Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
33 Sic porro pronomen demonstrativum cum ipso sanguine etiam in Matthaeo et Marco connectitur. Nam omnes vertunt τοῦτο ἐστι τὸ αἷμα , Hic est sanguis: ut manifeste pateat, demonstrativam particulam monstrare ipsum sanguinem. Ac in Matthaeo non est negligenda rationalis particula γὰρ: τοῦτο γὰρ ἐστὶ τὸ αἷμα , Hic enim est sanguis. Est enim ratio indicans, cur sit bibendum, quia videlicet non sit tantum panis acuinum, sed sit ipsemet sanguis: quis autem sanguis? Is, inquit, quo novum Testamentum sancitur, et is, qui funditur pro multis in remissionem peccatorum. Vocula igitur γὰρ , Enim, omnino plurimum facit ad perspiciendum verum illius loci sensum.

|