imperativo pronunciet, Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime: ita non optat, sed prophetat, qui dicit, Effunde iram tuam: et multa his similia.

Mos sacri eloquii est, ut res semel dicta pro confirmatione replicetur. Gregorius 28. Mor. 16. cap.

EXPLICATIO.

In Iob multis verbis quasi per exaggerationem et amplificationem ostenditur, mari terminum positum, ne transiret fines suos. ait enim: Usque huc venies, et non procedes amplius: et hic confringes tumentes fluctus tuos. Quibus verbis confirmatur maris intra suos terminos certissima cohibitio. Et August. in Psalmum 32. Cum (inquit) dicitur, Consilium Domini manet in aeternum, cogitationes cordis eius in seculum seculi. repetitio sententiae est. Repetitio ergo, confirmatio quaedam est.

Vetus Testamentum quadrifariam traditur: secundum historiam, secundum aetiologiam, secundum analogiam, secundum allegoriam. Augustin. de utilitate credendi, Ad Honoratum cap. 3.

EXPLICATIO.

Nec me ineptum putes, inquit Augustinus ibidem, Graecis nominibus utentem. Primum, quia sic accepi, nec tibi hoc aliter audeo intimare quam accepi. Deinde tu quoque animadvertis, non esse harum rerum apud nos usitata nomina: quae si fabricassem interpretando, esset profecto ineptior: si autem circumloquerer, minus essem in disserendo expeditus. Secundum historiam ergo traditur, cum docetur quid scriptum, aut quid gestum sit: quid non gestum, sed tantum modo scriptum quasi gestum sit. Secundum aetiologiam, cum ostenditur, qua de causa vel factum vel dictum sit. Secundum analogiam, cum demonstratur non sibi adversari duo testamenta, vetus et novum. Secundum allegoriam, cum docetur, non ad literam esse accipienda quaedam, quae scripta sunt, sed figurate intelligenda. His omnibus modis Dominus noster IESUS Christus et Apostoli usi sunt. Nam de historia illud sumptum est, cum obiectum esset, quod die sabbati discipuli eius spicas evulsissent. Non legistis, inquit, quod fecit David, cum esuriret, et qui cum eo erant? Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis manducavit, quos non licebat ei manducare, neque eis qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Ad aetiologiam vero illud pertinet, quod cum Christus prohibuisset uxorem abiici, nisi fornicationis causa: relatumque esset ab interrogantibus. Mosen libello dato repudii remisisse licentiam: Hoc, inquit, Moyses fecit propter duriciem cordis vestri. Hic enim causa reddita est, cur illud a Mose pro tempore bene permissum sit, ut hoc quod Christus praecipiebat, alia iam tempora demonstrare videretur. Horum autem temporum vices atque ordinem, mira quadam divinae providentiae dispositione digestum atque compositum, longum est explanare. Porro analogia est, qua utriusque Testamenti congruentia perspicitur. Allegoria, cum figurate dicta intelliguntur. Ut Christus allegoria utitur ex veteri Testamento: Generatio, inquit, haec signum quaerit, et signum non dabiturei nisi signum Ionae prophetae. Sicut enim Ionas in ventre ceti tribus diebus et noctibus fuit, sic filius hominis tribus diebus et tribus noctibus erit in corde terrae. Et Apostolus ipsam Exodi historiam futurae Christianae plebis allegoriam fuisse significat, ad Corinthios Epistola prima: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eundem cibum spiritalem manducaverunt, et omnes eundem potum spiritalem biberunt. Biberunt autem de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus. Lege regulam 30.

Veteris praesertim instrumenti lectionem non prope intelligentes, noxam incurrunt, non scripturae culpa, sed legentis. Basilius ad Chilonem, de vita solitaria, et Hieron. in Epist. ad Gal. cap. 5.

EXPLICATIO.

Omnis namque panis nutrimentum affert, ac salutem: aegris autem est saepe inutilis: sic et omnis Scriptura divina ex Deo est, atque ad modum fructuosa: nihilque per se immundum atque impurum retinet, aut praebet, nisi ei qui illud putaverit esse impurum.

In veteri et novo Testamento, sicut praedicta sunt, quae postea facta sunt in Ecclesia: sic etiam credenda sunt futura, quae nondum sunt completa. Augustin. de catechizandis rudibus, cap. ult.

EXPLICATIO.

Factum est aliquando diluvium per totam terram, ut peccatores delerentur: et tamen illi qui evaserunt in arca, sacramentum Iustitiae ecclesiae demonstrabant, quae nunc in fluctibus seculi natat, et per lignum crucis Christi a submersione liberatur. Praedictus est Abrahae fideli servo Dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum Deum inter caeteras gentes, quae idola colebant. Et omnia quae illi populo ventura praedicta sunt, sic evenerunt, ut praedicta sunt. Prophetatus est in illo populo etiam Christus rex omnium sanctorum, et Deus, venturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumpsit, ut omnes etiam filii essent Abrahae, qui fidem eius imitarentur: et sic est factum.

-- 856 --

93 Natus est Christus de Maria virgine, quae ex illius genere fuit. Praedictum est per prophetas, quod in cruce passurus esset ab eodem populo Iudaeorum, de cuius genere secundum carnem veniebat: et sic factum est. Praedictum est, quod resurrecturus esset: resurrexit, et secundum ipsa praedicta prophetarum ascendit in caelum, et discipulis suis spiritum sanctum misit. praedictum est non solum a prophetis, sed etiam ab ipso Domino Iesu Christo, quod Ecclesia eius per universum orbem terrarum esset futura per sanctorum martyria passionesque disseminata: et tunc praedictum, quando adhuc et nomen eius latebat gentes: et ubi notum erat, irridebatur: et tamen virtutibus miraculorum eius, sive quae per se ipse, sive quae per servos suos fecit, dum annunciantur haec, et creduntur. iam videmus, quod praedictum est, esse completum: regesque ipsos terrae, qui antea persequebantur Christianos, iam Christi nomini subiugatos. Praedictum est etiam, quod schismata et haereses ex eius Ecclesia essent exiturae: et sub eius nomine per loca ubi essent, suam, non Christi gloriam quaesiturae: et ista completa sunt.

Nonquid ergo illa quae restant, non sunt ventura? Manifestum est, quia sicut ista praedicta venerunt: sic etiam illa ventura sunt, quaecunque tribulationes iustorum adhuc restant: et dies iudicii, qui separabit omnes impios a iustis in resurrectione mortuorum: et non solum eos qui sunt extra Ecclesiam, sed etiam ipsius Ecclesiae paleas, quas oportet usque ad novissimam ventilationem patientissime sufferat, ad ignem debitum segregabit. Hieron. in epistolam ad Galat. cap. 3. Si quis diligenter Hebraea volumina et caeteras editiones cum Septuaginta translatione contulerit, inveniet, ubi Testamentum scriptum est, non testamentum sonare, sed pactum, quod Hebraeo sermone dicitur ברית .

In Testamento novo pene nulla in Evangelica aut Apostolica doctrina reperiuntur, quamvis [?: --na ] et divina praecepta et promissa, quae illis etiam veteribus desint. Augustinus primo Retract. capite 22.

EXPLICATIO.

Quid est quod in sermone Evangelico in monte Dominus dicit, Audistis quia dictum est antiquis hoc? Ego autem dico vobis hoc: si nihil ipse amplius praecepit, quam praeceptum est in illis veteribus libris? Deinde, regnum caelorum illi populo fuisse promissum, non legimus in his quae promissa sunt lege data per Moysen, in monte Sina, quod proprie dicitur Vetus testamentum, quod praefiguratum dicit Apostolus per ancillam Sarae, et filium eius. Sed ibi figuratum est et Novum, per ipsam Saram et filium eius. Proinde si figurae discutiantur, omnia ibi prophetata reperiuntur, quae sunt praesentata, vel expectantur praesentanda per Christum. Veruntamen propter quaedam praecepta non figurata, sed propria, quae non in veteri Testamento, sed in novo inveniuntur, cautius et moderatius diceretur, pene nulla quam ulla hic esse, quae non sunt in illis: quamvis et illic sint illa duo praecepta de dilectione Dei de proximi, quo rectissime omnia legitima et prophetica, Evangelica et Apostolica referuntur. Quanquam enim utrunque in utroque sit, praevalet tamen in veteri timor, amor in novo: quia ibi servitus, hic libertas ab Apostolis praedicatur. Hieronymus in Epistola ad Damasum, de prima visione Esaiae. Pulchre, inquit, Seraphim clamat alter ad alterum. Quicquid enim in veteri legimus Testamento, hoc idem in Evangelio reperimus: et quod in Evangelio fuerit lectitatum, hoc ex veteris Testamenti auctoritate deducitur. Nihil in eis dissonum, nihil diversum est. Lege Regulam 32.

Vetus Testamentum est occultatio novi, et novum manifestatio veteris. Quae testamenta differunt figuris et figuratis, multitudine ac paucitate Sacramentorum, timore et amore, servitute et libertate. August. de vera religione, capitulo 17: et de catechisandis rudibus, capitulo quarto: et de moribus Ecclesiae catholicae, cap. vigesimooctavo.

EXPLICATIO.

Manifestum est, non tantum totam legem et prophetas in illis duobus pendere praeceptis, dilectionis Dei et proximi, quae adhuc sola scriptura sancta erat, cum Dominus hoc diceret: sed etiam, quaecunque posterius salubriter consecrata sunt, memoriaeque mandata divinarum volumina literarum. Quapropter in veteri Testamento est occultatio novi, et in novo Testamento est manifestatio veteris. Secundum illam occultationem carnaliter intelligentes carnales, et tunc et nunc poenali timore subiugati sunt: secundum hanc autem manifestationem spiritales. et tunc, quibus pii pulsantibus etiam occulta patuerunt: et nunc, qui non superbe quaerunt, nec etiam aperta claudunt, spiritaliter intelligentes, donata gratia liberati sunt.

Lex vetus Moysis nomine frequenter appellatur in Sacris literis. Didymus de Spiritu S. interprete Hieronymo.

EXPLICATIO.

Crebro legisse me memini, Moysen appellatum esse pro lege, ut in Apostolo: Usque in hodiernum diem quando legitur Moyses. Et Abraham ad divitem in suppliciis constitutum: Habent, inquit, Moysen et prophetas. Et certe liquido comprobatur ibi Moysen non virum significatum esse, sed legem. In hac quoque sententia est Origenes plurimis locis. Hieronymus lib. 1. adversus Iovinianum: Moysen, inquit, et Dominus noster et Apostolus interpretantur Legem. Ab Adam, inquit, usque ad Moysen regnavit peccatum.

Ubicunque in veteri Testamento ἀλλοφύλους , id est, alienigenas legerimus, etc. quaere regulam, 180.

Quoties in novo Testamento legimus, Hoc factum est, ut impleretur quod dictum est per prophetam quomodo intelligendum.

EXPLICATIO.

Remigius dicit, Matthaei consuetudinem hanc fuisse, ut confirmaret veteris Testamenti autoritate, quod dicebat: quia Iudaeis scribebat. Divus Hieronymus in principio decimi octavi Commentariorum in Esaiam: Evangelistae, inquit, et Apostoli semper adventum Domini, veteris Testamenti cupientes

-- 857 --

94 testimoniis roborare, dicebant ut impleretur quod dictum est per prophetam. Vide Regulam 62. Librorum veteris Testamenti et ordinem et numerum et gradum ostendit D. Hieronymus in praefatione libri Regum, quae incipit, Viginti et duas literas. Totius etiam divinae Scripturae libri quid contineant, idem Hieronymus explicat in epistola ad Paulinum, cuius initium est: Frater Ambrosius. Has autem Epistolas ideo hic non subiicimus, quia in omnibus sacrorum Bibliorum voluminibus habentur, et vulgatissima res est. Tantum admonuisse Lectorem voluimus.

Quotiescunque in novo Testamento eadem verba leguntur, quae in veteri Testamento habentur, videndum est, an sensus, an sermo tantum consentiat. Hieronymus in Matth. cap. decimo.

EXPLICATIO.

In Evangelio secundum Matthaeum Salvator ait: Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici eius. Hic locus prope iisdem verbis in Michaea propheta scribitur. Quae verba utrum assumpta sint de propheta, an propria autoritate praecepta, explorare utile est.

In narratione rerum gestarum res ipsae prius intelligendae sunt, ut narrantur: tunc demum si quid aliud significant, oportet perscrutari. August. 8. de Genes. ad literam, cap. 7.

EXPLICATIO.

Quatuor illa flumina, in quae flumen illud quod egrediebatur de paradiso, divisum est: cum et eorum nomina Scriptura sacra commemoret, Geon, Phison, Tigrim et Euphratem: et regiones quas illa permeant, suis nominibus appellet, Evilath, Aethiopiam, Assyriam: absurdum esset allegorice tantum accipere, nisi prius illa esse vera flumina concedatur.

Intellectus sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est libratione pensandus, ut utriusque partis lance moderata, hunc neque nimiae discussionis pondus deprimat, neque rursus torpor incuria vacuum relinquat. Gregor. 21 Moral. cap. primo.

EXPLICATIO.

Multae sacri eloquii sententiae tanta allegoriarum conceptione sunt gravidae, ut quisquis eas ad solam tenere historiam nititur, earum noticia per suam iniuriam privetur. Nonnullae vero ita exterioribus praeceptis inserviunt, ut si quis eas subtilius penetrare desiderat, intus quidem nihil inveniat: sed hoc sibi etiam, quod foris loquuntur, abscondat. Quando autem et quomodo, vel textus ad verbum, vel allegoria urgenda sit, in proprio Capite prolixius ostensum est. Vide tibi.

Si secundum literam, id est, ut litera sonat, aliqua intelligi pie et digne non possunt, nisi figurate atque aenigmatibus ista credamus, autoritatem habemus Apostolicam, a quibus tam multa veteris Testamenti solvuntur aenigmata. August. 8 de Gen. ad literam, cap. secundo.

EXPLICATIO.

Gregorius 18 Moral. cap. 30. Plerunque in sacro eloquio sic nonnulla mystica describuntur, ut tamen iuxta narrationem historicam prolata videantur: sed saepe in eadem narratione permixta quaedam sunt, per quae superficies historiae cuncta quassetur. Quae dum nihil historicum resonant, atque aliud in eis inquirere Lectorem cogunt. Apud Iob legis, Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Quis sapiens hoc iuxta literam sentire dignetur? Vitrum quippe auro longe est vilius: et postquam dictum est, quod aurum huic sapientiae non aequatur, adhuc quasi crescendo subiungitur, quod ei quoque neque vitrum possit aequari. Sed ipsa nos litera ab historico intellectu ad indagandum allegoriae mysterium mittit. Quid ergo in auro vel vitro accipimus, nisi illam beatorum civium societatem, quorum corda sibi invicem et charitate fulgent, et veritate translucent? Quam Iohannes in apocalypsi conspexerat, cum dicebat: Ipsa vero civitas auro mundo similis, vitro mundo.

Sacra scriptura plurima continet, quorum quaedam in contrariam, quaedam in diversam, quadam in ambiguam significationem accipiuntur. Augustinus tertio de doctrina Christiana, capitulo vigesimo quinto.

EXPLICATIO.

Quoniam multis modis res similes rebus apparent, non putemus esse praescriptum, ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in vituperatione fermentum posuit Dominus, cum diceret: Cavete a fermento pharisaeorum. Et in laude, cum diceret: Simile est regnum caelorum mulieri, quae abscondit fermentum, in tribus mensuris farinae, donec fermentaretur totum. Huius igitur varietatis observatio duas habet formas. sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria, aut tantum modo diversa significent. Contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur: sicut hoc est quod de fermento supra diximus. Tale est etiam, quod Leo significat Christum, ubi dicitur: Vicit Leo de tribu Iuda. Significat et diabolum, ubi scriptum est: Adversarius vester diabolus circuit, quaerens quem devoret. Ita serpens in bono est: Astuti ut serpentes: in malo autem, Serpens Evam seduxit astutia sua.

Literalis expositio maxime commendatur, ubi commode fieri potest. Basilius in Hexahem. congressione 9.

EXPLICATIO.

Omnino periculosa, atque adeo noxia et perniciosa est nimia licentia ludendi allegoriis in Scriptura, ut alibi abunde ostensum est. Quare optimo iure Epiphanius Salaminae episcopus Origenem flagellat, quod allegorice tantum interpretetur: ut autor est Hieronymus. Quo etiam nomine Origenes attactus

-- 858 --

95 est et a divo Hieronymo, ut in praefatione decem visionum Isaiae ad Amabilem episcopum: Origenes, inquit, liberis allegoriae spaciis evagatur, et ingenium suum facit Ecclesiae sacramenta.

Locum unum sacrae Scripturae exponere per alium eiusdem scripturae clariorem, optima interpretatio. Augustinus tertio de doctrina Christiana, cap. 26.

EXPLICATIO.

Ubi apertius aliquid ponitur, ibi discendum est, quomodo idem intelligatur in locis obscuris. Neque enim melius potest intelligi quod dictum est Deo, Apprehende arma et scutum, et exurge in adiutorium mihi: quam ex illo loco, ubi legitur, Domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Nec tamen ita, ut iam ubicunque scutum pro aliquo munimento legerimus positum, non accipiamus nisi bonam voluntatem Dei. Dictum est enim, Et scutum fidei. Origenes in Epistolam ad Romanos cap. 3. Moris, inquit, est apostoli Pauli, e sanctis Scripturis confirmare quae dixit. Simul et doctoribus Ecclesiae praebet exemplum, ut ea quae loquuntur ad populum, non propriis praesumpta sententiis, sed divinis munita testimoniis proferant. Si enim ipse talis ac tantus Apostolus autoritate dictorum suorum sufficere posse non credit, nisi doceat in Lege et prophetis scripta esse, quae dicit: quanto magis nos minimi observare debemus, ut non nostras, cum docemus, sed sancti Spiritus sententias proferamus?

Non quid omnipotentia Dei facere possit, cui cuncta possibilia sunt: sed quid in naturae ordine ab eo institutum sit, videndum est. Augustinus 2 de Genes. ad literam, capite primo.

Scripturae sacrae obscuritas cum diversas pariat sententias, utilis est. August. 11 de Civitate Dei, c. 19.

EXPLICATIO.

Multi hoc dictum Augustini celebrant, sed immerito, meo quidem iudicio. Nihil enim magis optandum est, quam ubique habere certum ac perspicuum Scripturae sensum: quae satis sententiarum habet in omnem usum, ut non sit necesse ex ambiguitate plures venari.

Ambigua in Sacris literis si explicari non possunt, in utramque partem intelligi possunt, si fidei regula non obstet. August. 2 de Trinit. cap. 1. et de doctrina Christiana, cap. 2.

EXPLICATIO.

Sunt quaedam in Sanctis libris ita posita, ut ambiguum sit quonam referenda sint. Ut quod Christus ait: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Nam et ex forma servi potest accipi, et ex forma Dei, in qua sic aequalis est patri, ut tamen de patre sit. In Dei quippe forma sicut non est aliud filius, aliud vita eius, sed ipsa vita filius est: ita non est aliud filius, aliud doctrina eius: sed ipsa doctrina filius est. Ac per hoc, sicut id quod dictum est, Dedit filio vitam, non aliud intelligitur, quam genuit filium, qui est vita: sic etiam cum dicitur, Dedit filio doctrinam, bene intelligitur, genuit filium, qui est doctrina. Ut quod dictum est, Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me: sic intelligatur, ac si dictum sit, Ego non sum e meipso, sed ab illo qui me misit. aliud est, in forma servi.

In rebus obscuris, atque a nostris oculis remotissimis, siqua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint salva fide qua imbuimur, aliis atque aliis parere sententiis: in nullam earum nos praecipeti affirmatione ita proiiciamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam recte labefactaverat, corruamus, non pro sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum, quae nostra est: cum potius eam quae Scripturarum est, nostram esse velle debeamus. August. de Gen. ad literam, cap. 18. lege explanationem praecedentis regulae.

Divina scriptura aliquando tanquam infirmis infirmiter loquitur: et tamen innuit aliquid, quod intelligat, qui valuerit. August. 5. de Genes. ad literam, cap. sexto.

EXPLANATIO.

Cum sacra Scriptura dies seorsum commemoret, quibus Deus cuncta creavit, subiungit dicens: In die quo fecit Dominus Deus caelum et terram, et omne virgultum agri, et caetera. Quod idcirco dictum est, ut quomodo possemus, cogitaremus simul omnia Deum fecisse: quamvis superior sex dierum enumeratio, velut temporum intervalla ostendisse videretur. Male hic sensit Augustinus.

Moris est scripturarum, obscuris manifesta subnectere: et quod prius sub aenigmate dixerint, aperta voce proferre. Hierony. in Esa. cap. 19, lib. 5 Comment.

EXPLICATIO.

Cum contra Aegyptum fuerat propheta comminatus, Vae terrae obumbranti alis, quae est trans fluvia: Aethiopiae, etc. quae propheticus sermo contexuit: postea manifestiorem fecit intelligentiam, et ad ipsam comminans Aegyptum loquitur, quod nequaquam per angelos, sed ipse Dominus veniat super nubem levem, id est velocem: et ingrediatur Aegyptum, et idola Aegypti contremiscant, tabescatque cor fortium, et Hieremiae vaticinium compleatur: Disperdam simulachra, et cessare faciam idola de Memphis, 1. Timoth. 4 Ego iam liberor, et tempus meae resolutionis instat: posteriora declarant praecedentia.

Quae remota sunt a cognitione nostra, prius ex divina autoritate credenda sunt: deinde per haec quae nota sunt, utcunque noscenda, quanto quisque magis minusve potuerit pro suae capacitatis modo, divinitus adiutus internis externisque rationibus ut possit, August. 5, de Genes. ad literam 12.

EXPLICATIO.

Cum aliter se habeant omnium creaturarum rationes incommutabiles in verbo Dei: aliter illa eius opera, a quibus in die septimo requievit: aliter ista, quae ex illis usque nunc operatur: horum trium hoc quod extremum posui, nobis utcunque notum est per corporis sensus, et huius consuetudinem vitae ex

-- 859 --

96 creditis ergo prius, alia indaganda sunt. Vel divinitas primum ex verbo suo creditur, postea ex operibus effectisque suis agnoscitur. Rom. 1.

A Scripturae sensu aberrare levius est, quam illam falsam credere. August. 12 confess. cap. 23.

EXPLICATIO.

Duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nunciis veracibus per signa enunciatur. Unum, si de veritate rerum: alterum, si de ipsius qui annunciat, voluntate dissensio est. Aliter enim quaerimus de creaturae conditione, quod verum sit: aliter autem, quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae Domine, intelligere lectorem auditoremque voluerit. In illo primo genere. Discedant a me omnes qui ea quae falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero, Discedant a me omnes qui ea quae falsa sunt, Moysen dixisse arbitrantur. Nescire ergo eam, mentis hebetudo: falsam dicere Scripturam, impietas est.

De Deo nihil temere affirmandum, quod in Scriptura eius non legimus. August. 4, de Genes. ad literam, cap. 9. et Dionys. de divin. nominibus, cap. primo.

EXPLICATIO.

Cum de Deo agimus, magna nobis cautio adhibenda est, ut de illa immensa et incommutabili natura digna et sentiamus et loquamur: quod quaedam sint in Sacris literis, quae de Deo humano more tradantur. Ad quae recte intelligenda cum caligent humani intellectus oculi, in varios errores incidere plerosque scimus. At contra nunc adversarii clamant, non omnia ad credendum necessaria in Scriptura comprehensa esse.

Quae Deo tribuant sacrae Literae, ex Dionysio cap. de divin. nomin. et ex Damasceno de orthodoxa fide lib. primo, cap. 15, petantur.

EXPLICATIO.

In sacris eloquiis edocemur, quod Deus omnium est causa et principium, eorum quae sunt, substantia: viventium, vita: eorum quae ratione utuntur, ratio: utentium intellectu, intellectus: decidentium ab eo, revocatio: intereuntium autem, secundum naturam revocatio atque reformatio: eorum quae moventur secundum impetum validum, magnum firmamentum: stantium, stabilitas: eorum quae ad ipsum assurgunt, via, et reductiva manuductio: et eorum quae ab ipso sunt, pater est (principalius enim pater noster est) eorum qui eum sequuntur, et ab eo pascuntur, pastor: illuminatorum splendor: perfectorum perfectio: in Deum transeuntium deificatio: dissidentium pax. simplicium simplicitas: unitorum unio, omnis principii supersubstantiale principium: et sui occulti, quantum fas est, et ut uniuscuiusque patitur conditio, cognitionis benigna traditio.

Quae colliguntur ex scripturis sacris, perinde habenda sunt, ac si in illis scripta essent. Gregor. Nazian. 5 lib. Theologiae.

EXPLICATIO.

Habenda quidem sunt pro veris quae ex Scripturis bona consequentia colliguntur: sed propter summam nostram caecutientiam, et imposturae diaboli ac seductorum periculum, semper pluris faciendae sunt sententiae, dogmata, ac praecepta promissionesve, quae expressis affirmativis aut negativis ab ipsomet veraci Deo pronunciantur.

Quae pertinent ad fidem et bonos mores, aperte traduntur in sacra scriptura. August. 2. de doctrina Christiana, cap. nono.

EXPLICATIO.

Cum in Scripturis voluntas Dei quaeratur, et haec sit (ut Apostolus ait) sanctificatio nostra: nimirum aperta esse illa debent, quae communia sunt omnibus: ut cognoscantur, ut inde sancti fiant, alioquin ad paucos perveniret et fides, et bene vivendi regula: cum praesertim Deus velit omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire. Scelerate ergo faciunt, qui nunc vociferantur, Scripturam ita obscuram esse, ut veritatis cognitio ac controversiarum diiudicatio inde haberi nequeat.

Scriptura divina ex visibilibus et invisibilibus constat, veluti ex corpore quodam: litera scilicet, quae videtur: et anima sensu, qui intra ipsam deprehenditur: et spiritu, secundum id, quod etiam quaedam in se caelestia teneat. Per literam corporalia significant divinae Literae: per spiritum intellectualia, quae spiritualia dicimus. Origenes Periarchon, lib. 4.

EXPLICATIO.

De caeremoniis et typis regula haec ferri potest.

Eorum quae de Deo in sacris literis traduntur, quaedam sunt effabilia, quaedam ineffabilia. Et rursus, alia cognoscibilia, alia in cognoscibilia. Damascenus de Orthod. fide lib. 1, cap. 2.

EXPLICATIO.

Effabilia sunt, quae verbis utcunque explicari possunt: ut, Deum esse unum, et creatorem mundi. Ineffabilia sunt, quae nullis verbis satis explicari possunt: ut, Unitas essentiae cum trinitate personarum: Filii generatio aeterna, de qua Esaias ait: Generationem eius quis enarrabit? Cognoscibilia: ut, Deum esse aeternum, incorporeum. Incognoscibilia sunt: ut, Iudiciorum Dei abyssus. De quibus Paulus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius.

Mira est sacrarum Literarum concordia. August. 18 de Civitate Dei, cap. 41.

EXPLICATIO.

Ut cognitionem omittamus Historiae gentium, quae mendaciis referta est: ipsi certe philosophi, qui

-- 860 --

97 non videntur laborasse in studiis suis, nisi ut invenirent quomodo vivendum esset accommodate ad beatitudinem capessendam. Cur dissenserunt et a magistris discipuli, et inter se condiscipuli, nisi quia (ut homines) humanis sensibus et humanis rationibus ista quaesierunt? Auctores vero nostri, in quibus non frustra sacrarum Literarum figitur et terminatur Canon, absit ut inter se aliqua ratione dissentiant.

Conandum est efficere, ne aliqua absurditas vel repugnantia putetur esse in Scripturis sacris, quae opinionem Lectoris offendat. August. 5. de Genes. ad literam, cap. 8.

EXPLICATIO.

Quia non omnia scripta sunt, sed quantum satis iudicavit spiritus, qui inerat scribenti: ea quae non solum ad factarum rerum noticiam, sed etiam ad futurarum praefigurationem valerent nescientes, coniectamus quid fieri potuerit: quod ille non nesciens praetermisit. Nam si quid absurdi Lector offendat, dum existimat fieri non potuisse, quae facta esse Scriptura commemorat, resiliat a fide, vel non accedat ad fidem.

Ambiguitas et repugnantia, quae videtur in sacris Literis, ex ipsius textus consequentibus et adiunctis tollenda est. Si autem Scripturae repugnantia pertractari ac discuti non potest, saltem id intelligatur quod fides sana praescribit. August. 3. de doctrina Christiana, cap. 2. et de Genes. ad literam lib. 1. cap. ult. et contra Faustum Manichaeum lib 9. cap. 6. et 7.

EXPLICATIO.

Aliud est, quod potissimum scriptor senserit, non dignoscere, aliud autem a regula pietatis errare. Si utrunque vitetur, perfecte se habet fructus legentis: si vero utrunque vitari non potest, etiamsi voluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est tenuisse sententiam.

Contraria quae videntur esse in sacra Scriptura, contraria non esse, debet ostendere, qui fideliter et integre sacrorum voluminum colligit sensum. Origenes in epist. ad Rom. lib 3. cap. 3.

EXPLICATIO.

Accidere illis solet, qui ob diversos sectarum sensus, unum fidei dogma disrumpunt, et illa tantum de Scripturis divinis testimonia explorant, quibus proprium dogma constituant. Earum vero, quae e diverso veniunt, Scripturae divinae sententiarum absolutiones nec extremo, quod aiunt, digito contingunt: ut quod apud Apostolum in epistola ad Roman. scriptum est: Scimus autem, quod quaecunque Lex loquitur, his qui in Lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: quia ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro coram illo. per Legem enim cognitio peccati.

