Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

10 Hanc aliqui vocant impropriam comparationem, et afferunt exemplum, 1. Cor. 7, Melius est nubere quam uri: ubi non id vult Paulus, quod etiam uri sit bonum. Sic vulgo dicitur, Melius est aliquid quam nihil. Sic putat Camerarius, 1. Cor. 13, non esse proprie comparationem, Maior horum est charitas. Ad hanc sermonis figuram possis referre etiam, quod Dominus Luc. 7 tribuens peccatrici plenam iustificationem, videtur etiam Pharisaeo aliquam tribuere. Posita enim universali regula, quod ille plus diligat, cui plus remissum sit, incipit comparare eum cum illa in dilectione, tanquam evidenti iustificati animi indicio, illiusque dilectionem longissime officiis Pharisaei praefert: ut ostendat eam multo magis iustificatam esse illo, qui sibi summum apicem iustitiae arrogabat: cum alioqui revera Dominus dicere velit, ipsam quidem perfecte iustificatam, illum autem adhuc in profundo suorum peccatorum haerere. Sic minus bonum aut inferiorem gradum, pro nullo putant aliqui etiam in illo dicto poni, quod qui unum mandatum solverit, et sic docuerit, minimus vocabitur in regno caelorum, pro, nullus: quod scilicet nullum locum ibi sit habiturus. Comparativus ergo interdum non tam minuit alteri aliquam qualitatem, et alteri auget, quam simpliciter totam ab altero ad alterum transfert. Convenit aliquo modo cum hoc, id quod in Metonymia dixi, interdum maiorem partem significare totum, minorem aut parvam nihil, et vicissim nihil pro parvo poni.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.