Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

31 Depronomine demonstrativo, quod interdum idem valeat in sacris Literis quod adverbium demonstrantis, Ecce, disserui nuper in quodam libello, titulo Triginta demonstrationes. Nunc igitur hic suo loco pauca de hac vi pronominis adiiciam. Hebr. 9 capite manifestum est huius Hebraismi exemplum, ubi Apostolus recitat verba Mosis Exod. 24. proferentis sanguinem victimarium ac foederalem, quo aspergendo populum tum ille illud Testamentum sanxit, dicens: Ecce sanguis Testamenti quod mandavit Deus erga vos. Nam illud Ecce, vertit Apostolus τοῦτο ἐστὶ τὸ αἷμα , Hic est sanguis. Operaeprecium est autem ideo hanc vim pronominis hoc loco observasse, quia adverbium הנה hine, Ecce, rem ipsam coram monstrat adesse, non admittit figuras, umbras aut metonymias: ipsam, inquam, rem adesse coram dicit. Non congruit haec demonstratio expositionibus typorum, aut indicationibus rerum absentium. Secundo, hoc adverbium proxime ac directe ipsi sanguini additur, cum dicit: Ecce sanguis. sic igitur etiam pronomen τοῦτο , nunc eius naturam sequens, facere censendum est.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.