Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
2 Saepe relativum per ecclipsin omnino deest: ut Deuteronom. trigesimosecundo, Petrae genuit te, oblitus es: pro, quae genuit te. Et Iesa. 26, Intrabit gens iusta servans fidem, cogitatio certa, quod servabis pacem: id est, quae est cogitatio firma, etc. Psalm. 9, Immersae sunt gentes in foveam fecerunt: pro, quam fecerunt. Posterioris ad Corinthios cap. 10, Arma valida ad subversionem munitionum, ratiocinationes destruentes et omnem altitudinem, se elevantem Dei: pro, quibus armis destruimus et omnem altitudinem quae se elevat.

|