Nihil contrarium in sanctis Scripturis continetur. Chrysostomus in Genes. Homilia 1.

EXPLICATIO.

Divina Scriptura dicit, quod Deus requievit ab operibus suis. In Evangeliis Christus dicit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Non videntur tibi ex verborum prolatione haec dicta esse contraria? sed absit. Quod requievit Deus ab operibus suis, docet nos, quod a formando et ex nihilo res ut essent, producendo requievit die septimo. Christus autem dicens, Pater meus usque hodie operatur, et ego operor: continentem suam providentiam nobis declarat, et operationem vocat conservationem factorum, quibus largitur, ut permaneant, dum totum gubernat mundum.

Evangelista non est Evangelistae contrarius, in his quae narrat, licet non concordet. Augustinus super Ioannem tractatu 112.

EXPLICATIO.

Quod Ioannes Evangelista narrat, ingressum Dominum Iesum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum eius illa finita esset oratio: de cuius verbis ait, Haec cum dixisset Iesus. Sed alia quaedam sunt interposita, quae a Ioanne praetermissa, apud alios Evangelistas leguntur: sicut apud hunc inveniuntur multa, quae alii similiter in sua oratione tacuerunt. Quomodo autem omnes conveniant, ne veritati quae per alium promitur, ab alio repugnetur, credas, antequam scias, sive id in hac vita possit, sive per aliqua impedimenta non possit, nihil ab aliquo Evangelista esse conscriptum. quantum ad hos attinet, quos in autoritatem Canonicam recipit Ecclesia, quod vel ipsius vel alterius non minus veraci rationi possit esse contrarium.

Sacra eloquia in exordiis narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum. Gregorius 2. Moral. cap. 2.

EXPLICATIO.

Aliquando id ostendit sacra Scriptura a positione loci, sicut de Israel dicitur, quia verba Dei audire non potuit in monte, sed praecepta in campestribus accepit, subsequentem infirmitatem populi indicans, qui ascendere ad summa non valuit, sed semetipsum in infimis neglecte vivendo laxavit. Aliquando a positione corporis futura denunciat, sicut in Actibus Apostolorum, Stephanus Iesum, qui a dextris virtutis Dei sedet, stantem se vidisse manifestat. Stare quippe adiuvantis est, et recte stare cernitur, qui in bello certaminis opitulatur. Aliquando a qualitate aeris res subsequens demonstratur, sicut Evangelista, cum praedicante Domino, nullos tunc ex Iudaeis credituros diceret, praemisit dicens: Hyems autem erat. Scriptum namque est: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Idcirco hyemis curavit tempus exprimere, ut inesse auditorum cordibus malitiae frigus indicaret. Hinc est, quod negaturo Petro praemittitur: Quia frigus erat, et stans ad prunas calefaciebat se. Aliquando a qualitate temporis finis exprimitur actionis, sicut non rediturus ad veniam, sed ad traditionis perfidiam, nocte Iudas exisse perhibetur: cum egrediente illo, ab Evangelista dicitur, Erat autem nox.

Altquando res gesta in facto culpa est, in scripto autem prophetia virtutis: aut e contrario in

-- 861 --

98 sacris literis. Gregorius 3. Mor al. cap. 21. et Augustinus contra Faustum lib. 22, cap. 87.

EXPLICATIO.

Sic Samsonis coniugia, vocationem gentium, et poenas tyrannorum indicant.

Sacra scriptur a plerunque de virtutibus et vitiis sic agit, ut dum loquendo aliud insinuat, aliud tacendo innotescat. Gregor. 1. Moral. cap. 5, et 6.

EXPLICATIO.

Contra divitem in Evangelio nil de loquacitate memoratur, quae in convivio inter alias gravior fuerit culpa, monstratur. Nam cum venter reficitur, lingua defrenatur. Unde dives apud inferos aquam appetere describitur, dicens: Pater Abraham miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in a quam, et refrigeret linguam meam: quia crucior in hac flamma. Prius epulatus dicitur quotidie splendide, et post aquam petere in lingua memoratur: quia inter epulas valde diffluere loquacitas solet. Ex poena indicat culpam, cum eum quem epulatum quotidie splendide veritas dixerat, in lingua plus ardere perhibebat. Hi quippe qui chordarum harmoniam temperant, tanta hac arte dispensant, ut plerunque cum una tangitur, longe alia ac multis interiacentibus posita chorda quatiatur. Cumque ista sonitum reddit, illa quae in eo cantu temperata est, aliis impercussis tremit. Vel dic potius, quod per lautum victum et vestitum, per nubere, emere, vendere, aedificare, impoenitentia indicetur: de qua re alibi in hac parte.

Scriptura sacra ex his quae tenuiter praemittit, divina reverenter expectanda indicat, quae subiungit. Gregorius 4. Moral. cap. 4.

EXPLICATIO.

Sublimia praecepta Domino in monte dicturo praemittitur: Aperiens os suum docebat. Sic enim clausa vascula quid intus habeant, ignoramus: aperto vero ore vasculorum, quid intrinsecus contineatur, agnoscimus.

Sacra scriptura in superioribus suis partibus solet breviter longe post secutura perstringere, cum studet alia enuncianda properare. Gregor. in praefat. Moral. cap 1.

EXPLICATIO.

Ut est illud, quod in Genesi legimus: Iob ab de stirpe Esau descendisse, et Balae filio Beor in regnum successisse describitur: beatum Iob illum esse crediderunt. Nequaquam tamen Iob propterea ante legem fuisse credendus est, quia Israeliticorum regum tempora praecessisse perhibetur. Quod dum quidam minus caute considerant, Moysen beati Iob gestorum scriptorem putant, et ante Moysi tempora fuisse crediderunt. Horum de numero fuit Origenes, qui Moysen librum Iob scripsisse dicit, ut filios Israel in Aegyptia captivitate positos consolaretur.

Sacra scriptura omnibus respondet. Gregor. Mor al. cap. 18, 19.

EXPLICATIO.

Afflicti cordis est proprium, ut in omni quod appetit, et tamen rerum ordinem contrarium sentit, si possit fieri, cur ita vel non ita sit, divinis sibi responderi vocibus velit, ut Deum de cuncta eorum controversia consulat, et responsionis eius cognita ratione, conquiescat. Heliu autem praevidens, quod Scripturam sacram Dominus conderet, ut in ea vel publicis, vel occultis cunctorum quaestionibus responderet, ait: Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit: ac si diceret: Deus singulorum cordibus privatis vocibus non respondet, sed tale eloquium construit, per quod cunctorum questionibus satisfaciat. In Scripturae quippe eius eloquio causas nostras singuli, si requirimus, invenimus: nec opus est, ut in eo quod specialiter quisque tolerat, responderi sibi divina voce specialiter quaerat. Ibi enim non bis omnibus in eo quod specialiter patimur, communiter respondetur. Ibi vita praecedentium sit forma sequentium. Ut enim unum e pluribus proferamus, invenimus, quod Paulus carnis suae infirmitate tentatus, audivit: Sufficit tibi gratia mea ea. nam virtus in infirmitate perficitur. Quod idcirco illi in infirmitate propria dictum est, ne singulatim nobis omnibus diceretur. In Scriptura igitur sacra vocem Dei afflicto Paulo audivimus, ne cum fortasse affligimur singuli, audire eum privata consolatione quaereremus. Non ergo Dominus ad omnia verba nobis respondet, quia semel loquitur, et secundo idipsum non repetit, id est, in his quae per Scripturam sacram ad patres nostros protulit, nos erudire curavit. Ill. Observa sic esse audiendam Scripturam, ut si Deus caelitus nobis respondeat ad omnia nostra dubia.

Mos est divinarum Literarum, ut cum aliquid narrant, interposita alterius causae sententia, ad superiora protinus redeant. Gregor. 5. Moral. cap. 29.

EXPLICATIO.

Paulus Apostolus cum dilectum discipulum de instituendis Ecclesiae officiis admoneret, ne quos forte ad sacros ordines inordinate proveheret, dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis: teipsum castum custodi. Qui ad infirmitatem eius corporis protinus verba convertens ait: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. statimque subiungit, dicens: Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium, quorundam autem et subsequuntur: quid ergo ad illud pertinet, quod ab infirmo aquam bibi prohibuit? Hoc de peccatis absconditis quorundam hominum manifestisque subiunxit, nisi quod interposita de eius infirmitate sententia, ad hoc in extremo rediit, quod superius dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis.

Non relictus est hominum eloquiis de Dei rebus alius praeter quam Dei sermo. Hilarius 7. de Trin.

-- 862 --

99 EXPLICATIO.

Omnia reliqua et arcta et conclusa et impedita sunt, et obscura. Si enim aliquis divina aliis verbis demonstrare, quam quibus a Deo dictum est, volet: aut ipse non intelliget, aut legentibus non intelligendum relinquet.

Per sacra eloquia scimus, quod ignorare non expedit, neque per nos scire possumus. Augustinus 11. de Civit. Dei, cap. 3.

EXPLICATIO.

Prius per Prophetas Dominus, deinde per seipsum, postea per Apostolos, quantum satis esse iudicavit, locutus, etiam scripturam condidit, quae Canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis. Nam ea quae remota sunt a sensibus nostris, quae nostro testimonio scire non possumus, de his alios testes requirimus, eisque credimus, a quorum sensibus remota esse vel fuisse non credimus. Sicut ergo de visibilibus quae non vidimus, eis credimus, qui viderunt, atque ita de caeteris, quae ad suum quemque sensum corporis pertinent: ita de his quae animo ac mente sentiuntur: quia et ipse rectissime dicitur sensus, unde et sententia vocabulum accepit: hoc est, de invisibilibus, quae a nostro sensu interiori remota sunt, his nos oportet credere, qui haec in illo incorporeo lumine disposita didicerunt, vel manentia contuentur.

Ad sanctas Scripturas si admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Nulla ergo mendacii suspicio admittenda est. August. ad Hieron. epist. 9.

EXPLICATIO.

Quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteratur improbitas? statim enim ut protuleris, si aliter sapit, qui contra nititur, dicit illud quod probatum erit, honesto aliquo officio scriptorum fuisse mentitum.

Ex sacris Literis perperam intellectis ortae sunt haereses: nulla tamen est Scripturarum, sed male intelligentium culpa. Sed hoc commodi elicuit Deus, ut multa quae latebant in Scripturis, aperta sint haereticis Ecclesiam exagitantibus. Hilarius de Synodis adversus Arrianos, et Augustinus in Psal. 54.

EXPLICATIO.

Hilarius ubi supra, Ex Apostoli, in quit, verbis scilicet, Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, Photinus suam haeresim hausit, hominem tantum Christum affirmans. Marcion ex epistola ad Philipp. scilicet, Et habitu inventus ut homo, phantasticum et non verum corpus Christum habuisse affervit. Sabellius eundem esse Patrem et Flium, ex Evangelio Ioannis, Ego et Pater unum sumus. Arriani creaturam Christum dicunt, et Patri inaequalem, ex Ioannis verbis, Pater maior me est. Alii dissimilem Patri, ex illo: De die autem et hora nemo scit, neque Angeli in caelis, neque Filius, nisi Pater solus. Alii tenebras coaevas Deo dixerunt, quia in Genesi post noctem dies coepta sit. Alii Mathusalem post diluvium vixisse, et sic non tantum sunt octo animae reservatae. Haec et alia plurima ex divinis libris male intellectis hauserunt haeretici: non tamen propterea abolendae sunt sacrae Literae, aut tollenda illa loca, in quae haeretici offenderunt. Symmachus in Apologetico contra Anastasium Imperatorem: Cuncti, inquit, qui ab initio dogmatis Christi Catholicam fidem diverso proposito persequi et affligere conati sunt, praevalendo defecerunt, et Catholica et orthodoxa veritas hoc praevaluit magis, quo putaretur oppressa. Quae sicut insectatoribus suis crevisse monstratur, sic obtrivisse cognoscitur insequentes. Gregorius: Etenim haereticis exerta est Catholica ecclesia, et ex his qui male sentiunt, probati sunt, qui bene sentiunt. Multa enim latebant in Scripturis, et cum praecisi essent haeretici, quaestionibus agitaverunt Ecclesiam Dei. Augustinus ubi supra, Multi, inquit, qui optime possunt Scripturas dignoscere et pertractare, latebant in populo Dei: nec asserebant solutionem quaestionum difficilium, cum calumniator nullus instaret. Nunquid perfecte de Trinitate tractatum est, antequam oblatrarent Arriani? Nunquid perfecte de poenitentia tractatum est, antequam obsisterent Novatiani? Sic non perfecte de baptismate tractatum est, antequam contradicerent foris positi rebaptizatores? Nec de ipsa unitate Christi enucleate dicta erant, quae dicta sunt, nisi posteaquam separatio illa urgeret fratres infirmos: ut iam illi qui noverant haec tractare atque dissolvere, ne perirent infirmi solicitati quaestionibus, sermonibus et disputationibus suis obscura legis in pubicum deducerent. Idem et de Trinitate: Proficit semper contradictio stultorum ad stulticiae demonstrationem, quia quae ingenio insipientis aut perversae intelligentiae adversus veritatem coaptatur, dum inconcussa et immobilis est, necesse est, ut quae e diverso sunt, et falsa intelligantur, et stulta.

Decentissimum est mysticis Scripturarum eloquiis sacram et abstrusam caelestium spirituum veritatem arcanis velamentis et sacratissimis signis occultare. Dionys. Caelestis Hierarch. cap. 2.

EXPLICATIO.

Non enim omnes sacri sunt, neque iuxta Scripturae sententiam omnium scientia est. Nempe enimque informibus figuraque carentibus, figurae admoveantur dispensatione salutari, causa est infirmitatis nostrae ratio, quae conscendere ad celsiora, ac spiritualia contemplari sine adminiculis nequit, indiget propriis et de sua fragilitate petitis auxiliis, quibus ad superiora nitatur, et indignis sancta claudantur.

Duplex significandi modus traditur in sacris Literis per similitudines: alter per similes imagines, alter per dissimiles formas, ut diversa prorsus, et alia quam videantur, insinuet. Dionysius cap. 2. Caelestis Hierarchiae.

EXPLICATIO.

Reverendam illam supersubstantialis Deitatis, ineffabilemque beatitudinem divinorum eloquiorum mysticae traditiones dum exprimere cupiunt, aliquando ut verbum et intellectum et essentiam laudant,

-- 863 --

100 ut per istas appellationes divinam eius eloquentiam et sapientiam, et substantiam verissime existentem, atque omnium, quae sunt subsistentia, veram causam significent: interdum ut lucem ipsam concelebrant, et vitam vocant. Enimvero huiusmodi sacra figmenta honestiora quidem sunt, et terrenis ac materialibus formis eminere videntur: caeterum nec sic quidem ad divinae similitudinis veritatem prope accedunt. Excedit illa substantiam omnem, vitamque transcendit. Nullam hanc exprimit lux, omnisque sermo, omnis mens atque ratio absque ulla comparatione illius similitudine inferior est. Aliquando ab eisdem laudatur scripturis honestissime, ac pene divine, dum in eius laude dissimilibus utuntur signis, eamque invisibilem, infinitam, et incomprehensibilem praedicant, his eam appellantes nominibus, quibus non quid sit, sed quid non sit dicitur. Hoc enim verius, ut arbitror, in ipsa est, et de ipsa illa proprie magis asseritur. Nam sicut secretior illa sacerdotalisque traditio docuit, dum ipsam esse aliquid negamus, ex his quae sunt: verum profecto loquimur, etsi modum, quo illa infinita est, quippe quae supersubstantialis et incomprehensibilis atque ineffabilis est, prorsus ignoramus. Si ergo in divinis rebus negationes quidem verae sunt, affirmationes vero nequaquam tantis arcanorum latebris congruunt: illa sane rebus invisibilibus erit expressio, quae per dissimilia signa monstratur. Unde lapis dicitur, leopardus, et ursa, et vermis.

Sacra scriptura pro auditorum viribus et utilitate dimetitur, quae denunciat. Origenes lib. 4. contra Celsum.

EXPLICATIO.

Dicendum est, quod quemadmodum ipsi, ubi cum pueris minutioribus oborta est disceptatio, non nostras dicendi vires attendimus, sed illorum imbecillitati nos ipsos accommodantes, non solum his consentanea fabulamur, sed ea etiam facimus, quae ad puerorum videntur emendationem satisfacere, et illis non parum conducere: sic item et Dei verbum videtur quae supra sunt dispensasse. Quemadmodum vero, quae ad Deum spectant, denuncientur, in Deuteronomio sic proferuntur, Portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum. Quasi humanos mores Deo sacra Scriptura imponat, ut hominibus conferant. Vide Regulam primam.

Quae in divinis libris scripta non sunt, tractare debemus per ea quae scripta sunt. Origenes in Matth. cap. 23.

EXPLICATIO.

Scriptum est Christum propter esurientes et sitientes dixisse, Esurii et sitivi: et propter nudos et peregrinos et aegrotantes et in carcere positos, Nudus fui, et hospes fui, et in carcere fui, et infirmus fui. Secundum consequentiam similitudinis addamus et nos, Iniurias passus sum, caesus sum, et tentatus sum, et omnia. Et sicut in illis quae scripta sunt, verus est sermo Domini dicentis, Quodcunque uni ex nimis istis fecistis, mihi fecistis: sic cum iniuriam passus fuerit iustus, velut blasphematus, vel aliud tale passus, pone Christum in eos qui fecerunt, dicentem eis, Quando uni ex minimis istis fecistis iniuriam, me tentastis, me blasphemastis.

Sacra scriptura laudanda vel vituperanda hominum facta vel ipsa iudicat, velle gentibus iudicanda proponit. Nec solum homines ipsos vel laudabiles vel vituperabiles intimans: verum etiam quaedam in vituperabilibus laudanda, et in laudabilibus vituperanda non tacet. Augustinus 22. contra Faustum, cap. 66.

EXPLICATIO.

Neque enim, quia vituperabilis homo erat Saul, ideo non est laudabile factum eius, quod gustatum de anathemate tam diligenter scrutatus, tam severe vindicare conatus est, obediens Deo, qui hoc fieri prohibuerat: vel quod Pythones et ventriloquos de regno suo delevit. Aut quia laudabilis erat David, ideo peccata eius, quae Deus quoque arguit per prophetam, vel approbanda vel imitanda sunt. Sicut nec Pontio Pilato vituperandum est, qui adversus accusationes Iudaeorum innocentem Dominum iudicavit. Nec in Petro laudandum est, quod eundem Dominum ter negavit. vel unde ab ipso sathanas appellatus est, quod non sapiendo quae Dei sunt, eum voluit a passione, hoc est, a nostra salute revocare. Paulo ante dictus est beatus, paulo post dictus est sathanas: sed quid in eo obtinuerit, Apostolatus eius martyrii corona testatur. Sacram enim Scriptura tanquam speculi fidelis nitor admotarum sibi personarum non solum quae pulchra atque integra, verum etiam quae deformia vitiosaque sunt, indicat.

Sacra scriptura et bona et mala, quae futura sunt, praenunciat. August. Epist. 137.

EXPLICATIO.

Bona praenunciat, ut post seculi finem secutura certiores expectaremus: mala autem, quibus erat hic mundus abundaturus, ut seculi finem praecedentia sentiremus. Unde et Apostolus dicit, Quaecunque enim ante scripta sunt, ut nos doceremur, scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum. Quid autem opus erat, ut ipse Dominus Iesus non solum diceret, Tunc isti fulgebunt sicut sol in regno patris sui, quod post seculi finem futurum est: verum etiam exclamaret, Vae mundo a scandalis, nisi ut nobis non blandiremur venire nos posse ad sedes felicitatis aeternae, si temporalibus malis exercitati, non defecerimus. Mala nobis praenunciat Christus, ut venientibus illis, sciamus non ignaro ipso ea nobis accidere, eoque illum nobis illic opitulaturum: et denique credamus, eodem modo etiam liberationes bonaque secutura esse.

Sanctarum scripturarum regula est, duas generationes bonorum et malorum nosse: hoc est, singulorum singulas. Hieronymus in Matth. cap. 23.

EXPLICATIO.

De bonis sumamus exempla, Quis ascendet in montem Domini, aut quis requiescet in monte sancto eius? cumque plures qui ascensuri sunt in montem Domini descripsisset, qui diversis fuere aetatibus postea

-- 864 --

101 infert: Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Iacob. Et in alio loco de omnibus sanctis, Generatio iustorum benedicetur. De malis vero dicitur: Generatio viperarum. et, Requirentur omnia a generatione ista. Et in Ezechiele, cum peccata terrae descripsisset sermo propheticus, adiecit, Si Noe et Iob et Daniel ibi fuerint inventi, non dimittam peccata terrae illi: omnes iustos, qui similes forent virtutibus eorum, per Noe et Iob et Daniel volens intelligi.

In sacris libris quaedam inveniuntur assumpta ex gentilium libris. Hieronymus in epistola ad Magnum Oratorem.

EXPLANATIO.

Sed et Paulus Apostolus Epimenidis poetae versiculo abusus est, scribens ad Titum, κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται, κακὰ θηρία, γαστέρες ἀργαὶ : id est, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Cuius heroici Hemistichium postea Callimachus usurpavit. In alia quoque epistola Menandri ponit senarium, φθείρουσιν [?: ] ὁμιλιαι κακαι : id est, corrumpunt enim bonos mores colloquia mala. Et apud Athenienses in Martis curia disputans, Aratum testem vocat: ipsius enim et genus sumus. Quod Graece dicitur, τοῦ γὰρ ἐγενος ἐσμεν . Et est clausula versus heroici. Ac ne parum hoc esset, ductor Christiani exercitus et orator invictus pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam arte torquet in argumentum fidei. Didicerat enim a vero David extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare.

Scriptura divina memortae est commendanda. Origenes super Leutticum Homil. 4.

EXPLICATIO.

Est autem aliquid in ipso sacrificio, quod memoriale appellatur, quod offerri Domino dicitur. Ego si possim in lege Domini meditari, et omnes Scripturas memoria retinere, memoriale sacrificii mei Domino obtulissem. Certe si non omnia possumus, saltem ea quae nunc docentur in Ecclesia, vel quae recitantur, memoriae commendemus, ut exeuntes de Ecclesia, et agentes opera misericordiae, et implentes divina praecepta, sacrificium cum thure et oleo offeramus in memoriam Domino. Ex his ergo edocemini, ut quae auditis in Ecclesia, tanquam munda animalia, velut ruminentes ea, revocetis ad memoriam, et cum corde vestro, quae dicta sunt, conferatis. Quod si aliqua superfuerint, et intellectum vestrum superaverint, facite quod praesentis mandati authoritas praecipit, dicens: Quod aut superfuerit, ex his manducabit Aaron et filii eius. Si quid superaverit et excesserit intellectum tuum vel memoriam tuam, serva Aaron: hoc est, reserva sacerdori. reserva doctori, ut ipse hoc manducet, ipse discutiat, exponat ipse. Sicut et alibi Moyses dicit, Interroga patres tuos, et annunciabunt tibi: presbyteros tuos et dicent tibi.

Profunditas mysteriorum atque iudiciorum Dei non est per quirenda. Ambrosius de vocatione gentium lib. 1, cap. 4.

EXPLICATIO.

Neque sapientiores aut scientiores beatissimo Apostolo sumus, qui cum de gratiae potentia disputaret, magnorum mysteriorum ingressus arcanum, iis quae impossibile erat enarrare, succubuit. Cum enim dixisset, Nolo vos ignorare, fratres mysterium hoc, ut non sitis vobisipsis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret: et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est, Veniet ex Sion, qui eruat et avertat impietates ab Iacob. Et hoc illis a me Testamentum, cum abstulero peccata eorum. Secundum Evangelium quidem inimici propteruos, secundum electionem vero dilecti propter patres. sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitates: ita et isti non crediderunt investra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Cum ergo haec divinorum operum mysteria supra mensuras humanae intelligentiae excellentia quodam mentis suae profudisset excessu, totam expositionis rationem transtulit ad stuporem, et admirator eorum, quae protulerat, exclamavit, et dixit, O altitudo divitiarum sapientiae et icientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius.

St quis quaerat illa in Scripturis divinis quae miranda putant philosophi, inveniet. Ambros. in praefatione Evangelii Luc.

EXPLICATIO.

Quid etiam tres libri Salomonis, unus de Proverbiis, alius Ecclesiastes, tertius de Canticis canticorum, nisi trinae huius ostendunt nobis sapientiae sanctum Salomonem fuisse solertem? Qui de rationalibus et ethicis in Proverbiis scripsit: de naturalibus in Ecclesiaste, quia vanitas vanitatum, et omnia vanitas, quae in hoc mundo sunt constituta. vanitati enim creatura subiecta est. De moralibus aut et rationalibus in Canticis canticorum, eo quod cum animae nostrae amor verbi caelestis infunditur, et rationi mens sancta quadam societate connectitur, admiranda mysteria revelantur. Unde et David docens sapientiam naturalem, Emitte, inquit, spiritum tuum, et creabuntur. Docet moralia in eodem libro, cum me in illis beatitudinibus docet mores: quemadmodum amare inimicum debeam. quemadmodum non referire, et non repercutere verberantem: quemadmodum bene facere, mutuum dare cum desperatione recuperationis, et cum remuneratione mercedis. merces enim facilius sequitur non expectantem. Docet etiam rationabilia, cum lego: Quoniam qui fidelis est in minimo, etiam in magnis fidelis est. Quid adhuc de naturalibus dicam? Qui docuit virtutes caelorum moveri, Dominum solum esse unigenitum Dei filium, in cuius passione tenebrae per diem factae sunt, terra obscurata est, sol refugit. Ergo omnem, quem mundana sibi prudentia falso vendicat principatum, sapientia vere possidet spiritalis, praesertim cum (ut aliquid audacius usurpemus) ipsa fides nostra, ipsum mysterium Trinitatis sine hac triplici sapientia esse non possit, nisi credamus illum naturaliter patrem, qui nobis genuit redemptorem: et illum Christum, qui patri usque ad

-- 865 --

102 mortem secundum hominem obediens, nos redemit: et illum rationabilem spiritum, qui rationem colendae divinitatis et vitae regendae humanis pectoribus infundit.

Omnia quae scripta sunt in sacris Literis, ad Christum referuntur. August. in Ps. 71.

EXPLICATIO.

Omnes promissiones Dei in Christo firmatae sunt, quando in illo completum est, quicquid pro salute nostra prophetatum est. Hoc autem in terra esse voluit propter eos, qui in terra illa conscripti sunt, unde et ipse in terram venit, ut ea cuncta firmaret: id est, in se monstraret impleri. Oportebat enim, inquit, impleri omnia, quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Omnia scripta ad Christum tandem tendunt, quia Lex est paedagogus ad eum: ceremoniae eum obumbrant: Lex iudicialis et politiam veluti cunas struxit.

Scriptura sacra aliquid dicit in quibusdam locis, quod in illa regesta quam videtur commemorare, non invenitur. 2. August. in Psal. 77.

EXPLICATIO.

Multa in Psalmo septuagesim oseptimo de plagis illatis Aegyptiis, quae omnino accidisse Aegyptiis non legimus, cum omnes eorum plagae in Exodo diligentissime ex ordine conterantur. Facit hoc Scriptura in multis locis propheticorum eloquiorum. In plagis enim Aegyptiorum non invenitur, quod habet iste psalmus: Et dedit aerugini fructus eorum. Illud etiam quod cum dixisset, Et tradidit grandini iumenta eorum, et possessionem eorum igni: de iumentis grandine occisis legitur in Exodo. Quod vero possessio eorum igne cremata sit, omnino non legimus, quamvis voces et grandines cum igne fierent, sicut tonitrua cum fulguribus: non tamen scriptum est, aliquid traditum igni, ut arderet. Denique mollia quae laedere grando non poterat, dicuntur non esse percussa, id est, duris ictibus laesa, quae postea comedit locusta. Item quod hic dicitur, Et moros eorum in pruina, non est in exodo: multum enim pruina distat a grandine. Nam serenis hyemalibus noctibus pruina terra canescit. Respondeo, non invenitur, si nuda verba spectes: sed si sensum consideres, reperitur.

Divinae literae non solum mores in his qui praedicabiles sunt, sed eorum parentes plerunque solent laudare. Ambros. super cap. 1. Lucae.

EXPLANATIO.

Sic sancti Samuel mater Anna laudatur: sic Isaac a parentibus nobilitatem pietatis accepit, quam posteris dereliquit. Quae enim alia intentio est Evangelistae Lucae, nisi ut S. Ioannes Baptista nobilitetur parentibus, miraculis, moribus, munere, passione? Non solum igitur a parentibus, sed etiam a minoribus S. Ioannis nobilitas propagatur, non seculari potestate sublimis, sed religionis successione venerabilis. Tales enim maiores habere debuit praenuncius Christi, ut non repente conceptam, sed a maioribus accepta et in ipso infusam iure naturae praedicare fidem dominici videretur adventus. Erant, in quit, ambo iusti ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela.

Omnia divina eloquia salubria sunt bene intelligentibus periculosa his, qui ea volunt ad sui cordis perversitatem detorquere. August. in Ps. 48. Os. in fine.

EXPLICATIO.

