Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE VERBO.

1 Verba eadem Hebraei per varias coniugationes ducunt, sicut Graeci per varia genera activum, medium, et passivum: eaque ratione plures significationes ac genera efficiunt, ac crebro fit, ut quod in prima est neutrum, in secunda fiat activum ac transitivum. Hinc porro etiam in novum Testamentum et versiones,

-- 905 --

142 aliqui Hebraismi veniunt. Sic tertia Hebraeorum coniugatio in verbis Heaemin et הכזיב hichzib exprimitur in novo Testamento, cum Paulus ac Iohannes dicunt, credentes et incredulos Deum facere mendacem aut veracem, seu illi tribuere laudem veritatis.

2 Quando quidem verbis neutris Hebraei in tertia coniugatione transitive utuntur, ideo fit interdum in novo quoque Testamento, ut ad eorum imitationem neutris pro transitivis scriptores abutantur. Matth. 5. Estote filii patris vestri caelestis, qui solem suum exoritur super bonos et malos, et rigat super iustos et iniustos: id est, facit suum solem oriri, et facit suam pluviam rigare super iustos et iniustos. Sic et 2. Cor. 2, Deus semper triumphat nos in Christo: id est, facit nos triumphare, efficit nos victores. Utitur sic Paulus hoc verbo, ac si id in tertiam coniugationem seu Hiphil commutasset. Luc. 11, Coeperunt Pharisaei vehementer instare et ἀποστοματίζειν , et facere loqui eum de multis: id est, interrogationibus suis allicere eum ad pronunciandum de multis, si quid forte arripere possint. Sic Paul. Col. 1, ἱκανόω verbum fecit veluti in Hiphil: ac si in prima coniugatione significasset, Idoneus fuit: in tertia vero, Idoneum fecit: Gratias agentes patri, qui nos idoneavit ad participandum sortem sanctorum in Iuce. 2. Cor. 3, Qui idoneavit nos ministros novi Testamenti, id est, idoneos fecit. Tale est etiam verbum χαριτέω apud eundem. Eph. 1, Gratiavit nos in dilecto, id est, gratis gratos aut acceptos fecit. Talia verba iuxta naturam Hiphil necesse est vertere pro facere, esse aut fieri. Tale est etiam illud Ephes. 1. Pater Christum suscitavit ex mortuis, et sedit eum ad dextram suam in caelis: id est, fecit sedere. Verbum neutrum habet antecedentem transitionem. Sic Matth. 21, habent quaedam exemplaria, Apostoli sederunt Christum super asinam et pullum: id est, fecerunt sedere, aut collocarunt.

3 Carent Hebraei compositis verbis ac nominibus, eoque saepe simplicibus pro compositis abutuntur. Rom. 10, Moses scribit iustitiam quae ex Lege est: pro, Describit aut circumscribit. In verbo Pono plura exempla ostendi. Sic et Latini, praesertim poetae, simplicibus pro compositis interdum utuntur: ut Temnere pro contemnere: ponere metum, pro deponere. 1. Cor. 10, Tentatio nos ἄληφε pro κατείληφε , comprehendit. כרא kara, vocavit, ponitur pro clamare, vocare, et invocare: licet maxime usitate significet vocare. Ioel. 2, Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: in Hebraeo est ad verbum, vocaverit. Hoc Hebraismo deceptus vetus interpres, vertit Gen. 48, Invocetur nomen meum super pueros istos: cum debuisset per simplex vocetur vertere. Adoptat enim eos Iosephi filos Iacob sibi, et vult eos de suo nomine cognominari seu vocari: Ephraim filius Iacob, Manasse filius Iacob. Nam sic Hebraei solent cognomina filiorum adiectivo patris nomine, sicut et Graeci, formare, ut supra dixi. Sic et Esa. 4, Panem nostrum comedemus, et veste nostra vestiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos: vertere debuerat, Vocetur, id est, dicamur tuae uxores, cognominemur de tuo nomine, ut solent mulieres a maritis cognominari. At sophistae pontificii, undecunque ficulnea praesidia suo ruenti idolo conquirentes, ex loco Gen. 48, invocationem sanctorum tueri volunt. Debuisset aut eos sensus loci, et similis locutio Esaiae, ab isto errore, aut etiam furore retrahere. Sic verbum Audio, pro exaudire crebro ponitur. Utuntur quoque primitivis verbis pro derivatis: ut sunt, inchoativa, desiderativa, frequentativa, meditativa, et similia. Psal. 145, Dominus sustentat cadentes, id est, cadescentes. Luc. 11, Prohibuistis intrantes, pro Intranturientes. Sic saepissime verba quartae coniugationis pro frequentativis: Tu es Deus latitans, Isa. 45.

