Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

De speciebus praedictionum, quae in gratia factae sunt. Caput XXXIII.

De speciebus praedictionum quae in lege sunt, hactenus diximus: nunc de iis, quae in gratia leguntur emissae.

Praedictionum quae in gratia factae sunt, species triginta duae inveniuntur. 1 Aut enim generatio, ut vita Iohannis Baptistae, praedicitur, ad patrem eius Zachariam. Omnis locutio illa per Angelum, et prophetiam ipsius Zachariae. 2 Aut Salvatoris conceptus, nativitasque mirabilis: ut est praedictio, quam ad sanctam Mariam Angelus dixit, et Magorum revelatio. 3 Aut Iudaeorum incredulitas atque conversio: sicut dicitur, Ecce iste positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et signum contradictionis. 4 Aut praemium regni caelestis: sicut est, Poenitentiam agite, appropinquavit, et reliqua. 5 Aut gentium vocatio: sicut dicitur, Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. 6 Aut Hebraeorum exclusio: ut est quod sequitur, Filii autem regni huius excludentur in tenebras exteriores. 7 Aut salvatio per Apostolorum praedicationem: ut cum dicitur, Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. 8 Aut miraculorum claritas: ut cum dicitur, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. 9 Aut tentatio persecutioque iustorum: ut cum dicitur. Tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos, et caetera. 10 Aut patientia fidelium inter adversa: ut cum dicitur de Ecclesia, Exportae inferi non praevalebunt adversus eam. et rursus: Regnum caelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. 11 Aut contemplatio regni caelestis et secundi adventus, qua et in hac vita sanctorum animae perfruuntur: ut est, Veniet enim filius hominis in gloria patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua. Dico autem vobis, quia sunt aliqui de his stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo. 12 Aut retributio bonorum seu malorum: ut cum dicitur, Et ibunt isti in poenam aeternam: iusti vero in vitam aeternam. 13 Aut Spiritus sancti praesentia Apostolis data: ut est, Ego rogabo patrem meum, et alterum paracletum mittet vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis. 14 Aut Ecclesiastica praenunciatur authoritas: sicut dicitur, Et dabo tibi claves regni caelorum: et quodcunque ligaveris in terra, erit ligatum et in caelo. 15 Aut mors, passio ac resurrectio Salvatoris: sicut dicitur, Ex illo coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oportet eum in Hierosolymam ire, et multa sustinere a pres byteris et principibus sacerdotum, et mori, et tertia die resurgere. 16 Aut generalis resurrectio: ut cum dicit Apostoles, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 17 Aut simul Christi et nostra resurrectio: sicut dicitur, Cum ego exaltatus fuero a terra, omnes traham ad me. 18 Aut Iudae proditio: sicut dicit Christus, Nonne ego vos elegi duodecim, et unus ex vobis diabolus est? 19 Aut modus tentationis et mortis aliquorum discipulorum: sicut Petro Dominus et negationem futuram praedixit, et speciem passionis, dicens: Antequam gallus cantet, ter me negabis. et, Cum senex fueris, excendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. 20 Aut praesentia detentorum Christi, cum dicit: Surgite, eamus, ecce appropinquavit qui me tradet. 21 Aut dispersio Apostolorum: sicut est, Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. 22 Aut pulli asinae repertio, quem Dominus in Evangelio praedixit ad discipulos adducendum. 23 Aut Antichristi presentia, cum dicitur: Nemo vos seducat

-- 895 --

132 ullo modo, quia nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui contradicit, etc. 24 Aut Heliae praesentia, cum dicitur: Helias veniet primum. 25 Aut conscientiae electorum: ut de Paulo, Vas electionis mihi est iste. 26 Aut aliqui non immutari, sed gustaturi mottem praedicuntur: sicut Apostolus, Ecce mysterium dico vobis, omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 27 Aut futurae pestis: sicut Agabi prophetia. 28 Aut haeresum contrarietas: sicut dicitur, Istud autem agnosce, quia in ultimis diebus exurgent tempora maligna. et rursus: Quando sanae doctrinae non acquiescent, sed secundum sua desideria quaerent sibi doctores. 29 Aut Baptismatis gratia: ut est, Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. 30 Aut consumptio Hierusalem ac templi Iudaici: sicut est, Orate, ne fiat fuga vestra hyeme vel sabbato. et: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. 31 Aut Evangelii praedicatio: sicut dicitur, Et praedicabitur Evangelium regni in omni orbe terrarum, in testimonium omnium gentium, et sic erit finis. 32 Aut mala finis ipsius una cum ipsa fine: ut cum dicitur, Statim post tribulationem dierum illorum, sol occaecabitur.

Has praedictiones ad futurum seculum dicimus pertinere eodem modo, sicut de acceptationibus diximus: quia ea quae praedicta sunt ante legem, intentio eorum fuit ad tempora legis aut gratiae. Rursus, quae in lege praedicta sunt, gratiam figurabant; et quae in gratia, causam et praemium regni caelestis habuerunt. Ita colligitur, praedictionum omnis intentio ad futuri seculi bona respicere.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.