Haec est in hominibus magna et usitata perversitas, quia cum debeant vivere ipsi secundum voluntatem Dei, Deum volunt vivere secundum voluntatem suam: et cum ipsi nolunt corrigi, illum volunt depravari: recte non arbitrantes, quod ille vult, sed quod ipsi volunt. Solemus autem audire homines murmurantes adversus Deum, quod malis in hac vita bene sit, et laborent boni, quasi ille perversus sit, et nesciat quid agat: aut omnino avertat oculos a rebus humanis, vel securitatem suam perturbari nolit, ut haec non attendat, quia cum labore ista Deus aut videt, aut corrigit. Murmurant ergo homines, qui propterea nolunt Deum colere, ut hic illis bene sit, quando viderint eos qui Deum non colunt, pollere et florere felicitate terrena: se autem colentes Deum laborare in angustiis, in necessitatibus, in aerumna, caeterisque difficultatibus mortalitatis humanae. Contra istam vocem, et contra has blasphemias murmurantium, incantat semper sermo divinus curans a morbo serpentis. Venenati enim cordis ista sanies, eructans in Deum, putorem blasphemiae, et quod peius est, manus scrutantis repellens, morsum serpentis non repellens. Hoc dixi, repellit a se cor hominis verbi Dei severitatem, et admittit ad se male suadentis serpentis blanditias.

Sacra Scriptura aliquando loquitur ex persona tapitis Ecclesiae, scilicet Christi, aliquando ex persona corporis. August. in Ps. 21, et 40.

EXPLICATIO.

Ita verba sonant de capite et membris, ut intelligamus, caput et corpus in unitate integritatis consistere, nec separari ab invicem tanquam coniugium illud, de quo dictum, Erunt duo in carne una. Si ergo agnoscimus duos in carne una, agnoscamus duos in voce una. Inimici, inquit, mei dixerunt male mihi, quando morietur et peribit nomen eius? Persona est haec Domini nostri Iesu Christi: sed videte, si non ibi intelliguntur et membra. Dictum est hoc, cum ipse Dominus noster hic in terra in carne ambularet. Cum enim viderent multitudinem se qui auctoritatem eius, divinitatem et maiestatem miraculis praesentatam: cum hoc viderent Iudaei, de quibus ipse Dominus similitudinem posuit, quia dixerunt: hic est haeres, venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas. Unde pontificis illius Caiphae vox est: Videtis, quod turba multa eum sequitur, et seculum post illum abit: si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Expedit ut unus moriatur homo, quam tota gens pereat. Evangelista verba nescientis quid diceret, exposuit nobis, et ait: Hoc autem non a se dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit: quia oportebat eum mori pro populo et gente. Tamen illi cum viderant,

-- 866 --

103 populum post eum ire, dixerunt: Quando morietur, et peribit nomen eius? Id est, cum occiderimus eum, iam nomen eius non erit in terra, neque seducet aliquos mortuus. Mortuus est, et non periit nomen eius: sed seminatum est nomen eius. Glorificato ergo Domino nostro Iesu Christo, coeperunt multo magis, multoque numerosius credere in illum, et coeperunt membra eius audire, quod caput audiebat Hinc ergo Diabolus persecutiones in Ecclesia concitavit ad perdendum nomen Christi: nisi forte putatis, fratres. quoniam illi pagani, quando saeviebant in Christianos, non hoc sibi dicebant delere nomen Christi de terra, ut moreretur iterum Christus non in capite, sed in corpore suo. Loquitur aliquando ex nobis, ut quando dixit: Esurivi, et dedistis mihi manducare. Ex membris suis loquebatur, cum dixit: Saule Saule, quid me persequeris? Caput pro membris clamabat, et tamen non dixit: Quid persequeris membra mea? sed, Quid me persequeris? in nobis ipse patitur, et nos in illo coronabimur. Et cum dicit: Deus Deus meus respice in me: quare me dereliquisti? quare dicitur, nisi quia nos ibi eramus? nisi quia corpus Christi Ecclesia.

Multa in scripturis sanctis dicuntur iuxta opinionem temporis, quo gestare feruntur, et non iuxta id quod veritas continebat. Hieronym. in Hierem. cap. 28. et in Matth. 14.

EXPLANATIO.

Ananias in Hieremia dicitur propheta, non qui esset, sed qui crederetur. Et Ioseph in evangelio pater Domini vocatur. Et ipsa Maria, quae sciebat se de spiritu S. concepisse, et responderat Angelo: Quomodo erit istud, quoniam virum non cognosco? Loquitur ad filium: Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamuste. Herodes etiam contristatus dicitur, quia hoc discumbentes puta bant. Dissimulat enim mentis suae malitiam artifex homicida, cum tristitiam in facie, et laetitiam haberet in mente.

Sacra Scriptura cum aliquando narret per recapitulationem, quae prius facta sunt, videntur posterius facta. August. 20 de civit. Dei, cap. 14.

EXPLICATIO.

Ioannes in Apocalypsi, Vidi, inquit, mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitae uniuscuiusque. Et iudicati sunt mortui ex his quae erant scripta super opera eorum. Et exhibuit mare mortuos suos, qui in eo erant: et mors et infernus reddiderunt mortuos suos, qui in ipsis erant, etc. Hoc proculdubio prius factum est, quam essent mortui iudicati, et tamen illud prius dictum est. Ergo recapitulando ad id reddit, quod praetermiserat. Hunc [?: --t ] ordinem tenuit: atque ut explicaretur ipse ordo, commodius etiam de iudicatis mortuis quod dixerat, suo repetivit loco. Cum enim dixisset, Et exhibuit mare mortuos, qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt, quos in se habebant: mox addidit quod paulo ante dixerat, Et iudicati sunt singuli secundum facta sua. Hoc est enim quod supra dixerat: Et iudicati sunt mortui secundum facta sua. Haec recapitulatio adeo frequens in sacris Literis occurrit, ut ad manum et in numerato semper sit habenda sacratum Literarum studiosis, alioqui falli eos atque labi crebro necesse est.

Si locus aliquis intellectu difficilis occurrat in sacris Literis, durus sit ille impio, non Christiana: quandoque enim solvetur, et fiet oleum usque ad ossa penetrans. August. in Ps. 54.

EXPLICATIO.

Prima haeresis inter discipulos Christi facta est, cum diceret: Nisi quis manducaverit carnem meam, de biberit sanguinem meum, non habebit vitam in se. Illi autem non intelligentes, dixerunt ad invicem: Durus est hic sermo: quis potest eum audire? Dicentes, quia durus est sermo, separaverunt se ab illo. Remansit cum aliis duo decim. Cum ei suggessissent, illos in sermone eius fuisse scandalizatos: Numquid et vos, inquit, vultis abire? Et Petrus: Verbum vitae aeternae habes, ad quem ibimus? Nunquid iam Petrus intelligebat secretum illius sermonis Domini: non intelligebat, sed bona esse verba quae non intelligebat, pie credebat. Sic et nos, si incidamus in locum aliquem durum atque difficilem, pie credamus illum, et aperietur nobis.

Rationibus exponere sacram Scripturam, et non auctoritate, periculosum est. August. 3 de doctrina Christiana, cap. 28.

EXPLANATIO.

Quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intelligantur modis, quos alia non minus divina contestantia faciant approbare? Ubi aut talis sensus eruitur, cuius incertum certis sanctarum Scripturarum testimoniis possit aperiri, restat, ut ratione reddita, manifestus appareat, etiam si ille, cuius verba intelligere quaerimus, eum forte non sensit. Sed haec consuetudo periculosa est. Per scripturas enim divinas multo tutius ambulatur: quas verbis translatis occupatis cum scrutari volumus, aut hoc in de exeat, quod non habeat controversiam: aut si habet, ex eadem scriptura ubicunque inventis atque adhibitis eius testibus terminetur.

Sacra Scriptura ferarum nomine aliquos homines appellat, propter affectiones interturbantes. Chrysost. super. Genes. Homil. 12.

EXPLICATIO.

Interdum canes ob impudentiam et impetum vocat, dicens: Canes muti non valentes latrare. Interdum ob libidinem equos. Nam equi in feminam insanientes, unusquisque uxori proximi sui adhinniebet. Interdum vero asinos, ob stupiditatem et ruditatem. Comparatus est enim (inquit Scriptura) iumentes insipientibus, et similis factus est illis. Interdum leones et pardos vocat, ob rapacitatem, et habendiaviditatem. Aliquando aspides, ob fraudulentiam. Venenum, inquit, aspidum sub labiis eorum. Nonnunquam serpentes et viperas, ob latens venenum et malitiam, sicut beatus Ioannes clamat dicens: Serpentes, progenies viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira? Insuper et alia affectionibrespondentia

-- 867 --

104 nomina imponit, ut sic vel tarde confusi, ad suam aliquando redeant nobilitatem, et considerentur affectionibus, quae suis divinas leges praeferant, quibus sese delinquendo permiserunt.

Res ipsa unde trahitur similitudo in sacris Literis, non laudatur, sed tantum similitudinem de illa trahi ostenditur. Augustin. in Psal. 157.

EXPLICATIO.

Sicut aspidis, inquit Propheta, surdae et obturantis aures suas, quae non exaudit vocem incantantiam et venefici incantantis sapienter. Non igitur confugiendum est ad incantationem, quia similtudo aspidis adducta est, quae incantantem Marsum non audit. Non laudavit Dominus iniquum iudicem, qui nolebat audire illam viduam, qui nec Deum timebat, nec homines reverebatur: et tamen inde similitudinem Dominus dedit. Nec illum laudavit pigrum, qui tres panes non propter amicitiam dedit petenti: sed taedio victus, et tamen inde similitudinem dedit. De rebus ergo non laudandis traduntur secundum quendam modum nonnullae similitudines.

De quibusdam animalibus aut aliis, quae in scripturis sacris traduntur, de quibus aut seculares literae, aut hominum fama aliter tradit: veritas tamen est in sacris Literis. August. in Psal. 66.

EXPLICATIO.

Si enim aliter tradatur alibi quam in sacris Literis, non moveamur: quia non sine causa hoc dixerant Scripturae sanctae. Nos, quicquid illud significat, faciamus: et quam sit illud verum, non laboremus. Et si quae tibi similitudines datae fuerint, si inveneris in Scripturis, crede: si non inveneris dici nisi fama, nec valde credas. Res ipsa forte ita est forte non est, ita. Tu profice tibi: valeat ad salutem similitudo.

Sacra scriptura de omnibus virtutibus et vitiis exempla habet, et contra omnia vitia remedea. Chrysostomus in actibus Apostolorum, Homilia 29.

EXPLICATIO.

Explanatione haec regula non indiget, quia longissima esset, idque passim occurrit legentibus. Nicolaus praeterea Hanapus, Hierosolymitanus patriarcha, plurima ad hanc rem pertinentia collegit ex sacris Literis.

Historia plurimum iuvat ad sacrarum Literarum intelligentiam. August. 2 de doctrina Christiana, capitulo vigesimooctavo.

EXPLANATIO.

Quicquid de ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adiuvat ad sanctos libros intelligendos, etiamsi praeter Ecclesiam puerili eruditione discantur. Nam et per Olympiadas et per Consulum nomina, multa saepe quaeruntur a nobis. Et ignorantia consulatus, quo natus est Dominus, vel quo passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent, quadraginta sex annorum aetate passum esse Dominum: quia per tot annos aedificatum esse templum, dictum est a Iudaeis, quod imaginem Dominici corporis habebat. Et annorum quidem triginta fere baptizatum esse, retinemus auctoritate Evangelica. Sed postea quot annos in hac vita egerit, quanquam textu ipso actionum eius animadverti possit: tamen, ne abunde caligo dubitationis oriatur, de historia gentium collata cum Evangelio, lucidius certiusque colligitur.

Disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in Literis sanctis sunt penetranda et dissolvenda, plurimum valet. Sophistica tamen cavenda est. Aug. 2. de doctrina Christiana, cap. 31.

EXPLICATIO.

Sunt enim multae, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum, et plerunque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos, decipiant. Proposuit enim quidam, dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum, tu non es. At ille consensit. Verum enim erat ex parte, vel eo ipso, quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tunc iste addidit: Ego autem homo sum. Hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo. Quod genus captiosarum conclusionum, Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, ubi dictum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est. Quanquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius quam gravitatem decet, verborum ornamenta consectans, sophisticus dicitur. Sunt enim verae connexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius, cum quo agitur: quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut in his erubescens illo cuius errorem consequuntur, eundem relinquat errorem: quia si in eodem manere voluerit, necesse est, ut etiam illa quae damnat, tenere cogatur. Non enim vera inferebat Apostolus, cum diceret: Neque Christus resurrexit. Et illa alia: Inanis est praedicatio nostra: inanis est et fides nostra. Et deinceps alia, quae omnino falsa sunt: quia et Christus resurrexit: et non erat inanis praedicatio eorum, qui hoc annunciabant: nec fides eorum, qui hoc credebant. Sed ista falsa verissime connectebantur illi sententiae, qua dicebatur, non esse resurrectionem mortuorum. Istis autem falsis repudiatis, quoniam vera erant, si mortui non resurgunt, consequens erit resurrectio mortuorum.

In sacris Literis nihilest, quod non ingentem thesaurum contineat, modo scrutatorem habeat. Ideo in sacris Literis nihil contemnatur, aut obiter praetereatur, etiamsi nomina recenseantur. Chrysostomus Homilia 21, et 24, super Genesim.

EXPLANATIO.

Ego omnes vos obsecro, ne simpliciter ea quae in Scripturis sacris continua sunt, transeatis. Nihil enim hic scriptum est, quod non multas sensuum habeat divitias: quandoquidem divino Spiritu afflati prophetae locuti sunt. Ideo uti a Spiritu scripta, ingentem in se continent thesaurum. Nec enim vel syllabi vel articulus est in sacris Literis, in cuius profundo non sit grandis quispiam thesaurus. Proinde nobis opus

-- 868 --

105 est, divina gratia ducamur. Et Spiritu sancto illustrati, eloquia divina adeamus. Neque opus habet divina Scriptura hominum sapientia, ut intelligatur: sed revelatione Spiritus, ut hausto inde vero sensu, magnum nobis hinc lucrum accrescat.

Sacra scriptura cohaeret sibi tota. Chrysost. in Marc. Homil. 4.

EXPLICATIO.

Quia ab uno spiritu copulata est, et quasi una catenula est, atque ut circulus in circulum innectitur: et quicquid aliud sumpseris, aliud late pendet.

Sacrae scripturae mens est ubique in superficie illius. Chrysost. in Genes. Homil. 4.

EXPLICATIO.

Divinorum eloquiorum natura in paucis verbis multas sententiarum affert divitias, et ineffabilem diligenter scrutari volentibus thesaurum largitur. Nam et Christus dicebat: Scrutamini Scripturas. Opus ergo est scrutinio, ut ne quod in profundo latet, nobis remaneat absconditum. Etenim misericordem habemus Dominum: et quando videt nos solicitos, et magnum desiderium ad cognoscendum divina eloquia habere, non permittit nos ulla re indigere: sed statim illustrat mentem nostram, et suum fulgorem largitur, et pro sapientia illa sua mira industria omnem veram doctrinam animae nostrae inserit.

Una eademque res multis et variis similitudinibus insinuatur in sacris Literis, ut varietur ipse dicendi modus propter fastidium. August. in Psal. 8.

EXPLICATIO.

Ecclesia et sagena et area dicitur in Evangelio, et vinea, et in Psalmis torcular, et his multa similia. In area sive torculari nihil aliud agitur, nisi ut fructus ab integumentis purgentur, quae necessaria erant, ut nascerentur, et crescerent, atque ad maturitatem vel messis vel vindemiae pervenirent. His ergo vel integumentis vel sustentaculis, id est, paleis in area, frumento et vinaceis, in torcularibus vina exuuntur: sicut in Ecclesia a multitudine secularium hominum, quae simul cum bonis congregatur, quibus ut nascerentur, et apti fierent verbo divino, necessaria erat illa multitudo. Id agitur, ut spirituali amore per operationem ministrorum Dei separentur. Agitur enim nunc, ut non loco, sed affectu interim separentur boni a malis, quamvis simul in Ecclesiis, quantum attinet ad corporalem praesentiam, conversentur. Aliud autem erit tempus, quo vel frumenta in horrea, vel vina in cella segregentur. Frumenta, inquit, recondet in horreis, paleas autem comburet igni inextinguibili. Vina recondet in apothecis, vinacia vero pecoribus proiiciet: ut ventres pecorum pro poenis gehennarum per similitudinem intelligere liceat.

Qui non credunt divinis Literis, nullam poterunt invenire rationem, unde falsas esse convincent. August. 8. de Genes. ad literam, cap. 1.

EXPLICATIO.

Experientia perpetua hoc comprobavit. Cumque Deo authore prodita sit sacra Scriptura, et Deus ipsa sit incommutabilis veritas: qui fieri potest, ut humana ratione labefactetur? Quod si quorundam philosophorum doctrina divinis Literis contradicat, ut quod Aristoteles mundum non incoepisse dixit quis non videat, quam frivolis argumentis id agat?

Divinarum scriptur arum auctoritas maior est, quam omnis humani ingenii capacitas. Augustinus 2. de Genes. ad literam, cap. 5.

EXPLICATIO.

Multis rationibus disputatum est, idque ab eruditis viris, qua ratione fieri possit, ut aquae, quarum natura gravior est omnibus elementis, praeter terram, super caelos collocari potuerint, in utramque partem multa adducentibus. Nobis autem sine dubitatione credendum est, eas super caelos collocari, quales illae sint. De hac re in voce Firmamenti dixi.

Si qua contraria sacris Literis in Gentilium libris inveniantur, falsissima sunt. Augustinus.

EXPLICATIO.

Solus Deus est verax, omnis vero homo mendax. Ipsimet philosophi sese invicem insinitorum erratorum convincunt.

Quod divinarum Literarum auctoritate traditur, sine ulla cunctatione asserendum est. Augustinus 7. de Genes ad literam, cap. 1.

Divinis literis potius credendum est, quam Angelis de caelo descendentibus, aut mortuis resurgentibus. Chrysostomus in epistolam ad Galat. cap. 1.

EXPLICATIO.

Abraham cum rogaretur, ut mitteret Lazarum, respondit: Habent Moysen et Prophetas: si illis non crediderint, nec mortuos resuscitatos audituri sunt. Haec Christus inducit in parabola loquentem Abraham, declarans se velle plus fidei habendum Scripturis, quam si mortui reviviscant. Paulus vero (porro cum Paulum dico, rursum ipsum Christum dico: hic enim erat, qui mentem illius gerebat) enim Angelis e caelo descendentibus praeponit Scripturas, idque valde congruenter. si quidem Angea, quamlibet magni, tamen servi sunt et ministri. Caeterum omnes Scripturae non a servis, sed ab universorum Domino Deo venerunt ad nos.

In sacris Literis nil est supervacuum. Chrysostomus de verbis Esaiae, Vidi Dominum, etc. Homilia secunda.

-- 869 --

106

EXPLICATIO.

Sunt homines quidam, qui postea quam sacros Libros in manus sumpserunt, deinde repererunt vel annorum numerum, vel nomina recensionum: ilico praetercurrunt, et incusantibus respondent: Nomina tantum sunt, neque quicquam habent utilitatis. Quid ais? Deus loquitur, et tu audes dicere, Nulla est dictorum utilitas? Hieronymus in cap. 3. epist. ad Ephes. Singuli, inquit, sermones, syllabae, apices et puncta, in divinis Scripturis plena sunt se nsibus.

Sacrae scripturae locus quilibet, si diligenter excutiatur, ingentem doctrinae materiam potesti suppeditare. Origenes in Exod. Homil. 1. Unde divina eloquia tanto quisque altius intelligu, quanto altius in ea intendit. Gregorius super Ezech. Homil. 7.

EXPLICATIO.

Videtur mihi unusquisque sermo Scripturae divinae similis esse alicui seminum, cuius natura haec est, ut cum iactum fuerit in terram, regeneratum in spicam, vel in quamcunque sui generis speciem, multipliciter diffundatur, et tanto cumulatius, quanto vel peritus agricola plus seminibus laboris [?: i-- ] penderit, vel beneficium terrae foecundioris indulserit. Sic ergo efficitur, ut culturae diligentia exiguum semen, verbi causa sinapis, quod est minimum omnium, efficiatur maius omnibus oleribus, et fiat arbor, ita ut veniant volatilia caeli, et habitent in ramis eius. Ita et sermo qui nobis ex divinis voluminibus legitur, si peritum inveniat et diligentem colonum, cum primo attactu inveniatur exiguus et brevis, ut coeperit excoli, et spiritualiter retractari, crescit in arborem, in ramos et in virgulta diffunditur, ita ut possint venire disputatores et rhetores huius mundi, qui velur aves caeli levibus pennis verborum duntaxat pompa excelsa sectentur, et ardua: et rationibus capti, velint habitare in ramis istis, in quibus non loquendi decor est, sed ratio vivendi.

In divinis Scripturis vera aliquando tacentur, non mentiendo, sed tacendo. Augustinus contra mendacium ad Consentium, cap. 10.

EXPLICATIO.

Quamvis enim omnis qui mentitur, velit celare quod verum est: non tamen omnis qui vult quod verum est celare, mentitur. Neque enim mentitus est Dominus, ubi ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Vera tacuit, non falsa locutus est. Quibus veris audiendis eos minus idoneos iudicavit.

Mos est sacrae Scripturae, futurorum veritatem in typis praemittere. Hieronymus super Danielem, capite 10.

EXPLICATIO.

De Domino salvatore in septuagesimoprimo Psalmo dicitur, qui praenotatur Salomonis: et omnia quae de eo dicuntur, Salomoni non valent convenire. Neque enim permansit ille cum sole, et ante lunam generationis generationum: neque dominatus est a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum: neque omnes gentes servierunt ei: neque ante solem permansit nomen eius: neque benedictae sunt in ipso omnes tribus terrae: neque omnes gentes magnificaverunt eum. Ex parte autem et quasi in umbra et imagine veritatis in Salomone praemissa sunt, ut in Domino salvatore perfectius implerentur. Salomonem igitur et caeteros sanctos in typum adventus sui praemisit.

Apertis sacrarum Literarum testimoniis, probandum est, quod credi volumus: et adversus Ecclesiae hostes illis utendum. Augustinus contra epistolam Petiliani Donatistae de unitate Ecclesiae, capite decimonono.

EXPLICATIO.

Ambigua testimonia non minus adversariorum quam nostram causam adiuvant. Doceamus scripturas Canonicas aperte aliquid dixisse, et vicimus. Unde quidam haeretici irrisi sunt, quod testimoniis Scripturarum non satis ad suam causam aptis usi fuerint. Mystica quae sunt, operta sunt, figurata sunt. Aliquid manifestum, quod interprete non egeat, flagitatur.

Sacra scriptura ea tradit, quae ad animarum extructionem nostrarum commodumque spectant. Ea autem quorum pondus ferre non valemus, silentio occultavit. Basilius Hexam. congressione 9. et Damascenus lib. 1. Orthodoxae fidei, cap. 1.

EXPLICATIO.

Infinita proculdubio sunt mysteria Dei, quae non est fas, utile, aut etiam possibile nos homines nosse. Quare vetat Paulus sapere supra id quod scriptum est, sed tantum ad sobrietatem.

In Scriptura sacra quaedam cum non sint, dicuntur tamen: alia cum sint, non dicuntur: alia neque sunt, neque dicuntur: alia denique et sunt, et dicuntur. Gregor. Nazianz. lib. 5. Theologiae.

EXPLICATIO.

Horum exempla sunt, Deus cum affectibus non sit obnoxius, sacra tamen Scriptura irasci illum, dormire, sedere, ambulare dicit. Ergo totum hoc genus cum non sit, affingitur ei. Nam pro nostro captu nostra nomina ad res divinas traduximus. Quaedam cum sint, non dicuntur, sed colliguntur. Quaedam nec sunt, nec dicuntur: ut Deum esse malum. Quaedam et sunt et dicuntur: ut Deum esse, et esse misericordem.

Non omnium librorum sacrae Scripturae tractatio omnibus aetatibus permittitur apud Hibraeos. Gregorius Nazianzenus in Apologia: et Hieronymus in Prooemio Commentariorum in Ezechielem.

-- 870 --

107 EXPLICATIO.

Hebraeorum seniores tradunt, quod fuerit apud eos quaedam talis antiquitus laudabilis observatio, at non omni aetati omnis Scriptura vel legenda vel discenda committeretur, pro eo, quod non expediret omnes omnia cito discere: quia nec capere possunt omnes omnia, et idcirco laedi eos potius,quam iuvari, si nondum capaces, ea quae sunt profundiora cognoverint. Sed caetera quidem omnia, quorum etiam historica narratio improbabilis non est, a puero statim discunt. Eas vero scripturas, quae vili indumento literae preciosa intrinsecus contegunt Sacramenta, nulli ante vigesimum quintum annum discere, aut etiam scire committitur. Quod scilicet sit hoc velut munus quoddam propositum virtutis his, in quibus ad illud aetatis et vita probabilis, et ornatus morum, et intelligentiae capacitas apparebit: qui utique iam valeant bene et confidenter ascendere ab inferioribus literae ad superiora spiritus excelsa. Hieronymus ubi supra: Hebraeorum, inquit, probatur traditio, quod nisi quis apud eos aetatem sacerdotalis ministerii, id est, tricesimum annum impleverit, nec principia Geneseos, nec Cantica canticorum, nec Ezechielis exordium et finem legere permittitur, ut ad perfectam scientiam et mysticos intellectus plenum humanae naturae tempus accedat.

Quosdam libros Ecclesia in Canonem librorum sacrorum non recipit: eos tamen qui eorum librorum auctores dicuntur, vener antur. August. 18. de Civit. Dei, cap. 38.

EXPLICATIO.

Ante illud grande diluvium noster utique Noe patriarcha, quem prophetam non quoque immerito dixerim. Siquidem ipsa area quam fecit, et in qua cum suis evasit, prophetia nostrorum temporum fuit. Quid Enoch septimus ab Adam, nonne in Canonica epistola Apostoli Iudae prophetasse praedicatur? Quorum scripta ut apud Iudaeos, et apud nos in authoritate non essent, nimia fecit antiquitas, propter quam videbantur habenda esse suspecta, ne proferrentur falsa pro veris. Nam proferuntur quaedam quae ipsorum esse dicuntur, ab eis, qui pro suo sensu passim quod volunt, credunt. Multa enim sub nominibus Prophetarum, et recentiora sub nominibus Apostolorum, ab haereticis proferuntur. Sed ea castitas Canonis non recipit: non quod eorum hominum qui Deo placuerunt, reprobetur authoritas: sed quod ista esse non credantur ipsorum. Nec mirum debet videri, quod suspecta habentur, quae sub tantae antiquitatis nomine proferuntur.

Sacra scriptura quosdam libros citat, qui tamen non inveniuntur in Canone: cuius rei causa non liquido constat. August. 18, de Civit. Dei, cap. 18.

EXPLICATIO.

In ipsa historia regum Iudae et regum Israel, quaeres gestas continet, de quibus eidem scripturae Canonicae credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur, et in libris aliis inveniri dicuntur, quos Prophetae scripserunt. Et alicubi eorum quoque Prophetarum nomina non tacentur: nec tamen invenitur in Canone, quem populus Dei recipit.

Mos est Scripturarum et utique celeberrimus, uti his verbis, In diebus illis: non solum cum ad praeteritam narrationem aliud tempus adiungitur, verum etiam cum illa narrat, quae post multorum annorum spacia contingunt. Chrysost. Homil. 10, in cap. Matth. 3.

EXPLICATIO.

Cum in monte Oliveti resideret Dominus, et accedentes ad eum solicite discipuli, de captivitate Hierusalem, deque ipsius sciscitarentur adventu: et certe nostis, quam grandi hoc tempus medio dividatur, cum de urbis subversione dixisset, sermonemque de his disputans terminasset, iamque ad dicendum de mundi fine transiret: Tunc, inquit, haec vel illa erunt. Dicendo autem Tunc, non utique tempora quae plurima erant a se discreta, coniunxit: sed illud tantummodo quo eventura erant, tempus notavit, dicens: In diebus illis. Non enim quasi continuo haec secutura monstraret, His posuit: sed Illis, inquit, diebus, in quibus certe ista contingerent.

Vide regulam de vocibus metas significantibus.

Significatio Scripturae sacrae, quae non videntur necessaria, indaganda est solertilectori. Augustinus contra Faustum, lib. 2.

EXPLICATIO.

Si quis nostrum, qui Hebraeas literas ignoramus, id est, ipsos vocum characteres, videret eas in pariete conscriptas honorato aliquo loco: quis esset tam excors, ut eo modo pictum parietem putaret, ac non potius intelligeret scriptum: ut si legere non valeret, non tamen illos apices aliquid significare dubitaret? Ita prius illa omnia quae sunt in veteri Testamento Scripturarum sanctarum, quisquis non perverso animo legerit, sic oportet moveatur, ut aliquid ea significare non ambigat.

Hanc consuetudinem in pluribus locis Scriptura conservat, ut Hebraicum nomen cum interpretatione sua ponat. Hieron. in cap. 4, epist. ad Galat.

EXPLICATIO.

Bartimaeus filius Timaei, Aser divitiae, Thabita Dorcas. Et in Genesi Mesech vernaculus, Abba pater, et caetera his similia.

Mos est Scripturarum, semper adversis laeta subiungere: et postquam tristia comminatus fuerit, ad poenitentiam eos quos terruit, provocat. Rursus negligentes et volentes agere poenitentiam, comminatione deterret, ne bonitas Dei induret cor nostrum. Hieron. 2. Comment. in Oseae cap. 5. et 6. Comment. Esatae cap. 16.

-- 871 --

108

EXPLICATIO.

