Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

7 Modus quoque subito mutatur: ut 1 Corinth. 10, At non esse nos, etc. Neque estote idololatrae, neque scortemur, neque tentemus, neque murmurate. Ubi videmus primum esse infinitivum, postea imperativum, tertio coniunctivum πορνεύωμεν , postremo denuo imperativus, Murmurate. Sic 1 Thess. 5, Arbitrari eos charos, pacem habete cum eis. Ubi statim mutat infinitivum in imperativum. Talia sunt multa exempla passim in sacris Literis. Aliquando etiam tota orationis forma subito mutatur, idque etiam ibi, ubi rerum et sensuum convenientia postulat similitudinem quandam: ut Rom. 2, Qui reddet unicuique secundum opera ipsius. Perseverantibus quidem in bono opere, gloriam et honorem et immortalitatem, quaerentibus vitam aeternam. Contentiosis vero et inobedientibus veritati, indignatio et ira, oppressio et angustia. Tribulatio et angustia super omnem animam operantem malum, subintellige, venient. Gloria et honos omni operanti bonum, scilicet continget. Haec quatuor cola sermo Latinus una forma orationis portulisset. At nunc in priore necesse est esse activam orationem, et subintelligi, Deus dabit: in secundo vero passivam, Dabitur a Deo: in tertio neutralem, veniet: in quarto, continget. Hoc etiam parit aliquam obscuritatem apud minus gnaros huius Hebraismi. Quare et haec proprietas sacri sermonis observanda est.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.