4 Latinis et Graecis paucissima verba sunt quae significent existentiam: pleraque autem vel actionem, vel passionem, vel motum aliquem denotant: at Hebraeis pleraque in prima coniugatione significant tantum existentiam, seu qualitate quapiam praeditum esse, quam in secunda et tertia coniugatione, in alium transferunt.

5 Hinc est, quod crebro verba habitualiter accipiantur, nulla ferme temporis habita ratione: ut cum perditus filius dicit, Peccavi: indicat se pravum, iniustum, ac reum esse. Sic dicitur: Agnus Dei qui tollit peccata mundi, id est, qui semper aufert. Sic Rom. 5, In Adamo omnes peccaverunt. Verum de hoc Hebraismo postea plenius. §. Verba vero activa saepe usurpantur Hebraeis pro habere, et passiva pro esse: ut. Animalia quae dividunt ungulas, id est, habent ungulas fissas, Levit. 11. Sic Matth. 23, Dilatant phylacteria sua, et producunt fimbrias vestium suarum, id est, talibus utuntur, aut talia habent. Gen. 3, Multiplicabo aerumnas tuas, hoc est, faciam ut habeas, Sic 2. Pet. 2, Iustus Loth habitans inter Sodomitas, iustam animam cernendo et audiendo iniqua eorum facta excruciabat, id est, sentiebat aut habebat perpetuos cruciatus. Passivi porro verbi exempla sunt: Psal. 13, Quam multiplicati sunt inimici mei, id est, multi sunt. Rom. 1, In suis cogitationibus stulti facti sunt, id est, tandem fuerunt. Dilectio perfecta est τετελείωται , id est, perfecta existit, 1. Iohan. 2. Sic in hoc positi sunt, 1. Pet. 2, id est, In quem pessimum conatum, finemque toti intenti sunt. Sic γίνεσθαι fieri, pro esse, saepe usurpatur in novo Testamento.

6 Sicut autem supra dixi de nominibus, quod saepe non tantum eam rem notent, cui proprie attributa sunt, sed etiam antecedentia, sequentia, et quoquo modo coniuncta: ita et de verbis verissime pronunciatur. Sic omnia verba noticiae, ac etiam sensuum, crebro sequentes motus animi, et etiam externas actiones notant. Pari ratione etiam affectuum verba et voluntatis. de qua Synecdoche aut Metonymia postea prolixius disseretur.

7 Verbum sequentium actionum aut passionum vult antecedentia intelligi. Psal. 27, Sacrificabo in tabernaculo eius sacrificia iubili: vult subintelligi, simul fore, ut restituatur. Psal. 5, Mane audies vocem meam: i. Mane te orabo, et sic demum me exaudies. De hoc tropo dicetur plenius in capite de Brevitate.

8 Quod non raro verba in ampliori quadam significatione accipienda sint quam plerunque sonant, perinde ac si eis adverbia intendendi addita essent, dictum est in propria regula.

9 Innumerae Metaphorae verborum passim sunt obviae: ut, Abraham vidit diem meum, id est, fide cognovit, Iohan. 8, Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Sic videre bona, aut gustare mortem, Verum de Metaphoris in proprio capite plenius agetur.

10 Activa verba nonnunquam permissive intelligenda sunt: ut, Ne nos inducas in tentationem, id est, ne permittas. Sic: Induravit cor Pharaonis, Exod. 10. Sic dicitur Esa. 63, Quare errare fecisti nos a viis

-- 906 --

143 tuis, et avertis cor nostrum a timore tuo? Sic verbum Dare crebro significat permittere: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Talia sunt in Scripturis innumera. Oriuntur autem ex tertia Hebr. coniugatione seu Hiphil. Causa vero huius loquutionis est, quod saepe effectus non veris causis tribuantur.

11 Verbis passivis neutralibus non est necesse semper dari personam agentem. Cl. 1. Contra etiam in verbis praesertim passivis, tametsi et aliis saepe casus agentis personae subintelligendus est: aliquando etiam non: ut Gen. 7. et 8. Rupti sunt fontes et apertae sunt cataractae. Et 8. conclusi sunt fontes, et cohibitae sunt pluviae. Contrarium exemplum et regula in Glossa Praeordinati, Act. 13, Cl. 2. 187. invenietur.