In Esaia legimus: Vae gens peccatrix, populus plenus delictis, semen pessimum, filii iniqui: cumque dixisset, Terra vestra deserta, civitates vestrae igne consumptae, regiones vestras coram vobis alieni comedunt: loquitur ad eos maiora promittens: Lavamini, mundi estote, auferte militias vestras ab animis vestris: discite benefacere, quaerite iudicium, iudicate pupillum, iustificate viduam, et venite disputemus, dicit Dominus: ut quos severa voce terruerat, blanda voce sustentet. Et in 140 Psal. legimus, Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera illius. Et paulo post: Sustentat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. Cumque praemisisset, Custodit Dominus omnes diligentes se, ne negligentem faceret auditorem: intulit, Et omnes peccatores disperdet.

Norma est sacrarum Literarum, ut deficientibus viris sanctis, mulieres in virorum laudentur op probria. Hier adversus Iovinianum lib. 1. sic fit in historia Iudith, Abigail, Deborae, et Cananeae.

Quomodo in his nostris literis non potest quis ad legenda verba texendaque procedere, nisi prius ab elementis coeperit: ita in scripturis divinis non valemus ea quae maior a sunt, nosse, nisi ab Ethica in ipsis habuerimus exordium. Hieron in Prooemio Lament. Hierem.

EXPLICATIO.

Sic. n. propheta ait: A mandatis tuis intellexi. Videlicet, post opera coepit habere scientiam secretorum.

Mos est sacri eloquii, ut ipsi qui scribunt, sic de se in illo quasi de aliis loquantur. Gregor an Praefatione in Iob, cap. 2.

EXPLICATIO.

Moyses enim de se ait: Erat Moyses mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra. Hinc Iohannes dicit: Hic est discipulus ille, quem diligebat Iesus. Hinc Lucas ait: Quod cum ambularent duo ex discipulis in via, Cleophas, et alius. Quem profecto alium, dum tam studiose tacuit, ut quidam dicunt, nisi seipsum fuisse monstravit. Scriptores igitur sacri eloquii, quia impulsu sancti Spiritus agitantur, sic de se in illo testimonium quasi de aliis proferunt. Spiritus ergo sanctus per Moysen locutus est de Moyse. Paulus quoque, quia non de seipso loqueretur, insinuat, dicens: An experimentum quantis eius qui in me loquitur Christus?

Feminarum res gestae scriptae in sacris codicibus non sunt, exceptis illis, quae tanta fecerunt, ut absque illarum commemoratione non potuerint conscribi memorabilia gesta virorum. Ruper. abb. in Michaeae cap. 7.

EXPLICATIO.

Idcirco quae Iezabel et Athalia filia eius gesserunt mala in Israel, conscripta sunt: quia maximae fuerunt causae tempestatum feminae illae, in quibus viri naufragium secerunt.

Hoc in omnibus Scripturis sanctis observare debemus. Ubi videtur aliqua similitudo esse sententiae, non in omnibus eadem dici, sed vel subtrahi pleraque, vel addi, et singulorum inter severborum discrepantium habere rationem. Hieron. in caput 33 Ezechtel.

EXPLICATIO.

Videndum est in quo similia dicta conveniant, aut disconveniant.

Nemo ex omnibus sanctis invenitur diem festum vel convivium magnum egisse in die natalis sui, praeter Pharaonem et Herodem. Nemo invenitur habitisse laetitiam in die natalis filii vel filiae suae. Soli peccatores super hutusmodi nativitate laetantur. Sancti vero non solum non agunt festivitatem in die natalis sui, sed et Sancto spiritu repleti execrantur hunc diem. Origenes in Levit. Hom. 8. et Hieron. in Matth. cap. 14.

EXPLICATIO.

Contrarium reperies in ablactatione Isaaci.

Interrogationes quaedam in sacris Literis, quae negationem inferre videntur, non sunt negative intelligendae. Ambrosius de poenit. lib. 1. cap. 8.

EXPLICATIO.

Scriptum est: Si peccaverit homo in hominem, orabunt pro eo ad Dominum: si autem in Dominum peccaverit homo, quis orabit pro eo? Non enim scriptum est: Nullus orabit pro eo: sed, Quis rogabit? Hoc est, quis ille sit, qui in tali causa orare possit? Quaeritur, non excluditur. Denique habes in Psalmo 14: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in more sancto tuo? Non enim nullus, sed probatus habitabit. Nec hoc dicit, quod nemo requiescat, sed requiescat electus, ut scias hoc esse verum quod non multo post in Psal. 23 ait: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in monte sancto eius? Vide caput de interrogatione et responsione.

Libri quidam sacrae Scripturae sui autoris nomen habent, quidam non habent. Chrysost. in epist. ad Rom. Homil. 1.

EXPLICATIO.

Moyses libris quinque a se scriptis nusquam nomen suum addidit, neque qui illum subsecuti, quae post illum gesta sunt, scripsere. Sed neque Matthaeus neque Iohannes, non Marcus, non Lucas. At beatus Paulus

-- 872 --

109 ubique epistolarum suarum nomen suum praeponit. Quid ita? Quod illi quidem praesentibus scribebant, atque supervacanea illis erat praesentiae suae declaratio. Paulus autem e longinquo literas mittebat, et sub epistolari figura: iccirco necessaria erat nominis additio. Quod si in ea quam ad Hebraeos scripsit epistola, secus fecit, id suo quodam proprio consilio facit. Nam quod inimico essent Hebraei erga illum animo, ut ne e prooemiis audito eius nomine sermoni aditum occluderent, illorum audientiam occultanda nominis sui declaratione artificiose captaret. Quod si prophetae nomina sua apposuere, et Salomon, id vobis investigandum relinquo: qua de causa alii quidem apposuere, alii autem non apposuere.

Scriptura sacra hanc habet consuetudinem, ut omnes reges veteris Testamenti mortuos referat. et sepultos, praeter Ioachim filium Iosiae. Hieron. in Hierem. cap. 22.

EXPLICATIO.

Ioachim Iosiae filium Nechao Pharao rex Aegypti constituit regem Iudae pro Ioachaz fratre suo, quem vinctum duxit in Aegyptum: quem legimus in Regum et Paralipomenon historia undecim annis regnasse in Hierusalem, et regnasse crudeliter, et extitisse impium, et postea mortuum: nec tamen eius sepultura narratur. Quem interfectum a latrunculis Chaldaeorum, Syriae, Ammonitarum et Moabitarum, Hebraea narrat historia. Unde et in Malachim mortuus scribitur, et sepultus tacetur. Pulchre autem sepultura asini dicit Esaias sepeliendum, ut aliis verbis significet insepultum: hoc est, a bestiis avibusque lacerandum. Haec est enim asini sepultura.

Tota Scriptura sacra unus liber dicitur, quia uno spiritu scripta est. Hieron. in Esa. 29. et hic liber sacrae Scripturae intus scriptus est per allegoriam, foris per historiam. Gregor. super Ezechielem, Homilia nona.

EXPLICATIO.

De hoc uno libro Ezechiel mystico sermone testatur, quod scriptus fuerit intus et foris in spiritu, et in litera. De quo et Salvator loquitur in Psalmis: In capitulo libri scriptum est de me. Non Hieremiae, non Esaiae, sed in omni scriptura Sancta, quae unus liber appellatur. Et Augustinus in Psalmum 150: Sunt, inquit, qui universas omnino scripturas Canonicas, unum librum vocent, quod valde mirabili et divina unitate concordent.

Moris est Scripturarum, quamvis plures libros si inter se non discrepent, et de eadem rescribuntur, unum volumen dicere. Hieron. in Ecclesiast. cap. ult.

EXPLICATIO.

Siquidem et Evangelium et Lex Domini immaculata convertens animas, singulariter appellatur, cum plura Evangelia, et multa sint mandata Legis: sic et volumen in Esaiae sermone signatum, omnis Scriptura divina est. Et in uno capitulo libri Ezechiel Iohannesque versantur. Salvator quoque omnium retro sanctorum vocibus prophetatus ait: In capitulo libri scriptum est de me. Quicquid ergo dixeris, si ad eum referatur, qui in principio erat apud Deum, et Deus erat verbum: unum volumen est, et innumerabiles libri, una lex, unum Evangelium nominantur. Quod si diversa discrepantia disputaveris, et curiositate nimia huc atque illuc animum diduxeris, etiam in uno libro multi libri sunt. Unde dictum est: Ex multiloquio non effugies peccatum.

Cum ea quae non accidunt Deo, tanquam illi accidant, loquimur, eum facere agnoscimus, ut vobis accidant ea duntaxat, quae laudabilia sunt. Et hoc quantum Scripturarum usus admitut. August. 4, de Genes. ad literam, cap. 9.

EXPLICATIO.

Sicut recte dicitur Deus facere, quicquid ipso in nobis operante, fecerimus: ita recte dicitur requiescere, cum eius munere requiescimus. Hoc quidem recte intelligimus, quia et verum est, et non magna intentione indiget, ut videamur ita dicere, requiescere Deum, cum nos requiescere facit: sicut dicitur cognoscere, cum efficit, ut cognoscamus. Neque enim Deus tempora liter cognoscit, quod antea non noverat, et tamen dicit ad Abraham: Nunc cognovi, quoniam times Deum. Ubi quid aliud accipimus, nisi, nunc feci, ut cognosceretur? Et hoc locutionis modo arbitror dictum illud ab Apostolo: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Neque enim ipsa Spiritus sancti, qua est, quicquid est, substantia contristari potest, cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem, magisque sit ipsa aeterna et incommutabilis beatitudo. Sed quia ita in sanctis habitat, ut eos impleat charitate, qua necesse est, ut homines ex tempore gaudeant, profectu fidelium et bonis operibus: et ideo necesse est, etiam contristentur lapsu vel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate gaudebunt. Quae tristitia laudabilis est, quia venit ex dilectione, quam Spiritus sanctus infundit. Propterea ipse spiritus dicitur contristari ab eis quisic agunt, ut eorum factis contristentur: sancti non ob aliud, nisi quia Spiritum sanctum habent.

Deus in sacra Scriptura aliquando nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Gregor. super Ezech. Homil. 8.

EXPLICATIO.

Nuncupative enim dicitur, sicut scriptum est: Ecce constituite Deum Pharaonis. Et sicut Moyses ait: Siquis hoc vel illud fecerit, applica illum ad Deos, videlicet ad sacerdotes. Qui rursum dicit: Diis non detrahes, id est sacerdotibus. Et sicut Psalmista ait: Deus stetit in synagoga Deorum, in medio autem Deos discernit. Essentialiter autem Deus dicitur, sicut ad Moysen dicitur: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. unde Paulus Apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab

-- 873 --

110 essentiali discernere, de redemptore nostro locutus est, dicens: Quorum sunt patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in secula. Qui enim nuncupative dicitur, Deus inter omnia: qui vero essentialiter, Deus super omnia. Ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit: quia et electus quisque sicut praemisimus, vel in exemplo iustitiae praerogando positus, dici Deus potest, sed inter omnia: quoniam nuncupative Deus. Christus autem Deus super omnia, quia naturaliter Deus.

Non est consuetudo Scripturarum sanctarum, ut mulierum in generationibus ordo texatur. Hieron. in Matth cap. 1. Sic in omnibus gentibus genealogia tanium per masculos ducitur.

Amari prius a nobis sacra Scriptura debet quam disci. Unde a multis, quia aut oderunt, aut non amant, non intelligitur. August. de utilitate credendi, cap. 6.

EXPLICATIO.

Volenti nihil est difficile, et Deus contemptores suorum mysteriorum contemnit.

Quando rectus sensus sacrae Scripturae alium exitum non potest invenire, nisi additione aliqua, addendum aliquid est, ut intelligatur. August. 14 de civit. Dei, cap. 8.

EXPLICATIO.

In Evangelio scriptum est: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis. Ubi nonnulli addiderunt bona, et ita interpretati sunt. Cavendum enim putaverunt, ne quisquam inhonesta velit sibi fieri ab hominibus, si et illis ipse faciat similia, hoc praeceptum existimet impleturum. Sed in Graeco Evangelio, unde Latinum translatum est, non legitur bona: sed, Quaecunqi vultis ut faciant vobis homines, haec facite illis. Credo propterea, quia in eo quod dixit, Vultis, iam voluit intelligi bona. Non enim ait, Cupitis, sed Vultis. Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est. Hieron. de optimo genere interpretandi. Nec solum interpretes alii, sed etiam Septuaginta et Evangelistae et apostoli idem in sacris voluminibus fecerunt. Legimus in Marco dicentem Dominum, Tabita cumi: statim subiectum est, quod interpretatur, Puella tibi dico, surge. Sed ut ἐμφατικώτερον faceret, et sensum vocantis atque impetrantis exprimeret, addidit, Tibi dico.

Non sane omnia quae gesta narrantur in Sanctis literis, aliquid etiam significare putanda sunt: sed propter illa quae aliquid significant, etiam ea quae nihil significant, attexerunt. August. 16. de civit. Dei, cap. 2.

EXPLICATIO.

Solo vomere terra proscinditur. Sed ut hoc fieri possit, caetera arari membra sunt necessaria. Et soll nerui in citharis atque huiusmodi vasis Musicis aptantur ad cantum. Sed ut aptari possint, insunt et caete ra in compaginibus organorum, quae non percutiuntur a canentibus: sed ea quae percussa sonant, his connectuntur. Ita in prophetica historia dicuntur et aliqua, quae nihil significant, sed quibus adhaereant quae significant, et quodammodo religentur.

Nusquam in tota veteris Testamenti serie reperimus angelos, qui tam sedulo patribus apparuerunt, cum luce apparuisse, nisi ea nocte, qua Christus natus est. Beda in Homilia super Evangelium, Pastores loquebantur.

Hanc habet consuetudinem scriptura Sacra, ut omnes Psalmi, qui cuius sint titulum non habent, his deputentur, quorum in prioribus Psalmis nomina continentur. Hieron. in explanatione Psalmi 99, ad Cyprianum presbyterum: et in praefatione in Malachiam prophetam. Vel dic innominatos Davidis esse, qui generalis Psalmorum author est.

Oportet nos spiritalem intelligentiam sub Psalmorum quadam rerum gestarum commemora tione sectari. Non tamen iuxta textum historiae Psalmorum ordo requirendus est. Hilar. in Psalmum 119. et Hieron. in. 5. Commentariorum in Hierem. 25.

EXPLICATIO.

In plerisque multa secundum historiae ordinem in superscriptionibus eorum esse edita legimus: ut eum fugit David a facie filii sui Absolon: cum mutavit vultum suum coram Abimelech: cum propter Bersabee ab Nathan monetur: et in reliquis, sicubi gestorum veritas in ipsis Psalmorum ritulis continetur. Sed meminisse nos oportet, hos eosdem Psalmos non omnes corporaliter intelligendos: quia his corporalium negotiorum significatio antefertur.

David primus in Psalmis promissa caelestia, aut poenas ignis aeternas manifestis verbis ennunciavit. Ruperti Abbatis super Oseae cap. 7.

EXPLICATIO.

Apud Mosen fere nusquam invenies promissiones Paradisi vel regnum Dei, neque comminationes inferni nominibus manifestis, praeter locum unum, in cantico Deuteronomii, ubi sic dicit: Ignis accensus est in ira mea, et ardebit usque ad inferni novissima. Omnia clausa sunt sub figuris. Et bona quidem aeterna sub nomine terrae Canaan, terrae quasi lacte et melle manantis: mala vero sem piterna sub nominibus famis, pestilentiae, gladii. malarumque bestiarum reddenda significat pro meritis.

Non obscure Christus de altera vita pronuntiat, ut Christus probat. De qua re alibi.

Soli David et Michaae prophetae revelatus est locus, ubi Christus nasciturus erat. Ruperti Abbatis in prologo super Michaam.

-- 874 --

111 EXPLICATIO.

David quippe ait: Si introiero in tabernaculum domus meae: si ascendero in lectum strati mei: li dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem: donec inveniam locum Domino: et subdit: Ecce audivimus eum in Ephrata. Ephrata autem ipsa est Bethlehem, ut Geneseos liber ostendit. In quo Scriptura commemorat: Mortua est Rachel, et sepulta est in via Ephrata, hoc est Bethlehem. Michaeas vero ait: Tu Bethlehem Ephrata parvulus es in milibus Iuda. Ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel.

In diapsalma vero, quod interiectum plurimis Psalmis est, cognoscendum est, demutationem aut personae, aut sensus sub conversione modi musici inchoari: ut sicubi diapsalma intercesserit, cut aliquid aliud dici, aut etiam ab altero dici, aut in altero artis musicae modulo cantari intelligendum sit. De person is ac sensibus, ubi diapsalma intercedere reperiemus, rationem afferre tentabimus. Caeterum modum musicae disciplinae conservare translatio Graeca et Latina non potuit. Hac autem in compendiosam brevitatem festinus ad ipsam Psalmorum expositionem sermo collegit. Hilarius de diapsal.

Crastinum, in Scripturis sanctis futurum tempus significat. Hieronym. in epistola ad Amandum.

EXPLICATIO.

Iacob in Genesi loquitur: Exaudiet me cras iustitia mea. Et ubi altare extruitur a duab. tribubus, Ruben et Gad, et dimidia tribu Manasse, et a cuncto Israel, ad eas legatio mittitur: cum Phinees pontifici respondissent, idciro se altare fecisse, ne suis filiis colendi Deum possessio denegaretur. Et multa istiusmodi in veteri reperies Instrumento.

Secundum Hebraeorum idioma, infans vocatur omnis filius ad comparationem parentum. Hieronym. in quaestion. in Genes.

EXPLICATIO.

Id Ismael exemplo probatur, qui cum esset decem et octo annis maior, cum eiectus est de domo Abrahae cum matre Agar, puer seu infans appellatur.

Omnes pro multis, et multi pro omnibus frequenter in sacris Literis ponuntur. Augustin. contra Iulianum Pelagianum libro 6, cap. 12.

EXPLICATIO.

Dominus ad Abraham loquitur: Patrem multarum gentium posui te. Est autem sanus intellectus, ideo sic locutam Scripturam, quia possunt esse aliqua omnia, quae non sunt multa. Sicut omnia dicimus Evangelia, et tamen brevi numero, id est, quaternario continentur. Et rursus possunt aliqua esse multa, non tamen omnia: sicut multos dicimus credere in Christum, non tamen omnes credunt: quia non omnium est fides, ait Apostolus. Quod autem dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes: et, Patrem multarum gentium posui te: easdem omnes multas, et easdem multas omnes, monstratum est. Ita etiam quod dictum est, perunum in omnes intrasse peccatum: et postea, per unius inobedientiam peccatures constitutos multos: ipsi sunt multi, qui et omnes. Similiter cum dictum est: Per unius obedientiam iusti constituuntur multi: non aliquibus exceptis, sed eosdem multos omnes oportet intelligi: non quia omnes homines iustificantur in Christo. Sicut possumus dicere in aliquam domum intrare omnes per ianuam, non quia omnes homines intrant in eandem domum, sed quia nemo intrat nisi per illam. Hieron. in 5 Comment. in Esaiam. Idioma est sacrae Scripturae, ut omnem terram illius significet provinciae, de qua sermo est. Quod quidam non intelligentes, ad totum terrarum orbem trahunt.

Auditus, et auribus percipere, in scripturis sanctis non est iste qui ad aures sonat, sed qui corde percipitur. Hieron. in 2. cap. Ioel prophetae.

EXPLICATIO.

Dominus loquitur in Evangelio: Qui habet aures audiendi, audiat. Quod autem dicitur Hebraice Haazenu, Graece ἐνωτίσασθε , et Latine sonat, auribus percipite: proprie non aure, sed corde percipitur. Qui senes sunt et caelestes, audiunt spiritualiter: qui autem habitant in terra, appellanturque terreni, auribus percipiunt. Ubicunque aut haec duo verba ponuntur, non ad simplicem tantum verborum sonum, sed ad reconditam quoque directorum intelligentiam pertinere intelligendum est. In Genesi Lamech loquitur ad uxores suas: Audite verba mea uxores Lamech, auribus percipite sermones meos: quia virum occidi in vulnus meum, et iuvenem in livore meo. Et Esaias: Audite caeli, et auribus percipe terra.

Donec, seu Usque, dupliciter intelligitur in sanctis Literis. Saepe enim ex idiomate sacrae Scripturae certum tempus in eius assumptione significat, et saepe infinitum. Hier. adversus Helvid.

EXPLICATIO.

De primo ubique occurrunt exempla: de secundo intelligendum est, quod dicitur: Ego sum, Ego sum et donec senescatis, ego sum. Nunquid postquam senuerint, Deus esse desistet? Et salvator in Evangelio: Ecce ego, inquit, vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Ergo post consummationem seculi a discipulis suis Dominus abscedet: et tunc quando duodecim soliis iudicaturi sunt duodecim tribus Israel, Domini consortio fraudabuntur. Paulus quoque Apostolus Corinthiis scribens, Primitiae, ait, Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum eius crediderint: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et patri, cum destruxerit omnem principatum, et omnem potestatem et virtutem. Oportet illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Omnia enim sub pedibus eius subiecit. Esto, de homine dictum sit: non negamus eum qui passus est crucem, qui postea sedere iubetur a dextris. Quid sibi vult hoc, quod ait, Donec ponat omnes inimicos sub pedibus? Nunquid tam diu regnaturus

-- 875 --

112 est Dominus, donec incipiant inimici esse sub pedibus eius: et postquam illi sub pedibus fuerint, regnare desistet? Cum utique tunc magis regnare incipiat, cum inimici coeperint esse sub pedibus.

Mos est sacrarum Literarum, ut primogenitum non vocent eum quem fratres sequuntur: sed eum, qui primo natus sit. Hieron. adversus Helvidium, et in cap. 1. Matth.

EXPLICATIO.

Omnis unigenitus est primogenitus: non omnis primogenitus est unigenitus: Primogenitus est non tantum, post quem et alii, sed ante quem nulli. Omne, inquit Dominus ad Aaron, quod aperit vulvam ab omni carne, quae offertur Domino ab homine usque ad pecus, tibi erunt: tantum modo praeciis redimant primogenita hominum, et primogenita equorum immundorum. Definivit sermo Dei, quid sit primogenitum: Omne, inquit, quod aperit vuluam.

Sponsi in sacris Literis dicuntur viri, et sponsae uxores, etiamsi non concubuerint. Hieronym in Matth. capite primo.

EXPLICATIO.

Nullum movere debet, quod apud Matthaeum legitur, Ne timeas accipere Mariam uxorem tuam. Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit uxorem suam: quasi ex eo quod uxor est appellata, sponsa esse desierit, cum hanc esse Scripturae divinae consuetudinem noverimus, ut sponsas appellet uxores: sicut in sequentibus Deuteronomii testimoniis approbatur. Si quis, inquit, invenerit virginem desponsatam viro in campo, et vim faciens dormierit cum ea, morte moriatur: quia humiliavit uxorem proximi sui. Et in alio loco: Si autem fuerit adolescentula sponsata viro, et invenerit homo eam in civitate, et dormierit cum ea, educetis utrumque ad portas civitatis illius, et lapidabuntur lapidibus, et morientur. Adolescentula quidem, quia non proclamavit, cum esset in civitat e: vir autem, quia humiliavit uxorem proximi sui. et eradicabitis malum ex nobismet ipsis.

Filius hominis in bonam partem accipitur, in singulari duntaxat: filii hominum e contrario in malam, in sanctis Literis. Hieron. in Ezechiel. cap. 30.

EXPLICATIO.

Ezechielis liber, et Danielis. et Evangelium saepe id ostendunt. Alioqui in plurali numero in contrarium legitur, ut in Psalmo: Filii hominum usque quo gravi corde? Et illud: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus.

Lex multipliciter accipitur in sacris Literis. Hieronym. ad Algasiam, quaestiones.

EXPLICATIO.

Dicitur Lex, quae per Moysen data est, secundum illud quod scriptum est ad Galatas: Quotquot enim ex operibus legis sunt. sub maledicto sunt. scriptum est enim, Maledictus omnis, qui non permanet in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Et rursum in eadem epistola: Lex propter praevaricationes posita est, donec veniat semen cui repromissum est, disposita per angelos in manu Mediatoris. Et iterum: Itaque Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. postquam autem venit fides, nequaquam ultra sub paedagogo sumus. omnes enim filii Dei est is per fidem, quae est in Christo Iesu. Historia quoque, quae praecepta non continet, sed quid factum sit refert, ab Apostolo Lex appellatur. Dicite mihi, inquit, qui sub Lege vultis esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera. Sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera; per repromissionem. Sed et Psalmi Lex appellantur: Ut compleretur sermo, qui in lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Esaiae quoque Prophetiam, Legem Apostolus vocat: In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et aliis labiis loquar populo huic et nec sic me exaudient, dicit Dominus. Quod iuxta Hebraicum et Aquilam, in Esaia scriptum reperi. Appellatur etiam Lex mystica Scripturarum intelligentia: Scimus quia Lex spiritalis est. Et extra haec omnia naturalem legem scriptam in cordibus nostris, idem Apostolus docet. Cum enim gentes quae Legem non habent, naturaliter ea quae Legis sunt, faciunt: isti Legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui iudicant opus Legis scriptum in cordibus suis, testimonium perhibente illis conscientia. Ista lex quae in corde scribitur, omnes continet nationes, et nullus hominum est, qui hanc legem nesciat. Unde omnis mundus sub peccato, et universi homines praevaricatores Legis sunt: et idcirco iustum iudicium Dei est, scribentis in corde humani generis, Quod tibi fieri nolueris, alteri ne feceris. Quis enim ignoret, homicidium, adulterium, furtum; et omnem concupiscentiam esse malam, ex eo, quod sibi eam nolit fieri? Si enim mala esse nesciret, nequaquam doleret sibi esse illata.

Clamor in sacris Scripturis non magnae vocis emissio est, sed scientiae et dogmatum magnitudo, et cor compunctum. Hieron. in cap 4 Epist. ad Galat.

EXPLICATIO.

In Exodo respondit Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? cum penitus Moysi vox nulla praecesserit: verum compunctum cor, et pro populo lachrymabiliter ingemiscens, Scriptura clamorem vocavit, Et Apostolus: In quo clamamus, Abba pater.

Ubicunque in veteri Testamento, ἀλλοφύλους , id est, alienigenas legerimus, non commune omnium externarum gentium: sed proprie Philistim, qui nunc Palaestini vocantur, accipiendi sunt. Hieron. 1. Commentar. in Amos, cap. 1.

Spiritus tam in Novo, quam in veteri Testamento, ubicunque sine additamento ponitur, in bonam partem intelligitur: e contrario malus spiritus semper cum additamento legitur. Hieronymus in primo Commentar. Michaeae 2.

-- 876 --

113 EXPLICATIO.

Fructus autem spiritus, charitas, gaudium, pax. Et illud: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Et alibi: Si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis Et in veteri Testamento: Dans flatum populo, qui est in ea: et spiritum his, qui calcant eam. Qui enim calcant terrena opera, et pedibus suis subiiciunt ea, utique non malum, sed bonum spiritum merentur accipere. Econtrario malus spiritus semper cum additamento legitur: ut ibi, Cum immundus spiritus exierit ab homine. Et in alio loco: Increpavit spiritum immundum. Et, Spiritus malus invasit Saul. et caetera his similia.

Torrens nusquam in bonam partem accipitur. Hieron. in Ecclesiasten, cap. 1.

EXPLICATIO.

Cum enim dicitur, Torrente voluptatis potabis eos: cum additamento dicitur voluptatis. Et e contrario, salvator ad Torrentem traditur Cedron: et Helias persecutionis tempore ad Torrentem Charith latitat, qui et ipse siccatur, et non impletur.

Ubicunque in Scripturis sanctis femina legitur, et sexus fragilior, ad materiae intelligentiam transferamus. Hieron. in Ecclesiasten, cap. 2.

EXPLICATIO.

Pharao non vult masculos vivificari, sed tantum feminas, quae materiae sunt vicinae. Et e contrario, nullus sanctorum, nisi perraro, feminas genuisse narratur: solusque Salphath, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit. Iacob inter duodecim patriarchas unius filiae pater est, et ob ipsam periclitatur.

Loqui ad cor, idioma Scripturarum est, pro consolari. Hieron. in 2 Comment. cap. 40.

EXPLICATIO.

Qui enim moerenti loquitur, et blandus consolator est, ad cor loqui dicitur. Doceat nos Sichem filius Emor, qui corrupta Dina, locutus est ad cor eius, et consolatus est eam: et ubicunque simile quid inveneris, hunc sensum habet.

Hanc habet sancta Scriptura consuetudinem, ut unumquemque vaticinationis suae et sermonis prophetam nuncupet. Hieron. in 4 Commentar. in Ezech. cap. 13.

EXPLICATIO.

Appellantur enim prophetae Baal, et prophetae idolorum, et prophetae confusionis. Unde et Apostolus Paulus poetam Graecum prophetam vocat. Dixit quidam proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Et in Osea legimus: Propheta insaniens, homo portans spiritum.

Diversi generis Grammaticis sunt nomina virtutum, angelorum, et Spiritus sancti secundum diversitatem idiomatum. Hieron. ad Damasum, de Seraphim purgante labia Esaiae calculo ignito.

EXPLICATIO.

In genere Seraphim diversitas est apud interpretes. Septuaginta, Aquila et Theodotion Seraphim neutro genere transtulerunt, Symmachus masculino. Nec putandum, sexum esse in virtutibus Dei, cum etiam ipse Spiritus sanctus secundum proprietates linguae Hebraeae feminino genere proferatur, Rucha: Graece neutro, τὸ πνεῦμα : Latine masculino, spiritus. Ex quo intelligendum est, quando de superioribus disputatur, et masculinum aliquid seu femininum ponitur, non tam sexum significari, quam idioma sonare linguae. siquidem ipse Deus invisibilis et incorruptibilis, omnibus pene linguis profertur genere masculino, cum in Deum non cadat sexus.

