Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Factum est aliquando diluvium per totam terram, ut peccatores delerentur: et tamen illi qui evaserunt in arca, sacramentum Iustitiae ecclesiae demonstrabant, quae nunc in fluctibus seculi natat, et per lignum crucis Christi a submersione liberatur. Praedictus est Abrahae fideli servo Dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum Deum inter caeteras gentes, quae idola colebant. Et omnia quae illi populo ventura praedicta sunt, sic evenerunt, ut praedicta sunt. Prophetatus est in illo populo etiam Christus rex omnium sanctorum, et Deus, venturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumpsit, ut omnes etiam filii essent Abrahae, qui fidem eius imitarentur: et sic est factum.

-- 856 --

93 Natus est Christus de Maria virgine, quae ex illius genere fuit. Praedictum est per prophetas, quod in cruce passurus esset ab eodem populo Iudaeorum, de cuius genere secundum carnem veniebat: et sic factum est. Praedictum est, quod resurrecturus esset: resurrexit, et secundum ipsa praedicta prophetarum ascendit in caelum, et discipulis suis spiritum sanctum misit. praedictum est non solum a prophetis, sed etiam ab ipso Domino Iesu Christo, quod Ecclesia eius per universum orbem terrarum esset futura per sanctorum martyria passionesque disseminata: et tunc praedictum, quando adhuc et nomen eius latebat gentes: et ubi notum erat, irridebatur: et tamen virtutibus miraculorum eius, sive quae per se ipse, sive quae per servos suos fecit, dum annunciantur haec, et creduntur. iam videmus, quod praedictum est, esse completum: regesque ipsos terrae, qui antea persequebantur Christianos, iam Christi nomini subiugatos. Praedictum est etiam, quod schismata et haereses ex eius Ecclesia essent exiturae: et sub eius nomine per loca ubi essent, suam, non Christi gloriam quaesiturae: et ista completa sunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.