12 Verba ferme omnia, praesertim activa, circumscribuntur per nomen sui effectus, et verbum Sum, vel expressum vel tantum subintellectum. Christus erit mortis mors, et inferno pestis: id est, perdet ea. Christus est vita, via, veritas, lux, iustitia, sanctificatio, redemptio: id est, vivificat, illuminat, iustificat, sanctificat, redimit. Sensus carnis est mors, sensus spiritus est vita: id est, vivificat, interficit. Iudaeorum casus sunt divitiae gentilium: id est, horum abiectio est reconciliatio Ethnicorum, id est, ditat ac reconciliat eos suo quodam modo, quin eis veluti locum in tabernaculo Domini cedit, ut in locum ipsorum succedere, et populus Dei fieri queant. Sic Dialectici resolvunt orationes aut verba Aristotelis, scribit, per, est scribens. In Metonymia dixi de hac phrasi, poni effectum pro causa: ut, Haec est gratia, id est, causa gratiae.

13 Catachresis aut abusus verborum multiplex est in hac lingua. Exod. 20, Populus vidit vocem Dei, pro. audivit. Psal. 39, Audi lachrymas meas: tametsi possis ibi exponere ipsum nomen vocem lugubrem aut lachrymosam. Sic Psal. 145, Oculi omnium in te sperant Domine.

14 Verba actionum aut passionum, aut etiam alia, non raro tantum declarationem aut noticiam rei a se significatae notant. Psal. 143, Non erit iustus coram te omnis vivens: id est, agnoscetur aut declarabitur iustus. Psal. 51, Ut sis iustus cum loqueris. Esa. 6, Impingua cor populi huius: id est, testator publice esse impinguatum. Ier. 1, Praefeci te super gentes ad destruendum, evellendum, dissipandum, etc. id est, ut praedices, me talia in gentibus facturum. Ponitur factum, pro dicto aut noticia. Reperitur sane et contrarius huius tropus. de utroque postea suo loco plenius agetur. Verba primitiva saepe ponuntur pro variis derivativis, ut pro inchoativis, meditativis, frequentativis, ac similibus. Psal. 145, Dominus sustentat cadentes, i. iam iam cadentes. Sic Luc. 11, Intrantes in regnum caelorum prohibuistis, 1. intraturientes.

15 Nonnunquam verba, praesertim futuri et praeteriti temporis, necesse est exponere per Soleo, possum, debeo, aut volo, et infinitivum suum. 1. Reg. 1, Populus est multus, non numerabitur prae multitudine: id est, non poterit numerari. Matth. 23, Super cathedram Mosis sederunt Scribae et Pharisaei: pro, sedere solent. Dicitur de eo postea prolixius. Posset autem ad modum potentialem apud Latinos referri. Quis militat propriis stipendiis, 1. Cor. 9. pro solet militare. An provocamus Dominum, 1. Cor. 10. id est, volumus provocare. Sic charitas omnia credit, etc.

16 Unicum Hebraeorum praeteritum ponitur pro tribus: nempe pro imperfecto, perfecto, et plusquamperfecto. Ion. 1. Et timuerunt nautae, et clamaverunt quisquis ad Deum suum, et Ionas descendit ad latera navis: id est, illi timebant et clamabant, Ionas autem descenderat et dormiebat. Sic mox: Sciverunt viri illi, quod a facie Domini ipse fugiens, quia indicavit eis: id est, sciebant quia indicaverat.

17 Praesens pro futuro interdum ponitur: Iohan. 6, Quid facimus ut operemur opera Dei? id est, quid faciemus, aut facere debemus? Sic in Phorm. Terent. Quid ago? dic Hegio, id est, agam, aut agere debeo? Linacer ad Graecismum refert. Sic Luc. 13, Tertia die consummor, pro: consummabor. Modicum sum vobiscum, et abeo, Iohan, 7: pro, abibo. Christus cum venerit, nemo novit unde sit, ibidem: id est, nemo sciet. Matth. 11, Aut alium expectamus, id est, expectabimus, vel expectare debemus. Matth. 5: Si dilexeritis eos qui diligunt vos, quam mercedem habetis? pro, habebitis. Lucae 1. Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco, id est, non debeo cognoscere, cum istum dicas fore Dei, non Iosephi filium. Nunc transeo Macedoniam, 1. Cor. 15. pro transibo.