Nomina quaedam veteris Testamenti nos alia literatura habemus, quam habeantur apud Hebraeos: quod Septuaginta interpretum causa factum est. Hieron. in Epistola ad Titum, capitulo 3.

EXPLICATIO.

Solent nos irridere Hebraei in pronunciatione quorundam nominum, maxime, in aspirationibus, et quibusdam cum rasura gutturis literis proferendis. Hoc autem evenit, quod septuaginta interpretes, per quos in Graecum sermonem Lex divina translata est, specialiter in Heth literam et Ain, et caeteras istiusmodi, qui cum duplici aspiratione in Graecam linguam transferre non poterant, aliis literis additis expresserunt. Verbi causa: ut Rahel Rachel dicerent. et Hieriho Hiericho, et Hebrom Chebron, et Seor Segor. in aliis vero eos conatus iste deficit. Nam nos Graeci unam tantum literam S habemus: illi vero [?: --- ] , Samech, Sade, Sin, diversos sonos possident. Isaac et Sion per Sade scribuntur, Israel per Sin: et tamen non sonat hoc quod scribitur: Seon rex Amorrhaeorum, per Samech literam et pronunciatur et scribitur. Si igitur a nobis haec nominum et linguae idiomata, ut videlicet barbara, non ita fuerint expressa, ut exprimuntur ab Hebraeis, solent cachinnum attollere, et iurare se penitus nescire quod dicimus. unde et nobis curae fuit. omnes veteris Legis libros, quos vir doctus Adamantius in exempla digesserat, de Caesariensi bibliotheca descriptos, ex ipsis authenticis emendare. in quibus et ipsa Hebraea propriis sunt characteribus verba descripta, et Graecis literis tramite expressa vicino. Aquila etiam et Symachus, Septuaginta quoque et Theodotion suum ordinem tenent.

Divinae scripturae consuetudo est, eundem hominem diversis nominibus nuncupare. Hieron. adversus Hevidium.

EXPLICATIO.

Raguel socer Moysi, et Ietro dicitur. Gedeon, nullis causis immutati nominis ante praemissis, subito Hieroab legitur. Ozias rex Iuda vicissim Azarias vocatur. Mons Thabor Itabirium dicitur. Rursum,

-- 877 --

114 Hermon Phoenices cognominant Sanior, et Amorrhaeus cognominat eum Sanir. Eadem caeli plaga tribus nominibus appellatur, Nageb, Themam, Dorom. Lege Ezechielem. Petrus et Simon dicitur Cephas. Iudas zelotes, in alio Evangelio Thaddaeus dicitur: multaque alia quae ad exemplum horum pertinent. Ipse sibi de omnibus Scripturis Lector poterit congregare.

Prophetae et intelligebant et sciebant, quae prophetabant. Hieronymus in prooemio Comment. in Esaiam.

EXPLICATIO.

Neque enim, ut Montanus cum insanis feminis somniat, Prophetae in ecstasi sunt locuti, ut nescirent quid loquerentur, et cum alios erudirent, ipsi ignorarent, quid dicerent. De quibus Apostolus ait; Nescientes quae loquantur, neque de quibus affirmant: sed, iuxta Salomonem, qui loquitur in Proverbiis, Sapiens intelligit quae profert de ore suo, et in labiis suis portabit scientiam, etiam ipsi sciebant, quid dicerent, si enim sapientes erant Prophetae, quod negare non possumus: et Moyses omni eruditus sapientia, loquebatur ad Dominum, et Dominus respondebat ei: et de Daniele ad Principem Tyri dicitur, Nunquid sapientior est Daniele? et David sapiens erat, qui gloriabatur in Psalmo, Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi: quomodo sapientes Prophetae instar brutorum animantium, quid dicerent, ignorabant? Legimus et in alio Apostoli loco: Spiritus Prophetarum Prophetis subiecti sunt, ut in sua habeant potestate, quando taceant, quando loquantur. Quod si cui videtur infirmum, illud eiusdem Apostoli audiat: Prophetae duo aut tres loquantur, et alii diiudicent. Si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. Qua possunt ratione reticere, cum in ditione sit spiritus, qui loquitur per Prophetas, vel tacere, vel dicere? Si ergo intelligebant, quae dicebant, cuncta sapientiae rationisque sunt plena, nec aer voce pulsatus ad aures eorum perveniebat: sed Deus loquebatur in animo Prophetarum, iuxta illud quod alius Propheta dicit: Angelus qui loquebatur in me. et: Clamantes in cordibus nostris, Abba pater. et: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.

Prophetae dum consuluntur, ex magno usu prophetandi quaedam ex suo spiritu proferunt, et se haec ex prophetiae spiritu dicere suspicantur. Gregor. super Ezech. Homil. 1.

EXPLICATIO.

Nathan Prophetam sanctum virum fuisse, quis nesciat? qui David regem et de culpa aperte reprehendit, et quae ei pro culpa eadem essent ventura, nunciavit: quem tamen dum idem David, quia templum Deo vellet construere, requisisset, ilico respondit: Omne quod est in corde tuo, vade et fac, quia Dominus tecum est. De quo illic statim subditur: Factus est sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade, et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus Deus, Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? Neque enim habitavi in domo, ex die qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc. Et paulo post: Cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum Patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firm abo regnum eius, ipse aedificabit domum nomini meo. Ecce Nathan Propheta, qui prius regi dixerat, Vade et fac: ipse postmodum prophetiae Spiritu eductus, hoc fieri non posse denuncians, et regis consiliis et suis sermonibus contradixit: quia quod de suo spiritu dixerat, falsum fuisse deprehendit.

Hieronymus in 5. Comment. in Esaiae, cap. 21: Prophetae, inquit, ideo obscuri sunt, quia personae in his plurimae commutantur. Et in prooemio decimi Comment. in Esat. Neque enim simplex a Prophetis historia et gestorum ordo narratur, sed aenigmatum plena sunt omnia, aliudque in verbis sonant, aliud tenetur in sensibus: ut quae aestimaveris plana et inoffensa currere lectione, sequentium rursum obscuritatibus involvantur.

Prophetarum varii sunt gradus. August. de Genes. ad literam 12. cap. 9. et deinceps.

EXPLICATIO.

Minus propheta est, qui rerum quae significantur, sola ipsa signa in spiritu per rerum corporalium imagines videt: et magis propheta est, qui solo earum intellectu praeditus est: sed et maxime propheta est, qui utroque praecellit: ut et videat in spiritu corporalium rerum significativas similitudines, et eas vivacitate mentis intelligat: sicut Danielis excellentia tentata et probata, qui regi et somnium quod viderat, dixit, et quid significaret, aperuit. Et ipsae quippe imagines corporales, in spiritu eius expressae sunt, et earum intellectus revelatus in mente. Unde et Apostolus: Orabo spiritu, orabo et mente: ut et signa rerum formarentur in spiritu, et eorum fulgeret intellectus in mente. Proinde cui signa per aliquas rerum corporalium similitudines demonstrabantur in spiritu, nisi accessisset mentis officium, ut etiam intelligerentur, nondum erat propheta: magisque propheta erat, qui interpreta batur, quod alius vidisset, quam ipse, qui vidisset. Unde apparet, magis ad mentem pertinere prophetam, quam ad istum spiritum, qui modo quodam proprio vocatur spiritus, vis animae quaedam, mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. Itaque magis Ioseph propheta, qui intellexit quid significarent septem spicae, et septem boves, quam Pharao, qui eas vidit in somnis. Illius enim spiritu informatus est, ut videret: huius mens illuminata, ut intelligeret.

Prophetae non solum fuerunt ante Christi adventum, sed etiam post Christi ascensionem. Augustinus contra Faustum, lib. 19.

EXPLICATIO.

De Prophetis, qui post Ascensionem fuerunt, scribit Paulus: Et quosdam constituit in Ecclesia: primum quidem Apostolos: deinde Prophetas. de quibus non dictum est, Lex et Prophetae usque ad Iohannem: sed de iis qui primum Christi adventum prophetaverunt. Quos qui vult nosse, Actus Apostolorum legat. Et illud ad Corinthios: Prophetae duo vel tres loquantur.

-- 878 --

115 Solos eos Prophetas sancta Scriptura veteris Testamenti nuncupat, qui praenunciaverunt adventum Christi: vel ad quos sermo factus est de adventu Christi. Rupert. Abb. in cap. 1. Oseae.

EXPLICATIO.

Lex omnia sancta Moyses et Prophetae conscripserunt: tamen ad comparationem prophetiae, in qua Salvatoris adventum prophetarunt, humilia sunt caetera. Haec Hieronymus in 1. Commentariorum in Mich. cap. 4.

Prophetarum or acula partim ad terrenam, partim ad caelestem, partim ad utr amque civitatem pertinent. August. 18. de Civit. cap. 3.

EXPLICATIO.

Exemplis video probandum esse, quod dico. Missus est Nathan Propheta a Deo, qui regem David argueret de peccato gravi, et ea quae consecuta sunt mala, praediceret. Haec atque huiusmodi sive publice, id est, pro salute vel utilitate populi: sive privatim, cum suis quisque rebus divina promeretur eloquia, quibus pro usu temporalis vitae futuri aliquid agnosceretur, ad terrenam civitatem pertinuisse, quis ambigat? Ubi autem legitur, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et constituam domui Israel et domui Iuda testamentum novum: non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendum manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum meum, quod constituam domui Israel: Post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in mentem eorum, et super corda eorum scribam eas, et videbo eos: et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem. Hierusalem sine dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse praemium est: eumque habere, atque ipsius esse, summum bonum illi est, atque totum bonum. Ad utramque vero pertinet hoc ipsum, quod Hierusalem dicitur Dei civitas, et in ea prophetatur futura domus Dei: eaque prophetia videtur impleri, cum Salomon rex aedificat illud nobilissimum templum. Haec enim et in terrena Hierusalem, secundum historiam contigerunt, et caelestis Hierusalem figurae fuerunt. Quod genus prophetiae ex utroque compactum atque commixtum in libris veteribus Canonicis, quibus rerum gestarum narrationes continentur, valet plurimum, multumque exercuit, et exercet in genia scrutantium Literas sacras: ut quod historice praedictum est, completum legitur in semine Abrahae secundum carnem, etiam in semine Abrahae secundum fidem, quod implendum allegorice significet, inquiratur in tantum, ut quibusdam visum sit, nihil esse in iisdem libris vel praenunciatum, vel effectum, vel non effectum, quamvis praenunciatum, quod non insinuet aliquid adsupernam civitatem Dei, eiusque filios, in hac vita peregrinos, figurata significatione referendum.

Omnes Prophetarum repromissiones, quae excedunt mediocritatem illius temporis, ad Christi referamus adventum. Hieronymus in Esa. cap. 30.

EXPLICATIO.

Populus Sion, ait Esaias, habitabit in Hierusalem, plorans nequaquam plorabit, etc. ad Domini adventum referendum est: in quo captivus quondam populus, passione Domini liberatus, habitabit in Hierusalem, in specula videlicet et visione pacis: hoc est, in Ecclesia.

Prophetae veri a falsis differunt: quia veri, si quid de suo spiritu dicunt, per spiritum edocti citius illud corrigunt: falsi autem, et falsa denunciant, et in sua falsitate perdurant. Gregor. super Ezech. Homil. 1. Et Hieron. in 4. Comment. in Ezech. cap. 13. Cum Prophetarum, inquit, nomen secundum regulam Scripturarum bonis malisque commune sit, in eo differunt, quod boni Prophetae esse dicuntur sapientes: mali autem stulti et insipientes. Vide Regulam 185.

Inter caetera prophetiae mir acula hoc quoque mir andum habent libri Prophetarum, quod sicut eis verbis res, ita nonnunquam verba rebus exponuntur: ut eorum non solum dicta, sed etiam res gestae prophetia sit. Gregor. 25 Mor al. cap. 21. et super Ezech. Homil. 11.

EXPLICATIO.

Intelligendum de eo est, quod Prophetae suas prophetias etiam aliquibus externis signis ac operibus expresserunt: ut Hieremias portando catenam, Ezechiel fugam nocturnam simulando, et sculptam Hierosolymam obsidendo.

Consuetudo prophetiae est, nunc ista, nunc illa conspicere, et ab aliis in aliud subito verba derivare, Gregor. super Ezech. Homil. 7.

EXPLICATIO.

Psalmista cum de Domino loqueretur, dixit: Deus iudex iustus, fortis et patiens, nunquid irascitur per singulos dies? Nisi convertimini, gladium suum vibrabit, arcum suum tetendit, et paravit illum, et in ipso paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit: repente subiungit, Cepit dolorem, et peperit iniquitatem. Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam, quam fecit. Ecce cum Domini narrat iustitiam, quasi non mutata voce peccatoris intulit culpam. Quod unum me exempli causa dixisse sufficiat: quia quisquis in Prophetis usum lectionis habet, quam crebro ista faciant, non ignorat.

Constituti erant in populo Iudaeorum sacerdotales gradus, qui Prophetas Pseudoprophetasque discernerent: hoc est, intelligerent, qui de Dei spiritu loquerentur, qui de contrario. Hier. in Esai. cap. 3.

Prophetae cum habeant in titulo, Visio quam vidit, etc. non inferunt quae viderint, sed quae dicta sunt, narrant. Hieronymus in 1. cap. Esaiae.

EXPLICATIO.

Cum in Esaia dicatur, Visio Esaiae: subiungitur, non quid viderit, sed dicitur, Audi caelum, et auribus percipe terra: et reliqua quae sequuntur. Idemque dicendum de aliis Prophetis.

-- 879 --

116 Prophetae nequaquam suo arbitrio loquuntur, sed ex Domini voluntate. Hieronymus in Hieremiae capite 28.

EXPLICATIO.

Quia prophetia futurorum saepissime sit, quorum solius Domini notitia est. Nam et Hieremias tacet, cum ab eius collo ab Anania catena lignea aufertur, doloremque dissimulat: necdum enim a Domino quid loqueretur, fuerat revelatum. Tandem facto ad Hieremiam verbo Domini confidenter loquitur.

Loqui Dominum ad prophetam, loqui in propheta, non idem sunt. Nam loquitur Dominus ad prophetam, cum per angelicam, sive per quamlibet aliam speciem loquitur. Loquitur vero in aliquo, cum sine aliqua specie extrinsecus apparente, loquitur in corde eius, per occultam suae virtutis inspirationem. Rupertus Abbas super Oseae cap. 1.

Prophetiae tempora tria sunt: scilicet praesens, praeteritum et futurum. Quorum praesens et praeteritum prophetiae etymologiam perdunt. Ipsa autem tempora sibi invicem concinunt ad probationem. Homil. 1.

EXPLICATIO.

Prophetia de futuro est: Ecce virgo concipiet, et pariet filium. Prophetia de praeterito: In principio creavit Deus caelum et terram: de illo enim tempore dixit homo, quando non erat homo. Prophetia de praesenti est, quando Apostolus dicit: Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, occulta cordis eius manifesta fiunt. Et ita cadens in faciem, adorabit Dominum, pronuncians, quod vere Deus in vobis sit. Cum igitur dicitur, Occulta cordis eius manifesta fiunt: profecto monstratur, quia per hunc modum prophetiae spiritus non praedicit, quod futurum est, sed ostendit quod est. Quo autem pacto prophetiae dicatur spiritus, qui nil futurum indicat, sed praesens narrat? Qua in re animadvertendum est, quod recte prophetia dicitur, non quia dicit ventura, sed quia prodit occulta.

Prophetae figura praeteriti temporis, ea quae ventura erant, saepe cecinerunt: quod et Apostoli etiam faciunt. Augustinus de Serm. Domini in monte, lib. 1. Epist. 80.

EXPLICATIO.

Sicut est illud: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? cum ea non quasi transacta meminisset, sed ventura prospiceret. Tale etiam illud est: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. et hic non dixit, Divident sibi vestimenta mea, et super vestem meam mittent sortem. Neque tamen de his verbis quisquam calumniatur, nisi qui non sentit varietatem istam figurarum in loquendo, nihil veritati rerum minuere, et plurimum afferre affectibus animorum. Et Apostolus dixit: Nunquid non audierunt? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Spiritus prophetiae nec semper, nec eodem modo prophetae animum tangit. Gregorius Homil. I. super Ezechielem.

EXPLICATIO.

Ex praesenti prophetiae spiritus prophetantis animum aliquando tangit, atque ex futuro non tangit. sicut Iohannes Baptista venientem Dominum videns, ait: Ecce agnus Dei, Ecce qui tollit peccata mundi. Sed cum iam moriturus esset, missis discipulis requirebat, dicens: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? Aliquando vero prophetiae spiritus animum prophetantis ex futuro tangit, atque expraesenti non tangit: sicut aperte libri Geneseos historia testatur, cum Isaac Esau filium suum ad venandum misit: cum minorem filium Rebecca ad benedicendum supposuit. Qui haedinis pellibus indutus, paterno palpatui corpus fraternum finxit. Cui ille minori filio, tanquam maiori, benedictionem dedit, quaeque essent longe futura nunciavit: sed quis esset, qui coram se assisteret, scire non potuit. Aliquando prophetantis animum ex praesenti pariter, et futuro tangit: quod ex eodem libro Geneseos liquido docemur. In illo quippe scriptum est, quia cum ad vitae iam terminum appropinquaret Iacob, et duos filios suos Ioseph fecisset assistere ante eum, ut ex benedictione illius possent longe post futura promereri: cui maiorem ad dextram, minorem vero posuit ad sinistram: cumque ille oculis senectute caligantibus, nepotes suos, quis prior quisve esset minor, humano visu discernere nequaquam posset: ductis in obliquum brachiis, dextram manum minori, sinistram maiori posuit. Quod dum corrigere filius vellet, ait: Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus: audivit, Scio fili mi, scio. Et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater eius iunior, maior illo erit. Achiae Prophetae animum prophetiae spiritus et ex praesenti atque futuro tetigerat, cum caligantibus oculis eam, quae se esse aliam simulabat, et uxorem Hieroboam esse cognovit, et quicquid ei futurum esset, aperuit.

Prophetae cum mitterentur ad pronunciandum e longinquo adventum Christi, simul etiam de propinquo datum vel iniunctum est illis prophetare illud, in quo citius veraces comprobari possent: ut cum illa prophetiae pars completa esset, illud quoque, quod reliquum vel maximum erat, de adventu Messiae verum fore convinceretur. Rupertus Abbas in Oseae cap. 1.

EXPLICATIO.

Imminentem ab Assyriis Israelis captivitatem, itemque instantem Iudae in Babylonis transmigrationem, et praeterea nonnulla etiam minora, quaeliteris eorum legimus inserta, prophetabant: ut illis verissime completis, quod maximum erat, crederetur.

-- 880 --

117 Prophetae aliquando irrationales creatur as alloquuntur, ostendentes, quod rationales irrationabiles facti sunt. Chrysost. de Poenitentia, Homil. 3.

EXPLICATIO.

Audite, inquit Esaias, caeli, et auribus percipe terra: quoniam Dominus locutus est. Alia praemisisti, o Esaia, et alia dicis. Quae alia praemisi? Incipiens dicis, Visio super Iudam et Hierusalem: caelum alloqueris, atque in terram sermonem declinas? Dimittens rationales, irrationabilibus cum elementis disputas? ita inquit, quoniam irrationales, rationabiliores facti sunt rationabilibus: non ea modo ratione, sed quod Moyses volens eos ad promissionis terram inducere, providensque fore tradita despici ab his debere: Audite, inquit, caeli, et loquar, et audiat terra verbum oris mei, et contestabor vobis caelum et terra, si ingressi promissionis terram, dum Deum tuum reliqueritis, in omnes dispergendi estis gentes. Venit Esaias, atque comminatio ipsa in opus offerri debuerat, non poterat vocare Moysen iam defunctum, atque eos qui tunc audiverant, mortuique fuerant. Elementa igitur, quibus Moyses contestatus est, vocat: Ecce eiecti estis a promissione, o Iudaei: ecce deseruistis Deum: quomodo te vocabo Moyses? interiisti enim, mortuusque es. Quomodo et Aaron vocabo? et ille morti est deditus. Non adest, unde hominem voces. Voca, inquit, elementa. Idcirco et ipse vivens non Aaron solum contestatus sum, atque illum et illum: sed quoniam illi morituri fuerant, et permanentia elementa vobis contestor, caelum scilicet et terram. Irrationales igitur alloquor, quoniam quidem rationales in utilitatem irrationalium acti sunt. Propterea et alius Propheta regem vidit furentem, idolum veneratum, et Deum despectum, aliosque universos trepidos, et dicit: Audi altare, audi. Lapidem alloqueris, sic: quoniam quidem lapide ipso insensibilior homo. Audi altare, audi: haec dicit Dominus. Atque illico altare scissum est, lapisque audivit, fractusque est lapis: et effudit libamen: quomodo non audit homo?

Facit quoque illud tragicum pathos ad movenda lapidea hominum corda.

Scriptura sacra cum dubitative loquitur, non secundum visionem Prophetae, cui certum est loquitur: sed secundum eos ipsos, qui monentur. August. in Psal. 2. et Gregorius super Ezech. Hom. 9.

EXPLICATIO.

In Ezechiele, inquit Gregorius, ubi supra scriptum est, haec dicit Dominus Deus: Si forte vel ipsi audiant. et, Si forte quiescant. Dum constat, quod omnipotens Deus omnia sciat, mirandum valde est, cur dicitur, Si forte audiant, Si forte quiescant. Quapropter sciendum nobis est, quia ista dubitatio locutionis Dei, non ex ignorantia, sed ex aliqua significatione descendit. Nam quis nesciat, quod qui fecit et videt omnia, omnia sciat? Et per semetipsum in Evangelio de Antichristi praedicatoribus dicit, Dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Cur hoc sub dubitatione dicitur, cum quid futurum sit a Domino praesciatur? Unum vero e duobus est: quia si electi sunt, fieri non potest: si autem fieri potest, electi non sunt. Et tamen dicitur, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ista ergo Dominici sermonis dubitatio ex electorum cordibus designatio tentationis fuit, quia qui electi sunt ad persistendum, per signa praedicatorum Antichristi tentabuntur ad cadendum. Per hoc ergo quod dicitur, Si fieri potest, hoc exprimitur, quod electi in corde tentabuntur. Nutant quidem, sed non cadunt.

Revelatio pluris est quam visio. Visio vero et divinatio differunt, quod visio in bonam partem accipitur, divinatio tamen nunquam. Theophylactus in epistolam 2 ad Corinth. et Rupertus Abbas in Michaeae capite 3.

EXPLICATIO.

Visio, ait Theophilactus, spectandam rem praebet: revelatio vero profundiora denudat, quam res ipsa sit visa. Non erit, ait Dominus, augurium in Iacob, neque divinatio in Israel. Visionis vero nomen passim in Prophetis et aliis Sacrae scripturae libris legimus. Divinatio namque prophetia mendax est.

Ubicunque in sacris Literis legimus, ad illum, vel ad illum factum esse verbum Domini, magnam sonat beatitudinem. Rupertus super Oseae cap. 1.

EXPLICATIO.

David quippe dicit: Beatus homo, quem tu erudieris Domine. Suaviter enim, et magna cum deliciarum multitudine summam sapientiam discit ille, ad quem fit verbum Domini: quia videlicet hoc verbum lux vera est, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et dum infulget humanae menti, repente illuminat, repente docet, neque in incertum aurem cordis adducit: sed ita certum reddit, ita quod videt pro constanti habet, ut non dubitet dicere: Quia verbum factum, inquam, quia certissimum futurum est, immutabiliter adimplendum est, et impossibile ut non fiat, quod futurum esse denunciat.

Sicut in populo Iudaeorum multi olim prophetaverunt falso spiritu, quorum neque prophetiae nec scripta recepta sunt, ita et in Christianorum populo Evangelia plurimi scripserunt, quae ab Ecclesia non recepta. Luc. in praefatione sui Evangelii. Et Ambros. ibidem.

EXPLANATIO.

Pleraque nostrorum, quemadmodum veterum Iudaeorum, paribus et generibus formantur et causis, atque exemplorum similium pari usu exituque conveniunt, principioque rerum et fine concordant. Nam sicut multi in illo populo divino infusi spiritu prophetarunt, alii autem prophetare se pollicebantur, et professionem destituebant mendacio, (Erant enim pseudoprophetae potius, quam prophetae: sicut Ananias filius Azur) erat autem populi gratia discernere spiritus, ut cognosceret quos referre deberet numerum prophetarum: quos autem quasi bonus nummularius improbaret, in quibus materia magis corrupta sorderet, quam veri splendor luminis resultaret: sic et nunc in novo Testamento multi Evangelia scribere conati sunt, quae boni nummularii non probaverunt.

-- 881 --

118 Theologia et plurima est, et minima: Evangeliumque et latum et magnum, rursusque concisum, Dionys. de mystica Theologia, cap. 1.

EXPLICATIO.

Parvum est Evangelium, dum id Deus revelat, et facit facile parvulis: magnum quoque contra est, dum id occultat, et facit difficile sapientibus.

In unius Evangelistae expositione videndum est, quid alii Evangelistae dicant, cum ille locus exponitur. August. 1 de Adulterinis coniugiis, cap. 11 et 12.

Nulla alia causa est, cum Evangelistae eadem non eodem modo dicant, nisi ut inde discamus res verbis, non rebus verba praeponere. August. de Blasphemia in Spiritum sanctum.

EXPLICATIO.

Duo Evangelistae, Marcus et Lucas, cum de blasphemia in Spiritum S. loquerentur, non dixerunt blasphemiam, sed verbum, ut intelligeremus non omnem blasphemiam, sed quandam: nec verbum omne, sed quoddam. Quid ergo dixerunt? Apud Marcum ita scriptum est: Amen dico vobis, quoniam omnia dimittuntur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverunt. Vide regulam 230.

Evangelica narratio, quamvis verissima sit: non tamen omnia quae ibi dicuntur, vera esse creduntur. August. contra Priscillianistas, cap. 9.

EXPLICATIO.

Multa a Iudaeis falsa et impia dicta esse, quae inserta sunt, verax Evangelii Scriptura testatur.

Apostoli et Evangelistae ubicunque de veteri Testamento ponunt testimonia, si inter Hebraicum et Septuaginta nulla diversitas sit, vel suis vel Septuaginta verbis uti solent. Si aut in Hebraico aliter in vetere editione sensus est, Hebraicum magis, quam Septuaginta interpretes sequuntur. Hieron. in prooemio decimiquinti Commentariorum in Esaiam. De hac re alibi dictum est.

Hoc autem generaliter est observandum, quod ubicunque sancti Apostoli, aut Apostolici viri loquuntur ad populos, his plerunque testimoniis abutuntur, quae iam fuerunt in gentibus divulgata. Hieroǹ. in quaest. in Genes.

In Epistolarum conscriptionibus ad Ecclesias, sancti viri principaliter proferunt servos se esse Domini nostri Iesu Christi. Didymus in Epistolam Iacobi, cap. 1.

EXPLICATIO.

Sicut mortalem gloriam homines appetentes, in suis conscriptionibus dignitates quas putantur habere, praeponunt: ita sancti viri appellationem servorum Dei supra regna totius mundi existimant.

Omnes epistolae Pauli, in salutationis principio non prius pacem habent, et sic gratiam: sed ante gratiam, et sic pacem: ut donatis nobis peccatis nostris, pacem Domini consequamur. Hieron. ad Cyprian. presbyterum in epist. qua Psal. 99. exponit.

Pauli epistolae sanctae quidem sunt omnes, sed doctrinam augustiorem continent, quae ex vinculis missae sunt. Chrysost. in epist. ad Coless. Homil. 1.

EXPLANATIO.

Qua gratia dixi epistolas e vinculis missas, nescio quid continere gratiae amplioris? Nimirum hac causa. Nam in vinculis, quasi si quis gloriae rei bellicae praecellens, inter medias hostium strages et trophaea consistat, illinatque epistolis, quae vult mandata:: sic sane faciebat hic beatus. Noverat plane, quantum momenti ea res esset allatura. Quare Philemoni scribens ita loquitur: quem genui in vinculis meis. Sunt autem epistolae quas in vinculis scripsit, ad Ephesios, ad Philemonem, ad Timotheum, ad Philippens. ad Colossenses.

Epistolarum Pauli ordo, et librorum Prophetarum alius est in sacra Scriptura, quam temporis, quo scriptae sunt. Chrysost. in epist. ad Rom. Homil. 1.

EXPLANATIO.

Videtur porro mihi epist. ad Galat. praecessisse epist. ad Rom. Quod si in Bibliis alium obtinet ordinem, mirum esse non debet. Siquidem et duodecim Prophetae, cum se inter se deinceps non subsequantur, si tempora inspicias, sed multum inter se ipsi tempore cum distent, si ipsam librorum seriem inspexeris, inter se ordine sunt collocati. Siquidem Aggaeus, et Zacharias, et alii aliquot post Ezechielem et Danielem prophetias ediderunt, et multi item post Ionam et Sophoniam caeterosque omnes: sed tamen cum illis omnibus coniuncti sunt, a quibus tanto temporis intervallo distant.

Epistolae Pauli quo tempore scriptae sunt, et quae prius, quae posterius, nosse, multum confert ad quaestiones explicandas. Chrysost in epist. ad Rom. Homil. 1.

EXPLICATIO.

Cum enim video, Romanis ac Colossensibus Paulum iisdem de rebus scribentem, non eodem tamen modo iisdem de rebus, sed illis quidem magna cum indulgentia, cum ait: Porro eum qui infirmatur fide, assumite, non ad diiudicationes disceptationum. Alius quidem credit, vescendum esse quibuslibet, alius autem, qui infirmus est, oleribus vescitur. Colossensibus autem non perinde iisdem de reb. sed maiore cum libertate ac fiducia. Itaque si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tanquam vivem tes in mundo, decretis tenemini? Ne tetigeris, ne gustaveris, neque contrectaveris. Quae omnia ipso pereunt abusu, non per honorem aliquem ad expletionem carnis. Cuius differentiae nullam aliam invenio causam, quam ipsum Epistolarum tempus. Initio indulgendum erat: postea autem non ita. Atque hoc identidem invenias, ipsum multis aliis locis factitantem. Hunc morem videre est et medium et magistrum observare

-- 882 --

119 Neque enim medicus cum iis, qui in morbi adhuc sunt initio, et iis qui ad valetudinis finem iam declinarint: neque magister cum discentibus ab initio pueris, et cum iis qui perfectiore doctrina indigeant, eandem ratione agit. Igitur aliis alia quadam causa et argumento adductus scribebat Paulus. Hoc ipsum declarat cum Corinthiis scribens, De iis autem, inquit, quae ad me scripsistis: tum Galatis statim ex pro omnio et epistola tota hoc manifestans. Romanos vero, quo nomine, et quam ob rem? Etenim testificari apud ipsos ardetur, quod sint pleni bonitatis, pleni omnis scientiae: qui et possent invicem alius alium admonere. Romanis (inquam) quamobrem epistolam misit: propter gratiam, inquit, mihi a Deo concessam, ut sim in posterum minister Iesu Christi. Ob quod et in epistolae exordio dixit: Debitor sum, ita quantum in me est paratus sum nobis quoque, qui Romae estis, evangelizare. Epistola ergo ad Romanos non caeteras omnes tempore praecessit, ut multorum fert opinio: eas quidem omnes quae Romae scriptae fuere, anteit: caeteras alias, quamvis non omnes, subsecuta est. Nam quae ad Corinthios scriptae sunt, ambae ante hanc scriptae fuere. Argumento sunt verba ea, quae ad huius epistolae finem adscripsit, ita loquens: Nunc aut proficiscor Hierosolymam ministrans sanctis. Visum est enim Macedoniae et Achaiae communicationem aliquam facerem pauperes sanctos, qui sunt Hierosolymis. Corinthiis aut scribens, ait: Quod si fuerit operaeprecium, ut ipse proficiscar, mecum proficiscentur: de iis loquens, qui eo pecunias deportandas colligebant. Unde liquet, dum Corinthiis scripsit, incertam fuisse talem ipsius peregrinationem: dum aut Romanis, constitutum iam illi fuisse de profectione. Quo confesso, et illud constat, epistolam ad Rom. post illam scriptam fuisse. Quin et ad Thessalonicenses epistola videtur mihi praecessisse epistolam ad Corinth. Nam illis prius cum scripsisset, deque eleemosyna apud illos sermonem movisset, his verbis: Caeterum de fraterna charitate non necesse habetis, ut scribam vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis, ut diligatis vos invicem. Etenim hoc facitis erga cunctos fratres, qui sunt in tota Macedonia. Tum demum enim ad Corinth. scripsit, id quod illius verba haec declarant. Novi promptitudinem animi vestri, quam de vobis iacto apud Macedones, quod Achaia parata est ab anno superiore, et vestrum exemplum provocavit quamplures. Quibus ex verbis declaravit, se cum illis prius hac de relocutum. His igitur epistolis, quae ad Rom. scripta est, posterior est: eadem prima inter eas, quae Roma missae sunt. Non enim Romam advenerat, quo tempore hanc scripsit epistolam, id quod his verbis indicat: Desidero enim videre vos, ut aliquod vobis impartiar donum spirituale. Roma aut ad Philippenses scripsit, ideo ait: Salutant vos omnes sancti, maxime qui sunt ex Caesaris familia. Quo ex loco, et ad Hebr. quoque scripsit, ob quod ait, eos omnes salutari ab illis, qui in Italia essent. Iam ad Timoth. epistolam ex ipsa e vinculis scriptam Roma misit. Quae quidem, iudicio meo, epistolarum omnium est postrema, id quod eius finis arguit. Ego enim ait, iam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Quod autem inibi e vivis decesserit, undequaque liquet. Sed et ad Philemonem epistola inter postremas est et ipsa, eaque sub extremam illius senectam scripta. Itaque [?: --t ] : Nempe Paulus senex, nunc autem etiam vinctus Iesu Christi. Eandem tamen praecessit epistola ad Colossenses, id quod ab epistolae fine manifestum est. Colossensibus enim scribens ait. De omnibus reb. meis certiores vos faciet Tychicus, quem misi una cum Onesimo fido et dilecto fratre. Hic autem Onesimus is erat, pro quo epistolam ad Philemonem composuit. Ac quod non alius esset illi cognominis, patet ab Archippo. Quem enim in epistola ad Philemonem socium accepit exhortationis pro Onesimo susceptae, hunc et ad Coloss. scribens excitat his verbis: Dicite Archippo, vide ministerium quod accepisti, ut illud impleas. Videtur porro mihi epistola ad Gal. praecessisse epistolam ad Rom.

Lingua apud Paulum in epistola ad Corinthios appellatur quaelibet prolatio signorum priusquam intelligantur, quo cum intellectus accesserit, qui mentis est proprius, fit revelatio, vel agnitio, vel prophetia, vel doctrina. August. 12 de Gen. ad literam, cap. 8 et 9.

EXPLICATIO.

Rectius alii intelligunt de peregrina ignotaque lingua, qua aliqui ex dono spiritus loqui potuerunt.

Paulus apostolus nonnunquam eos ad quos scribit, proprietate suae provinciae pulsat. Hieron. in epistolam ad Galatas, cap. 3.

EXPLICATIO.

Cretenses semper mendaces, malas bestias, ventres pigros vere ab Epimenide poeta dictos, Apostolus conprobat. Vanos Mauros et feroces Dalmatas Latinus pulsat historicus. Timidos Phrygas omnes poetae lacerant. Athenis expeditiora nasci ingenia, philosophi gloriantur. Graecos leves apud C. Caesarem sugillat Tullius, dicens: Levium Graecorum aut immanium barbarorum. et pro Flacco: Ingenita, inquit, levitas et erudita vanitas. Ipsum Israel gravi corde et dura cervice, omnes Scripturae arguunt. In hunc modum arbitror Apostolum Galatas religionis suae proprietate pulsasse, ut indociles et vecordes, et ad sapientiam tardiores, cum eos insensatos appellat. Nam Galatae ex Gallia originem traxerunt: et resipiunt suae originis tarditatem. Gallus ipse Hilarius, Gallos indociles appellat.

Paulus sermone trivii utitur nonnunquam in epistolis. Hieronym. in epistolam ad Galatas capite tertio.

EXPLANATIO.

Quod dicitur, O insensati Galatae, quis vos fascinavit? digne Paulo, qui etsi imperitus est sermone: non tamen scientia debemus exponere, non quo scierit esse fascinum, qui vulgo putatur nocere, sed usus sermone sit trivii: ut in caeteris, ita et in hoc quoque loco verbum quotidianae sermocinationis essumpserit. Legimus in Proverbiis: Donum invidi cruciat oculos. Qui apud nos in Graeco significantius ponitur fascinator, et in Sapientia quae Salomonis scribitur: Fascinatio malignitatis obscurat bona. Quibus docemur exemplis, quod vel invidus aliena felicitate crucietur, vel ei, in quo bona sint, aliquo alio fascinante, id est, invidente, noceatur. Dicitur fascinus proprie infantibus nocere, et aetati parvulae, et his qui necdum firmo vestigio figant gradum. Unde et quidam ex Gentilibus:

-- 883 --

120
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. Hoc utrum verum nec ne sit, Deus viderit, quia potest fieri, ut et daemones huic peccato serviant, et quoscunque in Dei opere vel coepisse vel profecisse cognoverint, eos a bonis operibus avertant. Nunc illud in causa est, quod ex opinione vulgi sumptum putamus exemplum, ut quomodo tenera aetas noceri dicitur fascino, sic etiam Galatae in Christi fide nuper nati et nutriti lacte, et non solido, veluti quod a fascinante sint laesi, et stomacho fidei nauseante, Spiritus sancti cibum evomuerint. Quod si aliquis contradicit, exponat quomodo de communi opinione sit sumptum vallis Titanorum in Regum libris: Syrenae et Onocentauri in Esaia: Arcturus et Orion et Pleiades in Iob: et caetera his similia, quae utique vocabula, Gentilium fabularum et causas et origines habent.

Apostoli et Evangelistae aliquando veteris Testamenti adducunt testimonia, ut sensum, et non verba citent. Et tamen sermonum varietas spiritus unitate concordat, quamvis nec cum Septuaginta, neque cum Hebraeis verba conveniant. Hieronym. ad Pammachium de optimo genere interpretandi.

EXPLICATIO.

In Matthaeo legimus Dominum praedicentem Apostolis fugam, et hoc ipsum Zachariae testimonio confirmantem: Scriptum est, ait, Percutiam pastorem, et dispergentur oves. At in Septuaginta et in Hebraeo multo aliter est. Non enim ex persona Dei dicitur, ut Evangelista vult: sed ex prophetae Deum patrem rogantis, Percute pastorem, et dispergentur oves. Scribit supra dictus Evangelista, ad angeli monitum tulisse Ioseph puerum et matrem eius, et intrasse in Aegyptum, ibique mansisse usque ad obitum Herodis, ut impleretur quod dictum est a Domino per prophetam: Ex Aegypto vocavi filium meum, Hoc nostri codices non habent, sed in Osee iuxta Hebraicam veritatem scribitur: Quia puer Israel est, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum. Scribit Paulus ad Corinthios: Si enim cognovissent Dominum gloriae, non crucifixissent. Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Solent in hoc loco Apocryphorum quidam deliramenta sectari, et dicere, quod de Apocalypsi Heliae testimonium sumptum sit, cum in Esaia iuxta Hebraicum ita legatur: A seculo non audierunt, nec auribus perceperunt, oculus non vidit. Deus absque te quae praeparasti expectantibus te. Intelligimus unde sumptum sit testimonium, et tamen Apostolus non verbum expressit ex verbo, sed παραφραστικῶς eundem sensum aliis sermonibus indicavit. Ex quibus omnibus perspicuum est. Apostolos et Evangelistas in interpretatione veterum Scripturarum, sensum quaesisse, non verba: nec magnopere de ordine sermonibusque curasse, dum intellectui res pateret. Idem in Esaiae cap. 29. Illa, inquit, observanda est regula, Evangelistas et Apostolos absque damno sensuum interpretatos in Graecum ex Hebraeo, ut sibi visum fuerit. Lege regulam 218.

Si verbis dissentiant, quae ab Apostolis citantur ex veteri Testamento, non confugiendum est ad Apocrypha: sed sciamus veteris Testamenti esse, quae citantur ab Apostolis. Hieronymus in Epistolam ad Ephesios, cap. 5.

EXPLICATIO.

In Genesi scriptum est: Propter hoc relin quet homo patrem suum, et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Apostolus autem in epistola ad Ephesios pro eo quod ibi habetur, ἔνεκεν τούτου , id est propter hoc, posuit ἀντὶ τούτου , quod Latine aliis verbis dici non potest. Deinde pro Patre suo et Matre sua, pronomina abstulit, et tantum Patrem posuit, et Matrem. Et quod in medio dicitur: Et adhaerebit uxori suae: hic penitus praetermisit, et tantum quod sequebatur hoc dictum superioribus copulavit, et posuit: Et erunt duo in carne una. Hoc aut totum nunc idcirco observavimus, ut etiam in caeteris locis, sicubi testimonia quasi de Prophetis et veteri Testamento ab Apostolis usurpata sunt, et in nostris codicibus non habentur, nequa quam statim ad Apocryphorum ineptias et deliramenta curramus: sed sciamus, scripta quidem ea esse in veteri Testamento, sed non ita ab Apostolis, ut sensum magis usurpatum, nec facile nisi a studiosis posse, ubi scripta sint, inveniri.

Libri sacrae Scripturae cum honore sui cuiusque scriptoris legendi sunt. Augustin. 12 Confession. cap. 30 et 31.

EXPLANATIO.

Famulum tuum, Domine, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te revelante, cum haec scriberet, attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis et fruge utilitatis excellit. Ita cum alius dixerit, Hoc sensit quod ego: et alius, lmo illud quod ego: religiosius me arbitror dicere, cur non utrumque potius, si utrumque verum est: et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud verum in his verbis videat, cur non omnia illa vidisse credatur, per quem unus Deus sacras Literas vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? sensit enim Scriptor libri sacri in his verbis, atque cogitavit, cum ea scriberet, quicquid hic veri potuimus invenire, et quicquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest.

Solertissimus indagator Canonicarum scripturarum auctoritatem sequatur Catholicarum ecclesiarum quam plurium: inter quas sane illae sunt, quae Apostolicas sedes habere, et epistolas accipere meruerunt. August. 2 de doctrina Christiana, cap. 8.

EXPLICATIO.

Tenebit igitur hunc modum in scripturis Canonicis, ut ea quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis, praeponat eis quas quaedam non accipiunt: in eis vero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas quas plures gravioresque accipiunt, eis quas pauciores minorisque autoritatis Ecclesiae tenent, si autem

-- 884 --

121 alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi, quanquam hoc inveniri vix possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto.

Emendari si debeant sacrae Scripturae codices, vel emendandi sunt ex ea lingua, unde translate sunt: vel ex codicibus earum regionum, unde ipsa doctrina commeavit: vel si ibi quoque codices variarent, plures paucioribus, vetustiores recentioribus praeferentur. Augustin. 11 contra Faustum, cap. 2.

EXPLICATIO.

Codicibus emendandis prius debet invigilare solertia eorum, qui Scripturas divinas nosse desiderant, ut emendatis non emendati cedant, ex uno duntaxat interpretationis genere venientes.

Hactenus recitavi plurimas Patrum sententias, partim ad commendationem, partim etiam ad illustrationem explicationemque sacrae Scripturae facientes: nunc operaeprecium fuerit, etiam divisionem quandam earundem, et partium quoque singularum definitionem, aut saltem circumscriptionem adiicere: ut ita quasi integra quaedam institutio recte cognoscendi sacra Biblia non solum de nostra scriptione, sed etiam ex ipsa patrum traditione praescriptioneque habeatur. Eam vero sacrarum Literarum partitionem, nusquam perinde plene in patrum scriptis habemus, ut in D. Iunilii opere, cui titulus est, De partibus divinae legis: quod hic, sublatis paucis quibusdam minus necessariis, integrum adiiciemus: ea tamen praemonitione aut quasi protestatione adiuncta, nos non omnia eius tueri, ut rectissime dicta, aut litem nostram facere: sed fidem quidem penes authorem, iudicium vero penes lectorem relinquere. Sed iam ipsummet Iunilium audiamus.

IUNILII EPISCOPI AFRICANI DE PARTIBUS SACRARUM LITERARUM LIBRI DUO: QUORUM PRIOR QUIDEM DE SERMONE AUT TRACTATIONE EARUM, POSTERIOR VERO DE MATERIA AGIT.

Dividitur Scriptura in duas primarias partes: quarum una ad ipsam, ut ita dicam, superficiem dictionis proprie pertinet: altera in reb. ipsis est, quas nos Scriptura docet.

Ad superficiem dictionis pertinent quinque: Species dictionis, Authoritas, Conscriptor, Modus, Ordo.

Species dictionis tum ipsum stylum aut sermonem complectitur, tum genus scriptionis aut tractationis.

De stylo aut filo sermonis sacrarum Literarum dicetur postea alia tractatione, quando quidem ea pars a [?: ------ ] praetermissa est: nunc de tractationis aut scriptionis genere agamus.

Sunt vero tractationis species quatuor: Historica, Prophetica, Proverbialis, simpliciter docens. Quinta hisce addi posset, Deum celebrans: quae sola erga Deum directa est, cum hae quatuor a Deo ad homines tendant: sed hanc Iunilius sub aliis includens, separatim non nominavit.

Historia est praeteritarum praesentiumve rerum narratio aut descriptio.

Continetur autem sacra historia libris 23. Mosis 5. Iesu Nave 1. Iudicum 1. Ruth 1. Samuel. 2. Reg. 2. Par. 2. [?: ] 2. Iob 1. Ester 1. Evangeliorum quatuor, Actorum Apost. 1. Praeterea Hagiographa.

In hisce tamen historicis libris etiam aliae tres tractationes reperiuntur, sed non principaliter: quia [?: -- ] ut Iunilius inquit, personae, a quibus dictae sunt, primum, secundum illas formas tractationesve locatae sunt: tamen ab eo qui Librum conscripsit, ut historiae sunt relatae. Ut benedictiones patriarchae Iacob, ab ipso quidem ut prophetiae dictae sunt, sed Moses eas forma historica narrat. Et cum ipse Moses dicit: Principio factum esse caelum et terram: prophetica quidem dicit spiritu, sed specie narrat historiam. Similiter et cum prophetias promissionesve venturi benedicti seminis recenset. Proverbialiter quoque interdum sonat historia: Eundo ierunt arbores, ut ungerent super se regem. Aliquando etiam simpliciter docet, ut: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. omnia tamen ista et similia, ut dixi, specie contexuntur historica.

Praestat aut historia caeteris speciebus, quod ei caeterae subiacent, ut Iunilius dicit, ipsa nulli. Quod intelligo tum de eo quod historia est prima in sacris Literis, nempe quinque libri Mosis: tum etiam, quia ex historiis prophetiae deducuntur, aut etiam in illis implentur, seu verificantur, non autem contra evenit. In hoc vero cum simplici docendi ratione convenit, quod utraque videtur esse plana, et intellectu facilis, cum reliquae sint crebro intellectu difficiles. Nam aliarum est contraria ratio. Hactenus de historia, nunc de prophetia.

Prophetia est rerum latentium, praeteritarum, praesentium, aut futurarum, ex divina inspiratione manifestatio. Praeteritarum rerum manifestationis sit exemplum: In principio fecit Deus caelum et terram: rem, Quoniam ipse dixit, et facta sunt. In praesentibus aut prophetico spiritu patefacit Helisaeus furtum Ghezi, et Petrus Ananiae et Saphirae. In futuris denique plerunque prophetia est, exemplo sit: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emanuel, Isa. 7.

Ideo vero supra in definitione prophetiae dictum est, Latentium: quia si quis iam cognita et alioqui patefacta, ut maxime sint post longum tempus futura, praedicat, propheta nihilominus non est: veluti cum nos futuram resurrectionem et iudicium praedicamus. Ille enim demum propheta est, qui latentia homini eas manifestat. Probari hoc potest, teste Iunilio, Apostoli testimonio in epistola ad Corinthios, qui ait: et convenerit universa Ecclesia in unum, et linguis loquantur omnes, intrent aut idiotae: nonne dicent, quia insanitis? si autem omnes prophetent, intrent autem infideles, aut idiotae, convincitur ab omnibus, interrogatur ab omnibus, occulta etiam cordis eius manifesta erunt: et tunc cadens in faciem, adorabit Deum, annuncians quod manifeste Deus in vobis est. Ecce Apostolus prophetiae vim in occultorum

-- 885 --

122 manifestatione signavit. sed et sequentia in eadem epistola, et caeteris multa sunt talia.

Ad didimus in praedicta definitione, Ex divino spiritu: quia illi, qui aut daemonum suggestione, aut aliis modis latentia cognoscunt, Dei prophetae dici minime queunt.

Hi vero libri divinarum prophetiarum numero 16 recensentur, quos Iunilius hoc ordine recenset: Oseae, Isaiae, Ioelis, Amos, Abdiae, Ionae, Michaeae, Nahum, Sophoniae, Abacuc, Ieremiae, Ezechielis, Danielis, Aggaei, Zachariae, Malachiae: de Apocalypsi apud Orientales admodum dubitari dicit.

Addit lunilius hisce etiam Psalmos: qui tamen revera propriam quandam speciem tractationis habent, cum sint poemata aut Musicae cantiones, ad Deum plerunque directae, eumque vel invocantes, vel alioqui celebrantes. Quare nos sane quintam speciem scriptorum Biblicorum esse dicamus, quae vocetur Precatoria.

Inseruntur vero prophetiae tractationi etiam aliae, sed non sunt principales, solummodo illustrationis cuiusdam gratia, aut etiam ob alias causas, praesertim historica et etiam simplex doctrina aliquando adhibentur: sicut in Esaiae prophetia quaedam de regno ac rebus Achaz et Ezechiae narrantur, quae necessario cohaerent cum prophetiis, earumque causas occasionesque monstrant: sic cum tetra, vilia, aut etiam idololatrias Iudaeorum describit. Videtur alioqui etiam simpliciter docere: ut cum veri ieiunii formam describit, aut veram poenitentiam, primo capite, et alias. Idem possis de Ieremia dicere, qui multo plura historica habet, et de aliis: sed ubique praedominatur prophetia, et autor etiam fuit prophetes.

Dicit vero Iunilius, Prophetiam id habere commune cum proverbiis, quod cum utraque externa specie videantur difficilia, intellectu tamen non sint ardua.

Porro proverbialis tractationis species est, ut Iunilius inquit, quaedam figurata locutio, aliud sonans, aliud sentiens, et in praesenti commonens tempore. Quae definitio solis allegoricis et aenigmaticis dictis convenit, qualia in Salomonis sententiis non ita multa sunt. quomodo autem ego definiam proverbium, alibi ostendi.

Hanc partem dicit ille contineri in Salomonis proverbiis, et Iesu Syrach: aliquos tamen et Cantica adiicere ac Sapientiae librum. Huic parti dicit alicubi admixtam esse simplicem doctrinam, non quidem principaliter, sed solum ad commendationem aut etiam explanationem proverbiorum: ut est dictum: Initium sapientiae est timor Domini. Repetit vero, Proverbia id cum prophetia commune habere, quod superficie difficilia videantur, cum intellectu non sint ardua.

In hac vero tantum Scripturae parte, ait ille, licere non textum Scripturae considerare, sed sensum: cum in caeteris tribus ita mysticas allegorias admittamus, ut narrationis fidem repraesentare necesse sit: qui si etiam in illis voluerimus ubique allegoriam sic recipere, ut narrationis veritas infirmetur, locum dabimus inimicis veritatis, prout voluerint Scripturam interpretandi. Quatuor porro modis, eius opinione, allegoria in divina lege usurpata reperitur: aut secundum Translationem seu metaphoram, ut est: Iratus est Dominus, et descendit. et similia, quae ad insinuandas causas ex humanis motibus transferuntur ad Deum. Aut secundum Imaginationem vel hypotyposin, ut est in Evangelio: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. et rursus, Parabola vineae atque agricolarum. ordo enim eorum quae gerebantur a Christo, velut imagine personae et negotii alterius refertur impletus. Aut secundum Comparationem vel similitudinem, sicut dicit: Simile est regnum caelorum grano sinapis, etc. non enim narratio, sicut in superiore exemplo, contexitur, sed causarum solummodo comparantur effectus. Aut secundum Proverbialem modum, ut est: Bibe aquam de tuis vasis, et de cisterna tua, et de puteis tuis. cum velit scriptura innuere, carnalem concupiscentiam intra licentiam coniugii. refrenandam.

Simplex doctrina est, quae de fide aut de moribus in praesenti tempore simpliciter auditorem instituit. Ideo vero eam hoc nomine vocamus, quia licet omnis Scriptura aliquid doceat: tamen sub aliis speciebus, quas prius exposuimus, etiam aliud agit: haec autem neque historiam texit, neque prophetiam, neque proverbialiter loquitur, sed tantummodo simpliciter docet.

Ad simplicem autem doctrinam referri potissimum Epistolae novi Testamenti. Etsi vero in illis etiam reliquae tractationes reperiantur: tamen non obtinent in eis scriptis principatum, sed accedunt solummodo principali materiae, vel probandi causa, vel quia alio qui necessario coniuncta sunt. Nam cum ciscit Apostolus: Et dum venissem Troade, in Evangelio Christi, ostium mihi apertum est. Et ubi Petro dicitur in faciem restitisse, velut historiam videtur texere. Rursus cum dicit: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur: Prophetae opus aggreditur, ita cum ait: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri: proverbialibus utitur verbis. omnia tamen ad doctrinae probationem, ut diximus, inseruntur.

Habet autem simplex doctrina, eius sententia, commune cum historia: quod superficie faciles videantur, cum re ipsa sint difficiles.

Hactenus dixi de prima parte ad superficiem Scripturae pertinente, nempe de specie dictionis aut tractationis: nunc de aliis quatuor agam, ac primum de autoritate Scripturarum.

Sunt igitur alii divinorum librorum perfectae autoritatis, quidam mediae, alii nullius, eoque nec digni, ut divini libri vocentur. Quae discrimina ac librorum genera cum ex superius posita enumeratione cognosci possunt, tum et ex nostris prioribus distinctionibus: quae nullius prorsus autoritatis sunt, ea nunc prorsus e Biblico corpore sunt exclusa.

Caeterum Scriptores divinorum librorum tribus potissimum modis cognoscuntur: aut ex titulis et prooemiis, ut in Propheticis libris, et Apostolicis epistolis: aut ex solis titulis, ut in quatuor Evangeliis; aut extraditione veterum.

Modos divinae Scripturae dicit Iunilius esse, quod quidam eius libri metris Hebraicis in sua lingua scripti sunt: alii aut oratione simplici. Metricos libros dicit esse Iobum, Psalmos, Ecclesiasten, et aliqua in Prophetis: ego opinor recte etiam Threnos addi posse, et forte Cantica canticorum. Reliqua aut sunt soluta oratione comprehensa. Caeterum Metrici illi libri, dum ad nos aliis linguis transferuntur, metra quidem sua amittunt, vestigia tamem quaedam sua notasque carminum retinent.

-- 886 --

123 Series librorum sacrorum supra ostensa est, ut eam hic repeti non attineat.

Veteris autem simul et Novi proprietatem sic Iunilius exponit: Veteris Testamenti intentio est, Novum figuris praedictionibusque monstrare: Novi vero, ad aeternae beatitudinis gloriam mentes humanas accendere.

IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM.
INDEX CAPITUM. Quot rationibus Scriptura de Deo loquatur. Cap. 1. De significationibus divinae essentiae. Cap. 2. De significationibus Trinitatis. Cap. 3. Quot modis pater significetur. Cap. 4. Quot modis filius significetur. Cap. 5. Quot modis significetur persona Spiritus sancti. Cap. 6. Quid habeant commune vel proprium personae Trinitatis. Cap. 7. Per quot species divinitatis operatio designetur. Cap. 8. Quibus modis ex collatione ad creaturas Deus significetur. Ca. 9. Quid de praesenti seculo Scriptura significet. Cap. 10. Quot modos et differentias in operatione creaturarum Scriptura posuerit. Cap. 11. De bis quae ad gubernationem mundi pertinent. Cap. 12. Quot modis fiat generalis gubernatio. Cap. 13. Quibus modis fiat gubernatio specialis. Cap. 14. De legislatione et differentiis eius. Cap. 15. De lege per opera. Cap. 16. De lege per verba. Cap. 17. De angelica gubernatione. Cap. 18. De humana gubernatione per homines. Cap. 19. De accidentibus naturae. Cap. 20. De accidentibus voluntatis. Cap. 21. De consequentibus eventum voluntatis. Cap. 22. De his quae ad futurum seculum pertinent. Cap. 23. De acceptationibus. Cap. 24. De typis. Cap. 25. De differentiis typorum. Cap. 26. De praedictionibus. Cap. 27. De praedictionibus ante legem, quot modis factae sint. Cap. 28. Quot modis sub lege praedictiones factae sint. Cap. 29. Pro rebus sub lege factis, quot sint praedictiones. Cap. 30. De praedictionibus sub lege in Christo. Cap. 31. De predictionibus ad vocationem gentium pertinentibus sub lege. C. 32. De speciebus praedictionum, quae ingratia factae sunt. Cap. 33. De effectibus praedictionum. Cap. 34. Quae causa fuerit praesentis seculi faciendi. Cap. 35. De doctrina rationalium in hoc seculo. Cap. 36. Quae servanda sint in Scripturarum intelligentia. Cap. 37. Unde libri religionis Catholicae asserantur. Cap. 38. Ubi sit fides religionis necessaria. Cap. 39.

Quoniam satis dictum est de iis quae ad ipsam superficiem Scripturae proprie pertinent, nunc agetur de rebus ipsis, quas nos sacra Scriptura docet.

Visum vero mihi est, non habita ratione veteris partitionis, nec vel brevitatis primi libri, vel prolixitatis secundi, totam hanc partem operis uno libro concludere: quando quidem res aut subiectum, de quo disseritur, idem est, et a praecedentibus plane diversum.

Sunt ergo tria quaedam in genere, quae sacrae Literae genus humanum docent. Nam 1 aut de Deo, 2 aut de praesenti seculo, 3 aut denique de futuro disserunt.

Quot rationibus Scriptura de Deo loquatur. Cap. 1.

Quatuor significationibus Scriptura de Deo loquitur. 1 Aut enim essentiam eius significat, quam Latine et Substantiam nuncupamus, ut est: Ego sum qui sum. 2 Aut personas, vel secundum Graecos substentias, ut est: Ite docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et Spiritus sancti. 3 Aut operationem, ut scriptum est: Secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis, et sedere faciens ad dextram suam. 4 Aut collationem eius ad creaturas, ut est: Regi autem seculorum incorrupto, invisibili, soli Deo honor et gloria, in secula seculorum.

De significationibus divinae essentiae. Cap. II.

Duobus modis divina significatur essentia: principaliter, et consequenter.

Principaliter octo nominibus vocatur. Dicitur enim aut Deus, aut Dominus, aut simul Dominus Deus, aut Adonai, aut Sabaoth, aut Heli, aut Heloim, aut Est.