18 Solet quoque Hebraeis praeteritum aliquando etiam praesens tempus includere: ut Psal. 31, In te Domine speravi, non confundar, sic: Ad Dominum clamavi: Ad te levavi animam meam. Psal. 25. Matth. 23, la cathedra Moysis sederunt Scribae et Pharisaei. Eiusdem 3, Hic est filius meus dilectus, in quo acquiesco, ac sedent. Omnino vel maxime de praesenti tempore id intelligit. Sic Psal. 22, Circumdederunt me canes: id est, tum antea, tum et nunc quoque circumdant. Sic Luc. 1, Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus: pro, exultat, Psal, 14. Dixit insipiens in corde suo, non est: id est, sic dicit et sensit, dicere ac sentire solet. Luc. 1, Benedictus Deus, quod visitaverit et redemerit populum suum: id est, visitet et redimat: nunc loquitur enim de re, quae tunc primum inchoabatur et agi incipiebat, nequaquam vero iam peracta erat. Haec vero temporis permutatio facile ex contextu animadverti potest. Sic 1. Cor. 5, Scripsi vobis: ponitur bis, quod aliqui non male in praesenti exponunt. Hac Enallage praeteriti pro praesenti etiam Graeci interdum uti solent.

19 Sic et futurum aliquando praesens tempus includit. Psal. 3, Non timebo a decem millibus populi: quasi dicat, Te fretus neque iam timeo, neque in posterum timebo. Psal. 22, Clamabo de die, et non exaudies: id est, clamo, nec tamen exaudis.

20 Praeteritum pro futuro creberrime in prophetiis ponitur. Esa. 9, Puer natus est nobis, et filius datus est nobis: pro, nascitur et dabitur. Esa. 60, Venit lux tua, et gloria Domini super te orta est: id est, veniet, et orietur. Causam huius moris loquendi esse dicunt Hebraei Grammatici, quod tam certa ea sint quae praedicuntur, ac si iam facta essent. Annotat hunc Hebraismum Augustinus Epistola 80. Phalereus dicit, vehementiorem esse significationem in praeterito, quam aut in praesenti, aut in futuro.

21 Et vicissim futurum interdum pro praeterito ponitur. Psal. 21, Magna est gloria eius propter salutem et decorem, pones super eum: id est, quem posuisti, quo eum ornasti. Psal. 23, In pascuis germinantibus faciet me accubare: id est fecit et facit. Exod. 15, Abyssi operient eos: pro, operuerunt. Exod. 33, Et Moses

-- 907 --

144 accipiet tabernaculum: pro accepit. Iud. 2, Ascendere faciam vos de Aegypto: pro, feci. 2. Sam. 2, Non persequentur ultra: pro, persequuti sunt.

22 Pauca exempla sunt, ubi praeteritum videtur pro imperativo accipi. Psal. 22, Salva me ab ore leonis, et a cornibus unicornium exaudisti me: pro, exaudi me. Psal. 25, Propter nomen tuum propitius fuisti iniquitati meae: pro, sis propitius.

23 Futuro indicativi utuntur Hebraei pro imperativo, sicut et aliquae aliae linguae. Quare plerunque prohibitiones per futurum indicativi efferunt: Non assumes nomen Dei invanum, Non occides, Non furaberis, Non moechaberis, etc.

24 Futuro utuntur pro praesenti. 1, Sam. 24, Ut quid audies verba, pro, audis? Gen. 2, Inde dividet se. pro, dividit. Gen. 32, Quo vades, pro, quo vadis? Psal. 30. et Matth. 27, In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum: pro, nunc commendo. Quod participio praesenti utantur pro indicativo praesenti, postea in participio dicetur.

25 Non raro verba non significantia motum, ob adiunctam praepositionem et contextum, motum nanciscuntur, et quasi duplicant significationem. Esa. 38, Tollant massam ficorum, et contundant eam super ulcus: id est, contundant et ponant. Num. 18, Accipient a te vitulam russam, etc. id est, accipiendo adducent ad te. Omnis domus in seipsam divisa corruit, Matth. 12, id est, non solum divisas habens partes, sed etiam pugnantes. Sed de hoc quoque Hebraismo postea agetur plenius in capite Unum, et plura, et contra.

26 Praeteritum pro infinitivo usurpant Hebraei. Gen. 37, Non potuerunt loquuti sunt: pro, loqui non potuerunt prae odio.

27 Sic infinitivum pro imperativo. Ier. 2, Eundo clamabis in auribus Ierusalem: id est, eas et clames. Exod. 13, Recordari huius diei, quo exivistis ex Aegypto: id est recordator. Pro puro infinitivo saepe infinitivum cum ל lamech ponunt: ut, Incoeperunt homines larob לרוב multiplicari, Gen. 6. Item 13. Non potuerunt ad habitandum simul, id est habitare. Eodem: Si vir poterit ad numerandum, id est numerare. Geo. 17, Et desiit ad loquendum, id est loqui.

28 Imperativo multum utuntur pro coniunctivo aut indicativo. Psal. 4, Irascimini, et nolite peccare: pro, si irascamini aut irascimini. Num. 24, Pone in petra nidum tuum, tamen eris in depastionem: pro, etiamsi posueris. Destruite templum hoc, et in triduo reaedificabo illud: pro, si destruxeritis, aut etiam omnino destruetis. Tale est illud semiproverbiale, Sponde, noxa praesto est, id est, si spoponderis.

29 Imperativa duo sine copula, ad maiorem accelerationem. Revertimini, comparate frumentum, Gen. 43.

30 Imperativis pro adverbio hortandi. Da, laterificemus lateres, Gen. 11, pro, eia vel agite, faciamus lateres. et cap. 19, Veni, potum demus patri, etc. sic Exod. 1, Da, sapientiores simus illo: pro, eia, agite. Et Num. 24, Veni, consulam tibi quid, etc. pro, age, consulam. Sic 1. Sam. 7. 14. 15.

31 Imperativus pro praesenti indicativi. Videte quod malum est coram facie vestra, Exod. 10, id est, videtis vos coargui aut deprehendi in malo conatu.

32 Imperativus pro futuro indicativi. Et orabit pro te, et vive, Gen. 20. Hoc facire, et vivite, Gen. 41: pro, et vivetis. Vos ligamini, pro, ligabimini. Et: Comedite pinguedinem terrae. Gen. 45. Ascende in montem, et morere, Deut. 32. Loquimini in corde vestro super cubili vestro, et tacete, Psal. 4, pro, tacebitis. Psal. 36, Et delectare in Domino, pro, delectaberis. Psal. 37, Habita super terram, et pasce fideliter: id est habitabis. Proverb. 3, Et inveni gratiam, pro, invenies. Confringite populi, et conterimini, Esa. 8, pro, confringemini et conteremini. Tolle molas, et mole farina, Esa. 47: pro, servies servitutem, et moles in pistrino. Longe esto ab oppressione, Esa. 54, pro, eris, aut non senties ullam calamitatem. Habitabo super terram, Ier. 25, pro, habitabitis. Et servite ei ac populo eius, et vivite, Ier. 27, pro, vivetis. Ne fugiat levis, Ier. 46, pro, non evadet fugiendo levis armaturae vir. Seminate vobis in iustitia, metite in misericordia, Oseae 10, pro, metetis. Sic Virgilius: Si foetura gregem suppleverit, aureus esto: pro, eris.

33 Imperativus pro futuro coniunctivi, Etiamsi, etc. Devorabit te tanquam bruchus: Multiplica te ut bruchus, Multiplica te ut locusta, Nahum 3, pro, etiamsi multiplicaveris te.

34 Per imperativum multum haec lingua, sicut et aliae omnes, orant aut petunt: ita ut ferme non minus orativus aut petitivus dici possit quam imperativus. Quare merito dicit Aristoteles, Protagoram iniuste accusare Homerum, qui initio Iliados usus sit imperativo pro optativo: Iram pande Dea Achillis, etc.

35 Per imperativum certior promissio. Inhabita terram, et pasce veritatem: Recede a malo, et fac bonum. et habita in seculum, Psal. 37. Per imperativum significantius loquitur David, qua si promitteret iustos tuto habitaturos in terra. Nam perinde est, ac si in rem praesentem adducens, eum veluti in possessione locaret.

36 Imperativo utuntur Prophetae aliquando indignitate rei, et zelo Dei commoti. Ingredere in petram, et absconde te in pulvere, Esa. 2, quasi dicat, Vos indigni estis nulla venia.