Ex hisce octo vocibus duae tantum nonnunquam et de aliis abusive dicuntur, Deus et Dominus, teste Paulo: Quia Dii multi, et domini multi, et, Dii estis, et filii excelsi omnes. Reliqua vero sex, nunquam nisi de Deo. dicuntur

De Deo haec verba significant, non quod est, sed quia est. Quid enim sit Deus, comprehendi non potest.

Quibus modis Deus consequenter significetur. Cum personas, aut operationem, aut collationem eius ad creaturas Scriptura exponit. Nam et cum nominat patrem. licet primus auditus generantem significet: consequenter tamen intelligimus Deum: similiter et quando nominat Filium, vel Spiritum sanctum. Et cum dicit, Omnipotens, licet operationem eius primus sermo denunciet: consequenter tamen intelligimus Deum. Et cum dicit, Invisibilem, licet eum qui videri a mortalibus nequeat; principaliter sonet, et ex collatione nostra, id quod non sumus, ei qui nos fecit, adsignet: consequenter tamen intelligimus Deum.

De significationibus Trinitatis. Cap. III.

Duobus modis personas sive subsistentias divinitatis Scriptura significat: principaliter et consequenter. Principaliter, ut cum dicitur: Pater, Filius, Spiritus S. Consequenter per ea, quibus significatur essentia, aut operatio, aut ad creaturas collatio. Nam et cum dico, Deus, quod ad essentiam: et cum dieo, Omnipotens, quod ad operationem pertinet: et cum dico, Immutabilis, quod ex collatione ad creaturas dicitur, licet aliud primus auditus sentiat: tamen patrem, et filium, et Spiritum sanctum, vel simul, vel singulos, consequenter Deum intelligo.

Quot modis Pater significetur. Cap. IIII.

Patris nomine, unam personam intelligis, sed non uno modo. Ad filium enim proprie dicitur, ad creaturam communiter. Ibi naturae veritate, hic gratiae bonitate.

Principaliter hoc uno modo Pater significatur. Nam consequenter, et ex his quae essent iam deitatis,

-- 887 --

124 aut operationem aut collationem ad creaturas quolibet modo significant. Insuper et ex filii vocabulo consequenter intelligitur Pater: et Sancti spiritus nomine, ipse scilicet Pater, cuius est spiritus, subintelligitur.

An in ipsa Trinitate nulli alii personae vocabulum Patris asscribatur.

Legitur de filio dictum: Pater futuri seculi. Sed hoc secundum carnem dictum est, et non proprie, sed significative: ut ostenderetur ipse causa et genitor beatitudinis nostrae: in quo per carnis resurrectionem humana natura futuram vitam et sperare incipit, et sumere.

Quot modis Filius significetur. Cap. V.

Quinque modis loquitur Scriptura de filio. Nam velut sola nonnunquam deitas eius significatur, et consequenter intelligitur carnis assumptio, ut est: Unigenitus filius qui est in sinu patris. Nonnunquam vero solus homo, ab eo susceptus, et deitas consequenter, ut est: Novissime locutus est nobis in flio Nonnunquam simul utrunque ut est: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam serviaccipiens. Nonnunquam et ad corpus videntur dicta, quae ad deitatem sunt principaliter referenda, ut est; Filius hominis quidem in caelo. Rursus divinitati nonnunquam videntur adscripta, quae specialiter referuntur ad carnem, ut est: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.

Quare his quinque modis loquatur Scriptura de filio.

Distincte quidem ideo secundum naturas loquitur, ut inconfusas eorum proprietates ostendat communiter, ideo ut asserat unitatem. Alternat vero humana divinis, et divina humanis: ut utrumque unius personae indivisumque monstretur.

Duobus modis solet filii persona significari. Principaliter quidem significater, cum Christus dicitur absolute. Nam cum alii Christi vocantur, alterius quidem dicitur, ut est: Christus Domini, aut Christus meus solus autem Deus, naturaliter Dei filius, Christus absolute dicitur: unde et hoc solius eius esse proprium declaratur. Consequenter vero intelligitur persona filii ex illis tribus, quibus et Pater, et ex ipso Patris vocabulo, et ex Spiritu sancto, quia et spiritus dicitur patris et filii.

Quot modis significetur persona Spiritus sancti. Cap. VI.

Principaliter uno significatur modo Spiritus sanctus, ut legitur: Ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii, et Spiritus sancti. et iterum: Templum enim estis Spiritus sancti. Consequenter vero, et gratia quam ipse largitur, quae et ipsa similiter Sanctus spiritus dicitur, ut est: Spiritus sanctus superveniet in te. et: Accipite Spiritum sanctum. Similiter et ex his quibus divina significatur essentia, vel operatio, vel ad creaturas collatio, sicut et de Filio diximus. Sed et Patris Filiique persona Spiritum sanctum significat consequenter: quia quicquid horum dicamus, etiam personam Sancti spiritus aut cooperatricem, aut consubstantialem intelligimus consequenter.

Quid habeant commune vel proprium personae Trinitatis. Cap. VII.

Hoc habent proprium personae singulae Trinitatis, quod Pater nunquam dicitur Filius, nec coniunctis sermonibus, Spiritus sanctus: licet divise et spiritus dici possit, et sanctus. Nec Filius Pater proprie dici potest, aut coniunctive Spiritus sanctus. Nec rursus Spiritui sancto Patris aut Filii nomen adscribitur.

Communia his personis sunt omnia, quae ad significationem aut essentiae, aut operationis, aut ad creaturas collationis pertinere noscuntur. Unde et constat Trinitatem unius esse substantiae.

Patris et Filii et Spiritus sancti vocabulis in his personis significatur tantum quod sunt. Nam quid sunt, ut supra de Deo diximus, sermo non potest explicare.

Per quot species divinitatis operatio designetur. Cap. VIII.

Per quatuor species divinitatis efficientia sive operatio designatur, quam Graeci ἐνέργειαν nuncupant: aut creatione, aut providentia circa creaturas, aut futurorum circa eas praeparatione, aut praeparatorum exitu vel eventu.

Ad operationem pertinentia sunt, ut cum dicitur Bonus, ex eo maxime, quod quae non erant, esse fecit, ac facit: et Sapiens, eo quod tam mirabiliter cuncta cernimus ab eo ordinata: et Fortis, eo quod potuit, quae tam bene et sapienter voluit, adimplere.

Utrum haec in Deo sint essentia, an voluntate?

Deus simplex est: nec est in eo aliud essentia quam voluntas. Unde et omnia nomina operationis eius, licet inter se definitionibus differant: apud ipsum tamen nulla differentia vel diversitas invenitur. Itaque et essentia, vel natura facit, quia ei nihil accidens est: et tamen etiam voluntate, quia nihil necessitate efficit, aut coactus. Non enim sicut ignis naturali necessitate urit, aut apes naturali necessitate fabricant ceras, vel telas araneae, ita etiam Deus operatur: sed Deus ideo natura vel essentia facere dicitur, ne voluntas in eo quasi aliud quid demonstretur. Et ideo voluntate, quia nihil operari compellitur, sed essentialiter vult, et voluntate subsistit.

Ad creationem specialiter pertinentia: ut cum dicitur Factor, Artifex, Creator, et similia: quamui dicatur et facere pro disponere, ut est: Fecit salutem in medio terrae sed tunc secundum speciem providentiae dicitur.

Ad providentiam specialiter pertinent: ut cum dicitur Adiutor, Praescius, Omnipotens, et similia.

Ad praeparationem futurorum pertinentia: ut cum dicitur Via, et Spes, et Refugium, et similia.

Ad eventum praeparatorum pertinentia: ut cum dicitur Exultatio, Gaudium, et caetera similia. Omnis autem ad operationem pertinentia, non in nominibus tantum, sed etiam in verbis, vel revelationibus similibus cognoscuntur.

Verum non his tantum modis divina operatio declaratur: est namque et alius figuratus modus, cum ex humanis operatio divina signatur. Idque fit duobus modis: cum aut quae ad animum nostrum pertinet, figuraliter dicuntur in Deo, ut est furor, ira, et poenitentia: aut ea quae ad corpus vel per corpus tractantur,

-- 888 --

125 id est pedes, manus, digiti. Aliquando enim et humanae operationes transferuntur ad Deum, ut cum dicitur: Apprehende arma et scutum. Omnia tamen haec praedictis quatuor speciebus operationis pro sententiarum qualitate iungenda sunt.

Quibus modis ex collatione ad creaturas Deus significetur. Cap. IX.

Duobus modis ex collatione ad creaturas Deus significatur: confessione et negatione. Confessione quidem, cum ea dicuntur de Deo, quae iuxta eundem modum nulli creaturae conveniunt: ut est simplex, et vetustus dierum, et ante omnia, et spiritus, id est incircumscriptus, et primus, et novissimus, et similia. Haec enim omnia ideo de Deo dicuntur, quia nulli creaturae eius collatione conveniunt. Per negationem autem collatio fit, cum praepositione privativa ea in Deo negantur, quae in creatura sunt: ut est ingenitus, incorporeus, increatus, incorruptibilis, immortalis, impassibilis, et similia.

Haec verba quidem de creatura etiam dicuntur, sed non secundum eandem rationem. Nam cum homo dicitur simplex, non quia compositus non est (solius enim Dei est esse essentiam simplicem) sed simplex homo dicitur, quia non habet doli duplicitatem. Sic et cum dicitur aliquid invisibile, non quia a nullo in quantum est, videri potest (hoc enim solius Dei est) sed quia aliquos latet similiter, etc.

Sunt autem Collativa; quae de Deo sic dicuntur, ut de creatura dici non possint, haec, quae in eo summa sunt, et singularia: ut Ingenitus, sempiternus, sine initio, et similia.

Quid de praesenti seculo Scriptura significet. Cap. X.

Quoniam satis dictum est, quot modis de Deo Scriptura loquatur, nunc exponam, quae de praesenti seculo loquens Scriptura significet.

Quinque autem, de praesenti seculo loquens Scriptura, significat: 1 aut generationem eius, id est creationem: 2 aut gubernationem: 3 aut accidentia naturis: 4 aut evenientia voluntatibus: 5 aut subsequentia voluntatis, eventus.

Quot modos et differentias in operatione creaturarum Scriptura posuerit. Cap. XI.

Tribus modis generationem Scriptura significavit. 1 Aut enim sola Dei voluntate factum aliquid scribitur, ut est: In principio fecit Deus caelum et terram. 2 Aut voluntate simul et voce sive praeceptiva, ut est: Fiat lux, et, Fiat firmamentum: sive deliberativa, ut est: Faciamus hominem adimaginem et similitudinem nostram. 3 Aut voluntate, voce ac definitione, ut est: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. Et iterum: Germinet terra herbam pabuli, ferentem semen secundum genus suum: et lignum fructiferum, faciens fructum, cuius semen sit in eo ad similitudinem eius in terra: et caetera, quae post septimum diem usque ad finem seculi per partes operatur. Ex illa enim definitione proveniunt.

Ia his tribus vero aliqua est differentia: quia ea quae sola voluntate, vel etiam voce sunt facta, noviter facta sunt: quae vero definitione, illis iam similia, quae facta noviter diximus. Et rursus: illa quidem in sex primis diebus, haec vero donec seculum stabit.

Ordo per sex dies factarum rerum hic est: In ipso quidem principio conditionis facta sunt, caelum, terra, angeli, aer et aqua.

Quod autem angeli, aquae et aer factae sint, ex his Scripturae locis ostenditur, ut est: Qui facit angelos suos spiritus. et: Laudate eum omnes angeli eius. et: Aquae quae super caelos sunt, laudent nomen Domini, quoniam ipse dixit et facta sunt. Et aer inscriptus, caeli nomine ostenditur, ut est: Volucres caeli cum certum sit aves in aere volare. Caelum autem ostendimus factum. Quod vero praecesserint istas caeteras creaturas, in angelis Scriptura demonstrat, dum in laudibus et benedictionibus creaturis caeteris praeponuntur: et ratio, oportuit enim, ut terrenas caelestis creatura praecederet. De aquis vero ipsa Scriptura dicit, quod Spiritus Dei ferebatur super aquas.

Ordo generationis hic est: In principio, die prima, lux facta est: secunda vero die, firmamentum: terra, mare, et terrae nascentia: quarta, luminaria caeli: quinta, natantia et volatilia: sexta, reliqua animalia, et homo.

Distinctio in ipsarum creaturarum operatione haec est: quod quaedam ex nihilo facta sunt, ut caelum, terra, et caetera: quae usque ad completum diem primum diximus facta: quaedam vero ex iam factis primo die.

Horum probationes sunt. Quia quoties Scriptura ex aliquo factas res cupit ostendere, aut palam significat, ut est: Producat terra: et, Producant aquae, et similia: aut certe ex subtili significatione verborum, ut cum dicit: Fiat firmamentum: utique significat fuisse aliquid fluidum ac liquidum, id est aquas: quae ut solidatae ostenderentur, firmamentum vocatum est quod fiebat. Et rursus luminaria derivativa appellavit, quae quarto die facta sunt; ut ex lumine primo die operato facta monstraret. In his autem quae primo die facta sunt, neque aperte, neque subtili verbo factum aliquid declaratur ex altero.

Nihil ergo post primum diem ostenditur ex non existentibus factum, nisi sola hominis anima, in quo hoc ad ostendendum: quia cum alia aut ex nihilo, aut ex iam factis facta sint, solus homo ex utroque componitur.

Aliae differentiae, quas creaturis asscribimus, sunt: quod ea quae primis sex diebus facta sunt, non naturaliter, neque ex similitudine provenerunt: reliqua vero quae fiunt naturaliter, ex divina definitione nascuntur, exceptis scilicet miraculis.

Tertia differentia est, quod creaturarum aliquae, id est rationales, propter seipsas factae sunt, ut angele de homines: reliquae vero non propter se, sed propter praedictos angelos aut homines factae noscuntur. Homo vero principaliter, secundum animam propter se intelligendus est factus: nam secundum corpus consequenter.

Praeter homines vero et angelos, aliae creaturae seipsis invicem egebant quidem, non ad utilitatem, sed ad ornatum. Utilia enim non sibi, sed angelis vel hominibus sunt, pro quibus etiam facta noscuntur. Ornatum vero etiam invicem praestant. Quippe et caelum inornatum sine caelestibus luminaribus

-- 889 --

26 fuit, et luminaria ipsa, ne superflua facta essent, videntium oculis indigebant: et mare inornatum, donec aut locum suum reciperet, aut animalibus impleretur: et terra incomposita, praeter habitantium vel nascentium usum: et irrationabilia animalia, sine hominis regimine inepta: et herbae absente animalium usu, superfluae. Ita omnia egent invicem vel his quae per dies sex facta sunt, vel his quae quotidie fiunt. Sed, ut iam diximus, aliud esse incompositum, aliud utile incompositum: aliquid per se utile, aliquid utile alteri declaratur.

In ornamento ipso aliqua est differentia. Nam aliqua in sex diebus ornata sunt: ut caelum luminaribus, et terra herbis, et piscibus mare. Quaedam donec mundus vivit, ornantur: ut mare navigiis, et terra aedificiis, et caeteris quae humano construuntur ingenio, et homo ipse scientia. Quaedam vero decorem suum in futuro recipient: ut corpus incorruptionem: et mortalia immortalitatem, et caeleste regnum habitationem sanctorum. Notandum autem in ornamentis, quod eorum, quae vel ingenio, vel artibus fiunt, in hominibus causa est: reliquorum vero in Deo.

Quarta differentia est: quod quaedam simul et velut subito creata emerserunt: ut ea quae primis diobus diximus facta, id est herbas, luminaria, natantia et volatilia, necnon terrena animalia, et quadrupedia. Quaedam vero non simul, sed velut cum quadam mora: ut mare, terra, homo. et ipse enim paulatim factus scribitur, sicut et caetera.

Quinta creaturarum differentia est: quod quaedam earum ratione caeteris praesunt, ut rationalia: quaedam vero usui habentur, ut caelestia luminaria: quaedam naturae necessitati obsequuntur, ut aves, et quadrupedes, et similia.

Sexta differentia est: quod ea quae caeteris praesunt, id est rationalia, voluntate ac ratione moventur: quae vero usu aut necessitate obsequuntur, natura moventur.

Ea quae ex aliquo facta sunt, materias habuerunt sex: terram, aquas, aerem, ignem, lumen, costam.

In singulis origines sunt: Ex terra virentia, et plantaria, et animalia: ex aquis, firmamentum, mate, ratantia ac volatilia: simul autem ex terra, aquis, igne et aere, omnia quae per successiones renovantur, ex lumine luminaria, ex costa Eva.

Ignis quomodo factus sit, aut unde, vel quando? Factum quidem et ex generali Scriptura possemus approbare, cum dicitur de Deo: Qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, quia utique etiam ignis in eis est ex speciali professione: Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi: ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum. de quibus ante dixerat: Quoniam ipse dixit, et facta sunt. Et rursus: Benedicire omnia opera Domini Domino. et subiunxit: Benedicite ignis et aestus Domino. Virum vero ex nihilo, sicut et alia, factus sit, an ex aliquo, dubitatur. Plures enim volunt caelestium luminarium esse particulam: quippe etiam nunc frequenter videmus homines certo modo ignem ex solis radiis mutuari. Quod si ita est, primo die factus est. Sed sapientius hoc Scriptura lumen quam ignem vocavit, ut ex meliore usu nomen acciperet.

Septima creaturarum differentia est: quod omnia quae ex aliquo facta sunt, vel ex quibus aliqua facta sunt, corporea sunt. Incorporea autem, neque ipsa ex aliquo, neque ex ipsis facta sunt aliqua. Haec vero incorporea accipienda sunt, non sicut Deus incorporeus dicitur: eius enim comparatione nihil incorporeum est, sicut nec et immortale, nec invisibile. Alius enim modus est, quo haec verba soli divinitati conveniunt: alius, quo de creaturis loquimur, sicut animabus vel angelis.

Quomodo sex diebus Deus dicitur operatus esse, et septimo die requievisse? Si nec faciens aliquid laborat, ut necessaria ei requies credatur: nec aliquando cessat, Domino in Evangelio dicente: Pater meus usque modo operatur, et ego operor?

Septimo die requievisse dicitur Deus, non a creando: quippe cum quotidie ex eius dispensatione ac providentia omnis creatura renovetur aut constet. Sed hoc significatum est, quod post illos sex dies nullam mundo incognitam substantialem speciem, aut naturam novam inexpertamque creaverit.

Quomodo Deus mundum fecerit, possumus quaerere temerarie magis quam caute. nullius enim divinae creaturae modum homini licet agnoscere. Nam si sciret quis, quomodo ex nihilo aliqua facta sunt, creatori utique scientia ac potentia par esset.

De his quae ad gubernationem mundi pertinent. Cap. XII.

Quoniam de creatione mundi tractatum est, competenter restat, ut quaeramus, gubernatio eius quot modis significetur?

Duobus autem modis significatur: aut generali, aut speciali.

Generalis est, per quam ea quae facta sunt, secundum modum quo facta sunt, permanent. Quod significatur, cum dictum esset: Vidit Deus quia bonum, et quia bona valde, et benedixit ea. Quod et beatus David ostendit, dicens: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt: statuit ea in aeternum, et in seculum seculi: praeceptum posuit, et non praeteribit.

Specialis gubernatio est, per quam singula, et maxime rationabilia gubernantur a Deo, sicut praeceptum in Paradiso de ligno. Sicut enim omnes creaturas divina continet virtus, ut maneant: ita etiam rationales diversis occasionibus erudit, ut proficiant.

Quot modis fiat generalis gubernatio. Cap. XIII.

Generalis gubernatio in duas species dividitur. Aut enim successione constat, aut statu. successione: ut homines vel iumenta, caeteraque, quae morte vel corruptione pereuntia, renascentium similitudine renovantur, statu autem, ut ea, quae his passionibus non subiacentia, mundanis motibus obsequuntur: ut caelum, sol, stellae, et caetera.

Alia in eis differentia est haec: quod ea quae renovatione solvantur, indigent etiam quibusdam reibus mediis, alimentis, et pluviis, nonnunquam et ministeriis angelorum, caeterisque similibus. Ea vero [?: qu- ]

-- 890 --

127 non per successionem subsistunt, sine aliqua tali meditatione divinitus gubernantur. Utrum vero et in ipsis per angelorum ministerium aliquid agatur, secreta et difficilis quaestio est.

Quibus modis fiat gubernatio specialis. Cap. XIIII.

Specialis gubernatio fit tribus modis. Aut enim a Deo fit, pro angelis et hominibus: aut ab angelis, propter seipsos et homines: aut ab hominibus, propter se. A Deo pro angelis et hominibus, fit per legislationem.

De legislatione et differentiis eius. Cap. XV.

Legislatio in duas partes dividitur, in Naturalem discretionem, et in Legem extrinsecus positam.

Quod naturalis discretio lex dicatur, probatur hoc Apostoli dicto: Quia gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciunt. Hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex. Secundum hanc et Cain reus erat fratris sui occisi.

Extrinsecus constituta lex in duas partes dividitur: in opera, id est, actuum retributionem, et verba.

De Lege per opera. Cap. XVI.

In opera, per quatuor modos, Aut per generalem praesentem retributionem: ut est fructuum eorumque proventus. Aut per specialem praesentem retributionem: ut est Abraham in peregrinatione ditatus, vel Noe salvatus in diluvio. Aut per generalem visibilem poenam: ut est fames generalis seu siccitas. Aut per specialem: ut Cain vel Saul poena. Haec enim omnia ad modum legis angelos atque homines erudiunt: quippe et angelos diaboli ruina perterruit atque firmavit: licet credendum sit, alio modo angelos, alio homines erudiri.

Totius legislationis intentio, est in discretione boni ac mali: quae vel in doctrina, id est fide, vel in actibus agnoscuntur.

Quare poenas et praemia praesentia diximus? Quia ipsa sunt, quae ad vicem legis erudiunt. Nam futura et aeterna, nec patientibus nec videntibus proderunt, ubi iam poenitentiae non erit tempus.

Haec gubernatio in scripturis legitur facta, nonnunquam per Deum ipsum: ut Adae praecepit, ne tangeret lignum: nonnunquam per angelos, testante Apostolo; Quia si per angelos locutus, sermo factus est firmus. Et rursum primogenita Aegypti angeli manu dicuntur extincta. Aut per homines, sicut prophetas: aut per bestias, sicut per serpentes in eremo, atque similia. Et per haec enim, velut quandam substantialem ac materialem legem, a malis prohibet, propter quae ingeruntur, et ad bona, propter quorum retributionem oratur, impellit.

De Lege per verba. Cap. XVII.

Lex in verbis constituta in duas partes dividitur: aut enim immutabile aliquid praecipitur, aut temporale.

Immutabilium genera duo sunt, dilectio Dei, et dilectio proximi.

Temporalia praecepta in duas partes dividuntur: aut enim diu servata sunt, ut circumcisio: aut parno tempore, ut Mannae perceptio.

Alia est differentia legum: quae aut aliquid praecipiunt: ut, Honora patrem tuum: aut aliquid vetant: at, Non occides, Non moechaberis.

Tertia differentia est: quod alia sunt per se utilia, alia propter alia necessaria.

Per se utilia sunt, Dei proximique dilectio. Propter alia necessaria sunt: ut, Non occides. Homicidio enim dilectio fratris expellitur. et observatio sabbati. In eius enim observatione commemoratio est quietis Dei ab operatione creaturarum: in qua celebritate, Dei ut conditoris, dilectio significabatur.

Quarta differentia est: quod quaedam praecepta velut corporalia erant: ut de animalibus mundis et immundis, ac lepra, et similibus. Quaedam spiritalia: ut, Ne oderis fratrem tuum in corde tuo.

Quinta differentia est: quod quaedam sunt veteris Testamenti specialiter praecepta, ut de Iubilaeo, quaedam specialiter novi: ut, sic orabitis, Pater noster qui es in caelis. quaedam utriusque communia: ut, Diliges Dominum Deum tuum.

Sexta differentia est: quod aliqua praecepta, sicut sonant, intelliguntur: ut est, Non moechaberis. Aliqua autem non ut sonant: sicut est, Cum feceris eleemosynam, nesciat sinistra quid faciat dextra tua.

Septima differentia est: quod aliquorum transgressio praeceptorum poena punitur: ut est, oculum pro oculo, dentem pro dente. Aliquorum poena non habetur: ut panem sacerdotalem comedere, ab eo qui sacerdos non erat. Aliorum vero etiam laudabilis transgressio est: ut est, Si reddidi retribuentibus mihi mala. Lex enim tunc iubebat malis mala restitui, invenitur ergo contemptus legis esse laudabilis.

Octava differentia est: quod aliqua praecepta ad fidem pertinent, aliqua ad mores: quorum subdivisio admodum prolixa cognoscitur.

De angelica gubernatione. Cap. XVIII.

Angelorum propter seipsos et homines gubernatio quomodo fiat, palam quidem in Scriptura non legitur: tamen cum in ea dicantur esse angelorum gradus et ordines, atque discursus propter humanam vitam, ac pro Tobia et Daniele, et aliis: sine dubio significatur, quod iniuncta sibi in mundo negotia gubernant: quibus et sibi consulunt, dum obediunt creatori: et hominibus, dum eorum dispensationi prospiciunt.

De humana gubernatione per homines. Cap. XIX.

Hominum propter seipsos gubernatio, fit tribus modis. Aut enim pro Republica quis hominum satagit, ut rex: aut pro domo, ut paterfamilias: aut pro seipso, ut quilibet monachus vel egenus.

Omnibus quidem aliis creaturis gubernatio convenit. Cunctis enim secundum suam naturam, velut prudentiam quandam creator indulsit: sicut legitur, Volui colligere filios tuos, sicut gallina pullos suos, et similia. Sed neque intentio Scripturae est de irrationabilibus subtiliter edocere: neque in ea proficientium est desiderium in his quaerendis tempus atterere.

De accidentibus naturae. Cap. XX.

De gubernatione mundi satis dictum est, nunc quae sint naturis accidentia.

-- 891 --

128 Divinae quidem naturae nihil accidit. Cum enim sit incomprehensibilis, et semper eodem modo se habens, non recipit accidentium diversitatem.

Creaturis certe accidentia sunt; stare: ut terrae secundum Scripturam. Caelo moveri: utigni et aquis, caeterisque enascentibus. Deinde tempus, locus, numerus. Omnia enim et aliquando coeperunt, et alicubi sunt, et unum vel plura. Item accidunt generari, corrumpi, sanitas, aegritudo, forma, positio, artium disciplinarumque capacitas. Item, crescere, nutriri, sentire, vivere, mori, inter se differre, et esse contrarias. Insuper ordo, consecutio, cohaerentia, bisque similia atque contraria, nec tamen singulis universa.

De accidentibus voluntatis. Cap. XXI.

Quoniam satis dictum est de accidentibus naturarum, dicendum nunc de accidentibus voluntatis.

Est autem voluntas vis animi inviolata, sive spontanea, secundum quam diversae atque contrariae cogitationes efficiuntur, et opera.

Naturalis in nobis ipsa virtus sit, an spontanea? Naturalis est in nobis boni malique communis discretio: spontaneus autem motus in his, quae iam discreta et sequenda sunt. ipsum Lex quidem erudit: gratia autem praeparat, adiuvat, corroborat, coronat.

De consequentibus eventum voluntatis. Cap. XXII.

Consequentia voluntatis eventus, quatuor sunt. Quaedam enim in hac vita, 1 aut bona bonis, aut mala malis eveniunt: ut Abrahae prosperitas, Cain poena. 2 Aut contra, bona malis, et mala bonis: ut dives, qui in Evangelio usque ad mortem felix describitur: econtra Lazarus ulceribus atque egestate torquetur. 3 Aut certe neque his neque illis utralibet retributio: ut pro Ioseph vendito, nulla ultio fratribus irrogatur. Nec socer Moysi pro regendo populo consilium dans, licet laudetur a Deo, aliqua mercede donatur.

Huius diversitatis causas dicimus. Ali quibus hic congrua rependuntur, ne mundus non putetor providentia divina regi, sed casibus simul: ut et bonos bonorum copia consoletur, et malos similium poena deterreat. At vero malis felicitas permittitur, ut boni probentur, et discant ea contemnere, quae vident indignis secum esse communia: bonis autem aeque accidunt mala. Aut utrique generi nulla hic compensationis imago conceditur, utalibi et iudicium, et plenam pro actibus retributionem certissime possimus cognoscere. 4 Modus quartus est: Cum ii, qui neque mali aliquid per se, neque boni gesserunt, bona participant: aut mala, ut infantes: aut forsitan neutra, ut sunt abortivi: de quorum et statu, et merito, causa subtilis, dubiusque tractatus est.

De his quae ad futurum seculum pertinent. Cap. XXIII.

Quoniam omnes regularum partes de praesenti seculo complevimus, quatuor quaedam porro ad futurum pertinere arbitramur.

1 Aut enim acceptatio est sive vocatio, 2 aut figura, 3 aut praedictio, 4 aut effectus vel exitus praedictorum.

De acceptationibus. Cap. XXIIII.

Acceptationem sive vocationem eam vocamus, qua Deus quosdam, vel populos specialis gratiae beneficio sibi conciliare dignatur: plusque circa eos quam circa caeteros homines divinae indulgentiae et quasi familiares favores ostendit.

Acceptationes decem sunt, isque est harum ordo. Prima est beati Abrahae: secunda, Isaaci: tertia, Iacob, et ex eo natorum duodecim patriarcharum: quarta, tribus Iuda: quinta, totius populi in Aegypto: sexta, sancti David: septima, domus ipsius David, et per ipsam totius tribus Iuda: octava, reditus populi ex captivitate: nona, domini nostri Iesu Christi secundum carnem, quam sibi uniens Dei filius ex genere David, et per eum ex Abraham, atque ex Adam omnium nostrum saluti remissionique prospexit: decima, omnium gentium per dispensationem incarnationis ipsius Dei et Salvatoris nostri.