37 Futurum et praeteritum Hebraeum non tantum indicativi modi est, ut aliqui putant, sed etiam in omnibus aliis modis usurpatur.

38 Multum utuntur suo futuro pro optativo. Cant. 1, Osculabitur me osculo oris sui, id est, utinam osculetur, vel utinam oscularetur me. Sic et pro modo obsecrandi: Ibo nunc in agrum, Ruth 2, pro, utinam eam, utinam permittas me ire. Ier. 40, Ibo nunc et percutiam, id est, utinam eam. utinam mihi liceat ire. Sic Num. 20 et 21, Transibo per terram tuam: id est, utinam mihi liceat transire, concede ut transeam.

39 Aliquando utuntur futuro pro infinitivo. Ecclesiast. 8. Ne festines a conspectu eius abibis, id est, ne festines abire.

40 Infinitivus sequens aliud verbum tertiae personae: solet in eodem tempore ac modo exponi. Ier. 7. Filii colligunt ligna, patres accendunt ignem, et mulieres subigere pastam. Sic Ier. 14. Quinetiam cerva genuit et deserere foetum, id est deseruit.

41 Tertia persona tam praeteriti quam futuri, saepe usurpatur impersonaliter. Levit. 13, Contaminatus vocabitur. Deut. 25, Quoniam vocabitur remissio ipsius Domini 2. Sam. 20, Stabitur in promontorio.

-- 908 --

145 Gen. 12, Dic quod sis mea soror, ut benefit, vel bene fiat mihi. Ibid. Abrahamo vero bene fuit propter ipsam. Ios. 21, Quae nominatim sic vocatur. Num. 13, Locus vero ille nominatus est Eschol. Esa. 9, Et vocabitur nomen eius admirabilis. Quae omnia in tertia persona vocis activae videntur esse impersonalia passiva. Gen. 27, An non vere Kara nomen eius, id est, vocatum est. Gen. 35, Isti sunt filii Iacob, qui natum est ei. Gen. 38, Ipsi Thamar, id est, indicatum est Ios. 2, Iomar et significatum est regi Iericho. 2. Sam. 18.

42 Verborum geminatio emphasin indicat: ut, Hauriendo hausit nobis, Exod. 2. pro, magna diligentia, et multo sudore hausit. Aut vehementiam vel certitudinem, aut celeritatem, aut omnino aliquid futurum: ut, Videndo vidi. Exod. 3 Quare scripsisti in eo, dicendo, veniendo veni, et rex Babel, Ier. 36. Excidendo non excidam te, Ier. 46. id est, prorsus non excidam.

43 Verba duo coniuncta per copulam usurpantur ab eis, quorum alterum in infinitivo ponitur a Latinis. Et coepit et plantavit, Gen. 9, pro, coepit plantare. Festinavit et effudit, Gen. 24 et 25. pro, festinavit effundere. Et reversus est et fodit, Genes. 26. Utinam voluissemus et mansissemus trans Iordanem, Ios. 7. pro. Utinam voluissemus manere. Praecepit Iehosua, et deposuerunt, Ies. 8. Praecepit Mose et transire secerunt vocem, Exod. 36. pro, Praecepit proclamari. Velis et benedic, 2. Sam. 7. pro, Velis benedicere. Inumbra eius desideravi et sedi, Cant. 2. pro, desideravi sedere: aut subaudiendum verbum, Desideravi sedere, et sedi. Si volueritis et audieritis, Esa. 1. id est: Si volueritis audire. Vadens eundo, et flens, Ier. 41. pro, inter eundum flens. Et cap. 42, Cadat oratio nostra, et ora: pro, Precamur ut ores.

44 Aliquando coniuncta sine copula per infinitivum etiam vertuntur, aut cum Ut: vel per ablativum participii, Ne festines a conspectu eius abibis, Ecclesiast. 8. pro, abire. Revertar pascam, Gen. 30. Incipe posside, Deuter. 2. pro, Incipe possidere. Et erit, ego abibo a te, spiritus Iehovae asportabit te, 1. Reg. [18.] pro, Cum ego abiero a te, spiritus, etc. Audierunt malum meum, gavisi sunt, Thren. 1. pro, audito malo meo gavisi sunt. Voluit ambulavit post praeceptum, subintelligendum Ieroboam. Non addes vocabunt te, Esa. 47. pro, non addes ut vocent te.