Quid ergo? Iusti et Deo placentes ante Abraham homines non fuerunt?

Fuerunt quidem. quippe cum filii Dei appellati sint, qui ex Seth fuerant progenerati: et Enoch translatus sit, et Nohe pereuntis mundi renovator effectus: et Melchisedech summi sacerdotis exemlum. Sed in istis non divina acceptatio: id est specialis illa familiaritas et favor ostenditur: sed ipsorum iustitia declaratur. Ad Abraham vero Dei frequens allocutio, et quasi convictus, ac per singula dispensatio probationis, promissa praemia, et in posteros recordatio, vim miram divinae acceptationis ostendunt. Similiter et circa caeteros supra dictos, peculiaris quidam divinitatis favor, et quasi per singulos vitas actus palam dispensata gubernatio, praecipuum gratiae declarat auxilium.

Haec cum in praesenti gesta sint, ad futurum seculum dicimus pertinere, idcirco, quia unaquaeque res ex effectu perspicitur, et ea est facti causa, atque facientis intentio.

Probatio, quod harum acceptationum causae ad futura respiciant. Gentium fides, pro spe vitae aeternae religionem sequitur Christianam. Nam Christus ipse dominus toto doctrinae suae remedio, actuumque miraculis, nec non resurrectione atque ascensione, futuram vitam docuit, promisit, approbavit, indulsit. Iam caeteras acceptationes quis pro Domino sacramentisque ignorat effectas? Ipse Abraham, Isaac, lacob promittitur salutem gentibus collaturus: propter eum Abrahae semen a caeteris gentibus segregatur: propter ipsum Iudae tribus et benedictione praecellit, et in captivitatem ultima ducitur, et prima salvatur: quia ex ipsa Dominus carnem sumpsisse dignatus est, adeo, ut ex illo Iudaei fuerint nuncupati. Ipse David, domuique eius ac tribui repromittitur, in perpetuum de eius semine regnaturus. Igitur si fides gentium pro vita futura, Christi incarnatio pro fide gentium, caetera pro Christi incarnatione sunt gesta: omnes acceptationum series ad futurum seculum pertinere ex ipsa intentione colligitur. Haec autem omnia etiam novi et veteris Testamenti testimoniis facile comprobantur, cum ubique dispersa sint.

De Typis. Cap. XXV.

Typum, nos figura dicimus, sive formam, sicut dicit Apostolus: Omnia enim in figura contingebant illis. et iterum: Adam qui est forma futuri. Nec enim ab re est, unum aliquid multis significari vocabulis

-- 892 --

129 Est ergo typus sive figura praesentium: 2 Aut praeteritarum: 3 Aut futurarum rerum ignotarum, per opera, secundum id quod opera sunt, manifestatio.

1 Praeteritorum typi: ut est Catechumenorum humilitas. Typum enim gerunt Adae paradiso exclusi, et ex conscientia delictorum, divinum metuentis aspectum: propter quod et per publicum capitibus tectis incedunt.

2 In praesentibus typi exemplum: ut Aharon vestis, qua duodecim tribuum nomina lapidibus insita gesta bat, ostendens se quod ammodo pro omni populo supplicare.

3 Futurorum nulla est difficultas; tamen ex superfluo: ut in duobus filiis Isaac, duo Testamenta monstrata sunt.

Quoniam et de prophetia similem pene definitionem diximus, quid interest?

Quod in prophetia verbis, secundum hoc, quod verba sunt, futura significantur: in typis autem res declarantur. Ex rebus possunt tamen haec duo, et ita definitione misceri, ut dicamus, quia prophetia est typus in verbis, secundum id quod verba sunt: et contra, typus prophetia est in rebus, in quantum res esse noscuntur.

De differentiis typorum. Caput XXVI.

Typorum vel figurarum modi principaliter sunt quatuor. 1 Aut enim grata gratis significantur: 2 Aut moesta moestis. 3 Aut grata moestis: 4 Aut gratis moesta.

Exempla per singulos modos. 1 Grata quidem gratis significantur: ut Domini nostri secundum carnem resurrectio, et in caelis habitatio, formae nostrae resurrectionis, et futurae iustis in caelo habitationis indicium. sicut dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. 2 Moesta vero moestis praefigurantur: ut diaboli angelorumque eius deiectio, et futurae poenae repromissio, figura est eorum, qui pro similitudine operum poenis similibus detrudentur. sicut et beatus Petrus eadem forma ad deterrendos utitur peccatores, dicens de Deo: Quia et angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis tradidit eos. 3 Tertius modus est, cum moestis grata significantur: ut Adae transgressio, typus fuit iustitiae Salvatoris nostri: sicut beatus Apostolus docet: Quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: sic etiam per obedientiam unius hominis, iusti constituentur multi. Regnavit enim mors ab Adam usque ad Mosen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem transgressionis Adae, qui est forma futuri, id est typus. In Graeco enim typus specialiter legitur. Secundi ergo Adam, id est Christi, gratia, forma vel typus fuit transgressionis Adae, per contrarium scilicet figurata. 4 Quartus modus est, cum gratis moesta figurantur: ut Baptisma. Etenim figura est mortis Domini nostri Iesu Christi, sicut dicit Apostolus: Quotquot enim baptizati estis, in morte Iesu Christi baptizati estis. Quid enim aut Baptismate gratius, ubi a peccato purgamur, et quo filii Dei efficimur: aut morte moestius, ad quam ipse quoque, qui eam fuerat sponte sumpturus, tamen moestus accessit.

Typis praeterea accidunt Temporum differentiae. 1 Nam quaedam ante legem sunt: ut Abel a fratreoccisus, Christi passionem praefigurabat: et Nohe arca, Ecclesiam: et caetera similia. 2 Quaedam vero sub lege: ut ipsius Moysi mors, et Iesu gloria. 3 Quaedam sub gratia: ut baptizatorum indumenta, et sacerdotum vestes, et Dominici corporis participatio, et singula alia. Quae omnia typis monstrare, non ad regularum doctrinam, sed ad expositionem pertinet.

Earatione figuras sive typos ad futurum seculum dicimus pertinere: quia veteris Testamenti figurae ad Novum intentione respiciunt: Novum autem futurae vitae beatitudinem repromittit. et sic omnia ad futuri seculi spem ex ipsa intentione currunt.

De praedictionibus. Caput XXVII.

Praedictio est futurarum incertarum rerum, verbis, in quantum verba sunt, manifestatio.

Accidunt praedictionibus principaliter tria: quod 1 Quaedam ante legem fuerunt: 2 Quaedam sub lege: 3 Quaedam sub gratia.

De praedictionibus ante legem, quot modis factae sint. Caput XXVIII.

Quinque modis factae sunt praedictiones ante legem: 3 Aut de generalitate communiter: ut est, Propterea relin quet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. et rursus: Maledicta terra in operibus tuis. Hoc enim per unum omni humano generi praedictum esse cognoscitur. 2 Aut ex parte vel medio: ut est, Multiplicabo dolores tuos. et: In dolore paries filios. et: Conversio tua ad virum tuum, et ipse tibi dominabitur. Hoc enim non omni humano generi, sed omnibus tantum feminis dictum est. 3 Aut singulariter: ut est, Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva: quia ipsa est mater omnium viventium. 4 Aut pro initio veteris Testamenti: ut est, Maledictus Canaan, servus erit fratribus suis. 5 Aut pro novo Testamento principaliter. Nam cum dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et, Venite descendamus, confundamus linguas eorum: pluralis numerus Trinitatis indicium est: qui novo Testamento apertius praedicatur. Et cum dicitur: Singuis fratris tui clamat ad me de terra: passio Domini nostri Iesu Christi praedicitur: Apostolo teste, in Epistola ad Hebraeos: Quia conspersio sanguinis Christi, plus potuit ad Dominum clamare pro nobis, quam Abel sanguis clamaverat contra fratrem.

Quot modis sub lege praedictiones factae sint. Caput XXIX.

Sub lege praedictiones duobus modis factae sunt: 1 Aut pro his rebus, quae sub lege factae sunt: 2 Aut pro his, quae sub gratia.

Pro rebus sub lege factis, quot sint praedictiones. Caput XXX.

Pro his quae sub lege factae sunt, fere viginti duas praedictionum species invenimus. 1 Aut enim

-- 893 --

130 augmentum populi praedicitur: ut est ad Abraham, Et eris in gentem grandem et multam. 2 Aut haereditatis promissio: ut est, Semini tuo dabo terram hanc. 3 Aut segregatio indignorum: ut est, Eiice ancillam hanc, et filium eius. non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. 4 Aut vindicta in adversarios populi, et merces in amicos: ut est, Benedicam benedicentes te, et maledicam maledicentes te. 5 Aut liberatio populi ab inimicis: ut est, Peregrinum erit semen tuum in terra non sua: et exibunt inde cum praeparatione magna, et caetera. 6 Aut aliquorum generationes et nomina: ut Isaac et Samson. 7 Aut sublimitas posterorum: ut, Reges ex te exibunt. 8 Aut modus exitus: ut est, Tu autem ibis ad patres tuos cum pace, nutritus in senectute bona. 9 Aut differentia populorum: ut est, Populus populum praecedet. et, Maior serviet minori. 10 Aut abundantia: ut est, Dabit tibi Deus de rore caeli, et de pinguedine terrae, plenitudinem frumenti et vini. 11 Aut divinum auxilium: ut est, Ecce ego tecum sum, custodiens te in omni via. 12 Aut sacerdotii vel doctrinae electio: ut est, Dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel. 13 Aut fortitudo et haereditatis immutabilitas: ut est, Catulus leonis Iuda, ex radice filii mei ascendisti: recumbens dormisti sicut leo, et sicut catulus leonis, quis excitavit eum? 14 Aut propositum vitae: ut, Zabulon peregrinus inhabitavit, et ipse portus navium. et, Sciens requiem, quia bona est, et caetera. 15 Aut transgressio: ut dicit, Scio enim, quia in fine trasitus mei iniquitatem agetis, et declinabitis a via, quam mandavi vobis. 16 Aut supplicium: ut est, Quia occurrent vobis mala in fine dierum. 17 Aut generalis expulsio: ut dicitur, Quia ipsi aemuari sunt me in diis, et exacerbaverunt me in idolis suis. et, Ego aemulabor eos in non gentem, in gentem insipientem tradam eos. 18 Aut virtutis effectum atque mercedem: ut est, Quis habitabit in taberna culo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam, et caetera. 19 Aut species poenae: ut est, Venit Gad ad David, et annunciavit ei dicens: Elige tibi fieri, aut tribus annis famen super terram: aut tres menses fugere a facie inimicorum tuorum persequentium te: aut tribus diebus fieri mortalitatem in terra tua. 20 Aut signa: ut est, Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus regem super haereditatem suam, et reliqua. 21 Aut electio prophetiae: ut est, Et tu puer, propheta altissimi vocaberis. 22 Praedictiones de gentibus pro populo: ut, Manus eius super omnes, et manus eius super eum. et: Surgite, et exite ex loco hoc, quia conteret Dominus civitatem. Visiones quoque Nabuchodonosor, et Pharaonis, aliorumque regum vel gentium per prophetas dictae, generales quidem causas referunt: ad populum tamen spectat intentio, pro cuius ultione singula provenerunt.

De praedictionibus sub lege in Christo. Caput XXXI.

Modi praedictionum in Christo sunt fere viginti sex. 1 Aut de mirabilibus eius, conceptu et nomine: ut est, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emanuel. 2 Aut de loco nativitatis: ut est, Et tu Bethlehem, civitas Iuda, nullo modo minores in civitatibus Iudae: ex te enim prodibit dux, qui reget populum meum Israel. 3 Aut pro his quaein rudimentis gessit: ut est, Priusquam sciat puer cognoscere malum, et eligere bonum. 4 Aut de iustitia eius atque iudicio: ut est, Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae participibus tuis. 5 Aut de divinitate eius: ut est, Generationem eius quis enarrabit. 6 Aur de visitatione assumptionis humanae: ut est, Quid est homo, nisi quod memores eius, aut filius hominis, nisi quia visitasti eum? 7 Aut pro unitate deitatis et carnis: ut est, Puer natus est nobis. et postmodum addidit: Deus fortis. 8 Aut de potentia eius et regno: ut est, Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius. 9 Aut de inimicorum confractione: ut est, Omnia subiecisti sub pedibus eius. 10 Aut de eius doctrina: ut est, Speciosus forma prae filiis hominum. 11 Aut de doctrinae utilitate: ut est, Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam. 12 Aut pro miraculis: ut est, Et deducet te mirabiliter dextera tua. 13 Aut de glorificatione, quam iuste a fidelibus suscepit: ut est, Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in seculum seculi. 14 Aut de probatione praedicationis: ut est, Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum. 15 Aut de sacerdotio: ut est, Tu es sacerdos in aeternum. 16 Aut de iudicio eius atque iustitia: ut est, In splendoribus sanctorum. et rursus: Iudicabit in gentem, implebit ruinas, confringet capita in terra multorum. 17 Aut de laboribus vitae eius: ut est, De torrente in via bibet. 18 Aut placitum circa patrem incarnationis mysterium Scriptura significat: ut est, Ecce puer meus dilectus mihi, in quo complacuit anima mea. 19 Aut Sancti spiritus infusione, quam utique homo ab eo susceptus meruit, sive in principio ipsius incarnationis, sive incremento, sive in Baptismate, sive in miraculis, sive in doctrina, sive in resurrectione: ut est, Ponam spiritum meum super eum. et: Spiritus Domini super me, propterea unxit me, et reliqua. 20 Aut diligentiam circa discipulos: ut est, Non dicet, neque clamabit, neque audiet quis in plateis vocem eius. 21 Aut sessionem eius super ium entum: ut est, Ne timeas filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. 22 Aut passiones vel sepulturam, causasque eorum: ut dicitur. Vidimus, et non habebat speciem neque decorem: sed species eius inhonorabilis, inferior omnibus hominibus. et rursus: Homo in plagis, et sciens ferre humilitatem: quia aversa facies eius, et dehonestata est, et ad nihilum reputatus: ipse peccata nostra portat, et pro nobis dolet: et nos putavimus eum esse in dolore, et inplaga, et in aerumna: ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus est propter peccata nostra. 23 Aut divisionem vestimentorum eius: ut, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 24 Aut resurrectionem Domini: ut, Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. 25 Aut vocationem filii secundum assumptam humanitatem: ut est. Ex Aegypto vocavi filium meum. 26 Aut divinitatis eius generationem ante principium: ut est, Ex utero ante luciferum genuite. 27 Aut secundum eius adventum: ut, Ecce super nubes caeli sicut filius hominis.

Omnes praedictiones de solo Salvatore, duobus modis solemus accipere. 1 Quaedam enim ita in ipsius personam praedicta sunt, ut aliis convenire non possint: sicut legitur, Non deficiet princeps ex Iuds,

-- 894 --

131 neque dux ex foemore eius, donec veniat cui reposita sunt. 2 Quaedam vero sub alterius personae occasione dicuntur ad Christum, tamen intellectum respiciunt: ut, In te et semine tuo benedicentur omnes gentes.

De praedictionibus ad vocationem gentium pertinentibus sub lege. Caput XXXII.

Quoniam praedictiones de Christo dictas in Veteri lege probavimus, nunc de iis, quae de gentium vocatione sunt posita, dicemus.

De vocatione gentium, praedictiones fere decem et septem modis positas accipimus. 1 Aliquando enim acceptionem earum significant, cum dicitur: Ego aemulabor eos in non gentem, in gentem insipientem irritabo eos. 2 Aliquando infirmitates, peccatorum expulsionem, meliorumque doctrinam, cum dicitur: Pronunciare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum. 3 Aliquando gratiam quam acceperunt, sive adoptionis, sive miraculorum, cum dicitur: Filiae regum in honore tuo: astitit regina a dextris tuis. 4 Aliquando etiam admonitionem: ut illud quod sequitur audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum. 5 Aliquando glorificationem, quam Christo debemus, cum dicitur: Quia ipse est dominus Deus tuus, adorabis eum. 6 Aliquando beatitudinem et virtutem, quam meretur fidelis, cum dicitur: Adducentur regi virgines post eam. 7 Aliquando laetitiam, in qua sunt profectum suum videntes, cum dicitur: Adducentur cum gaudio et exultatione. 8 Aliquando sacerdotium et Ecclesiasticam consuetudinem, cum dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. 9 Aliquando Ecclesiae spiritualem aedificationem, cum dicitur: Ex gradibus eburneis, ex quibus te delectaverunt. 10 Aliquando Ecclesiasticam authoritatem, cum dicitur: Pones eos principes super omnem terram. 11 Aliquando plenitudinem credentium, cum dicitur: Replebitur gloria eius omnis terra, fiat fiat. 12 Aliquando tolerantiam, sive tentationes, sive persecutiones, cum dicitur: Donec educat in victoria iudicium, et: In nomine eius gentes sperabunt. 13 Aliquando inimicorum destructionem, cum dicitur: Et inimici eius terram lingent. 14 Aliquando pacem, qua gaudet post persecutiones Ecclesia, cum dicitur: Orietur in diebus eius iustitia et plenitudo pacis, donec confirmetur Luna. 15 Aliquando haereticorum errores, et Heliae praesentiam, cum dicitur: Ecce transmitto vobis Heliam Thesbiten, et revocabit corda patrum in filios. 16 Aliquando fidelium spem, et secundum Salvatoris adventum, cum dicitur: Et ipse erit expectatio gentium. 17 Aliquando Baptismum Iohannis, cum dicitur: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam.

De speciebus praedictionum, quae in gratia factae sunt. Caput XXXIII.

De speciebus praedictionum quae in lege sunt, hactenus diximus: nunc de iis, quae in gratia leguntur emissae.

Praedictionum quae in gratia factae sunt, species triginta duae inveniuntur. 1 Aut enim generatio, ut vita Iohannis Baptistae, praedicitur, ad patrem eius Zachariam. Omnis locutio illa per Angelum, et prophetiam ipsius Zachariae. 2 Aut Salvatoris conceptus, nativitasque mirabilis: ut est praedictio, quam ad sanctam Mariam Angelus dixit, et Magorum revelatio. 3 Aut Iudaeorum incredulitas atque conversio: sicut dicitur, Ecce iste positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et signum contradictionis. 4 Aut praemium regni caelestis: sicut est, Poenitentiam agite, appropinquavit, et reliqua. 5 Aut gentium vocatio: sicut dicitur, Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. 6 Aut Hebraeorum exclusio: ut est quod sequitur, Filii autem regni huius excludentur in tenebras exteriores. 7 Aut salvatio per Apostolorum praedicationem: ut cum dicitur, Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. 8 Aut miraculorum claritas: ut cum dicitur, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. 9 Aut tentatio persecutioque iustorum: ut cum dicitur. Tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos, et caetera. 10 Aut patientia fidelium inter adversa: ut cum dicitur de Ecclesia, Exportae inferi non praevalebunt adversus eam. et rursus: Regnum caelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. 11 Aut contemplatio regni caelestis et secundi adventus, qua et in hac vita sanctorum animae perfruuntur: ut est, Veniet enim filius hominis in gloria patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua. Dico autem vobis, quia sunt aliqui de his stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo. 12 Aut retributio bonorum seu malorum: ut cum dicitur, Et ibunt isti in poenam aeternam: iusti vero in vitam aeternam. 13 Aut Spiritus sancti praesentia Apostolis data: ut est, Ego rogabo patrem meum, et alterum paracletum mittet vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis. 14 Aut Ecclesiastica praenunciatur authoritas: sicut dicitur, Et dabo tibi claves regni caelorum: et quodcunque ligaveris in terra, erit ligatum et in caelo. 15 Aut mors, passio ac resurrectio Salvatoris: sicut dicitur, Ex illo coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oportet eum in Hierosolymam ire, et multa sustinere a pres byteris et principibus sacerdotum, et mori, et tertia die resurgere. 16 Aut generalis resurrectio: ut cum dicit Apostoles, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 17 Aut simul Christi et nostra resurrectio: sicut dicitur, Cum ego exaltatus fuero a terra, omnes traham ad me. 18 Aut Iudae proditio: sicut dicit Christus, Nonne ego vos elegi duodecim, et unus ex vobis diabolus est? 19 Aut modus tentationis et mortis aliquorum discipulorum: sicut Petro Dominus et negationem futuram praedixit, et speciem passionis, dicens: Antequam gallus cantet, ter me negabis. et, Cum senex fueris, excendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. 20 Aut praesentia detentorum Christi, cum dicit: Surgite, eamus, ecce appropinquavit qui me tradet. 21 Aut dispersio Apostolorum: sicut est, Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. 22 Aut pulli asinae repertio, quem Dominus in Evangelio praedixit ad discipulos adducendum. 23 Aut Antichristi presentia, cum dicitur: Nemo vos seducat

-- 895 --

132 ullo modo, quia nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui contradicit, etc. 24 Aut Heliae praesentia, cum dicitur: Helias veniet primum. 25 Aut conscientiae electorum: ut de Paulo, Vas electionis mihi est iste. 26 Aut aliqui non immutari, sed gustaturi mottem praedicuntur: sicut Apostolus, Ecce mysterium dico vobis, omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 27 Aut futurae pestis: sicut Agabi prophetia. 28 Aut haeresum contrarietas: sicut dicitur, Istud autem agnosce, quia in ultimis diebus exurgent tempora maligna. et rursus: Quando sanae doctrinae non acquiescent, sed secundum sua desideria quaerent sibi doctores. 29 Aut Baptismatis gratia: ut est, Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. 30 Aut consumptio Hierusalem ac templi Iudaici: sicut est, Orate, ne fiat fuga vestra hyeme vel sabbato. et: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. 31 Aut Evangelii praedicatio: sicut dicitur, Et praedicabitur Evangelium regni in omni orbe terrarum, in testimonium omnium gentium, et sic erit finis. 32 Aut mala finis ipsius una cum ipsa fine: ut cum dicitur, Statim post tribulationem dierum illorum, sol occaecabitur.

Has praedictiones ad futurum seculum dicimus pertinere eodem modo, sicut de acceptationibus diximus: quia ea quae praedicta sunt ante legem, intentio eorum fuit ad tempora legis aut gratiae. Rursus, quae in lege praedicta sunt, gratiam figurabant; et quae in gratia, causam et praemium regni caelestis habuerunt. Ita colligitur, praedictionum omnis intentio ad futuri seculi bona respicere.

De effectibus praedictionum. Caput XXXIIII.

Tres iam partes ostendimus eorum, quae ad futurum seculum diximus pertinere: hoc est. 1 Acceptationes, et 2 Figuras, et 3 Praedictiones: nunc 4 quarta pars restat, ut de Effectionibus disseramus.

Sunt igitur effectus earum rerum, quas acceptationum prospiciebat intentio, aut typorum similitudo figurabat, aut praedictionum scientia praeloquebatur.

Effectuum tempora sunt tria. 1 Aut enim legis tempore effecta sunt, quae praedicebantur: 2 aut nunc sub gratia fiunt: 3 aut seculorum tempore complenda sunt.

Quae causa fuerit praesentis seculi faciendi. Caput XXXV.

Quia decuit, ut rationales creaturae prius discerent, ut exercitarentur in dubiis, ac tunc aeternis postea fruerentur, et merito data viderentur probatis, et gratiora fierent reminiscentibus transacta certamina: et plus glorificarent donatorem, qui pios in hoc seculo iuvat: et ut vincerent, et victoribus aterna praemia concederet.

De doctrina rationalium in hoc seculo. Caput XXXVI.

Duobus modis in hoc seculo rationalium doctrina peragitur. Aut intelligentia rerum factarum, sicut dicit Apostolus: Quia invisibilia eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Necesse est enim, ut qui mundum atque omnia in eo posita considerat; modis ordinibusque distincta, intelligat esse Deum, qui haec et fecerit et gubernet. Aut ex divinis Scripturis: quae, ut diximus, in quatuor species dividuntur, Historicam, Propheticam, Proverbialem, et Simpliciter docentem.

Quae servanda sint in Scripturarum intelligentia. Caput XXXVII.

Haec sunt, quae in intellectu divinarum Scripturarum custodire debemus: ea quae dicuntur, dicenti conveniant: ut a causis, pro quibus sunt dicta, non discrepent: ut concordent temporibus, locis, ordini, intentioni.

Intentionem divinae Scripturae eam dicimus, quam ipse Dominus dixit: ut diligamus Dominum ex toto corde, et ex tota anima: et proximos tanquam nosipsos. Doctrinae autem corruptio est et contrartum, Deum non amare vel proximum.

Huius contrarietatis causa quae sit. Causa malorum in ipsis est, qui mali sunt: quia dum libero arbitrio atque bene concesso inordinate utuntur rationales creaturae, et malitiae et poenae causa sibimet existunt.

Unde libri religionis Catholicae asserantur. Caput XXXVIII.

Libros religionis nostrae divina inspiratione esse conscriptos, probamus ex multis: quorum primum est, ipsius Scripturae veritas: deinde ordo rerum, consonantia praeceptorum, modus locutionis sine ambitu, puritasque verborum: additur conscribentium et praedicantium qualitas, quod divina homines, ex celsa viles, infacundi subtilia, non nisi divino repleti spiritu tradidissent: tunc praedicationis virtus, quam dum (licet a paucis despectis) praedicaretur, obtinuit. Accedunt his testificatio contrariorum: ut Sibyllarum vel Philosophorum, expulsio adversariorum, utilitas consequentium, exitus eorum quae per acceptationes et figuras, praedictiones, quae praedicta sunt ad postremum, miracula iugiter facta, donec Scriptura ipsa susciperetur a gentibus: de qua hoc nunc ad maximum miraculum sufficit, quod ab omnibus suscepta cognoscitur.

Ubi sit fides religionis necessaria. Caput XXXIX.

Si divinae Scripturae probationibus sufficiunt, quid necessaria sit religioni fides?

Fides nostra super ratione quidem est, non tamen temerarie et irrationabiliter adsumitur. Ea enim quae ratio edocet, fides intelligit. Et ubi ratio defecerit, fides praecurrit.

Non enim utcunque audita credimus, sed ea quae ratio non improbat. Verum quod consequi ad plenum non potest, fideli prudentia confitemur.

Finis Libri secundi.

Ad hasce patrum intelligendae Scripturae regulas merito et illa Thomae adiicietur, qua Iacobum cum Paulo conciliat, docens apud Iacobum tribuentem iustificationem operibus, significare verbum iustificari idem quod iustitiam iam fide partam operibus bonis declarare: quia saepe tunc demum res existere dicuntur, cum agnoscuntur. Inquit igitur ille primum super Gal. 3. hoc modo:

-- 896 --

133 Et ideo dicendum est, quod nemo iustificatur in lege, id est per legem. Nam per eam cognitio quidem peccati habebatur, ut dicitur Rom. 5. sed non habebatur per eam iustificatio. Rom. 3. Ex operibus legis nullus iustificabitur. Sed contra Iacob. 2. dicitur: Nonne Abraham ex operibus iustificatus est? Respondeo: Dicendum est, quod Iustificare potest accipi dupliciter: vel quantum ad exequutionem iustitiae, et manifestationem. et hoc modo iustificatur homo, id est iustus ostenditur ex operibus operatis: vel quantum ad habitum iustitiae infusum. et hoc modo non iustificatur quis ex operibus, cum habitus iustitiae qua homo iustificatur apud Deum, non sit acquisitus, sed per gratiam fidei infusus. Et ideo signanter Apostolus dicit, Apud Deum, quia iustitia quae est apud Deum, in interiori corde est: iustitia aut quae est ex operibus, id est quae manifestat iustum, est apud homines. et hoc modo Apostolus accipit, Apud Deum. Rom. 2, Non enim auditores, sed factores, etc. Rom. 4, Si ex operibus Abraham iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum, etc. Sic ergo patet conclusio rationis, scilicet quod Lex iustificare non potest.

Deinde super Iac. 2. ita scribit idem: Sed videtur falsum quod dicit, Nonne ex operibus iustificatus est: quia Rom. 4. probat Apostolus, quod Abraham ex fide iustificatus est, non ex operibus, et ibidem dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Ibi glossa Augustin. Non ex operibus iustificatus est, sed ex fide. Responsio: Apostolus et Augustinus loquuntur de operibus praecedentibus fidem, scilicet operibus legalibus, ut patet ibidem, ex quibus nullus plene iustificatus est: hic autem loquitur de operibus sequentibus fidem, quae dicuntur iustificare non secundum quod iustificatio dicitur iustitiae infusio, sed secundum quod dicitur iustitiae exercitatio, vel ostensio, vel consummatio. Res enim dicitur fieri, quando perficitur vel innotescit. Vide ibi plura, et abunde poteris Papistarum cavillationibus, eam Epistolam contra nos urgentibus, respondere.

Postremo super illud dictum 2. Pet. 1: Satagite, ut per bona opera certam faciatis vocationem et electionem vestram, ita loquitur: Ut per bona opera, scilicet exteriora, faciatis, id est ostendatis, vestram vocationem ad fidem ex tempore. Et electionem, per praedestinationem ab aeterno: ut scilicet certi sitis nos esse vocatos, et a Deo electos. Glos. Benefaciendo faciatis vos certos de praemio vestrae vocationis et electionis. Unde per bona opera quae facit homo, suae electionis potest habere certitudinem: non quidem scientiae, sed coniecturae, non rei, sed spei. Roman. 8, Certus sum, quod neque mors, neque vita, etc. haec ille. Observetur tamen simul, quod in Graeco non sit, Per bona opera, in praedicto Petri loco.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.