45 Verba duo per coniunctionem copulata, aut sine copula: quorum prius Latinis per adverbium exprimitur. Festinavit et venit. 1. Sam. 4. pro, Festinanter venit, aut festinus venit. Festinaverunt obliti sunt, Psal. 106, pro, continuo obliti sunt. Act. 15, Post haec revertar et aedificabo, id est, iterum aedificabo tabernaclum David collapsum.

46 Crebro verba et participia activa et passiva omni tempore soluta, habitum magis quam actionem aut passionem, certo tempori alligatam, significant. Psal. 51: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: id est, tuo iudicio fui semper, sum et ero peccator et maleficus. Psal. 112: Dispersit et dedit pauperibus: id est, Pius homo semper talis est, qui egentes semper omnibus modis iuvet et sustentet. Psal. 2: Quare fremuerunt gentes, id est, fremuerunt, fremunt et frement. Ezech. 13: Audientes mendacium.

47 Duo verba coniuncta per copulam: quorum prius Latinis convertitur per praesens participium vel praeteritum. Et vidit, et ecce populus egrediebatur, Iud. 9. pro, Et videns populum egredientem. Et audivit Ruben, et eripuit eum, Gen. 37. pro, Et audiens Ruben eripuit eum. Et multiplicati sunt dies, et mortua est, Gen. 38. pro, Multiplicatis autem diebus mortua est.

48 Aliquando copula vertitur in Ut. Tunc praecipiet sacerdos, et tollet ei (qui mundatur duos passeres) etc. Levit. 14. pro, ut tollat. Verbum imperativum pro adverbio hortantis. Da quaeso ingrediar, Gen. 38, pro, Age quaeso ingrediar. Nunc ergo veni, et mittam te, Exod. 3. pro, Nunc ergo age, et mittam.

49 Verba duo imperativa sine copula, quorum prius Latini per adverbium efferunt. Revertere, tolle tibi volumen: Ier. 36. pro, Rursum tolle tibi.

50 Verbum plurale nomini singulari iunctum. Et evenerint bellum, Exod. 1. pro bellum et bellum, id est bello. Et dixit principes, Iud. 8. pro, unus ex principibus. Et erit iniquitates eorum super ossa ipsoram, Ezech. 32. pro, Et erunt iniquitates. hoc est, Ossa eorum ferent poenam iniquitatibus ipsorum debitam. Et custoditum fuit praecepta Omri, Mich. 6. pro, singula praecepta Omri custodistis, id est imitati estis impietates Omri.

51 Verbum repetendum. Sicut ros Hermon, qui descendit super montem Sion, Psal. 133. pro, Sicut ros qui descendit super Hermon, et qui descendit super montem Sion.

52 Verbum subauditum, Transi Iardem ad terram, etc. Ios. 1. pro, ut pergas ad terram, etc. Postulaverunt a nobis verba cantici, Psal. 137. pro, ut cantaremus verba cantici, id est cantica. Matth. 4: Tunc assumit eum Sathan in civitatem sanctam, id est, assumit et transfert. Aliqui ponunt hanc regulam: Quod posito uno verbo, alterum proximae actionis ultro subintelligatur. Luc. 3: Dicebat turbis exeuntibus ut baptizarentur ab ipso, i. exeuntibus a suis civitatibus, et venientibus ad ipsum. Saepe hoc modo in Evangelistis Exire, pro Advenire ponitur. sic etiam Gen. 6, Venit finis omnis carnis ad me, subintelligitur, Decrevi eum.

53 Verbum subauditum ex praecedenti. Anima mea ad Dominum, Psal. 130. subintellige, Expectat: praecessit, Expectavi Iehovam.

54 Verbum substantivum subauditum. Gravitas lapidis, et pondus arenae, Proverb. 17. pro, Gravis lapis, et ponderosa arena.

55 Verbum includens nomen praesertim cognatae significationis aut verbale. Sacrifica Deo laudem, Psal. 50. Qui sacrificat laudem, honorificabit me, ibidem: pro, Sacrificium laudis. Psal. 13, Ne dormiam mortis, scilicet somnum. Matth. 20, Iusti ultimi una hora fecerunt: subaudi, opus, in vinea. Rom. 9, Nondum enim natis, cum nihil adhuc fecissent, scilicet pueris. 1. Corinth. 7, Ut unicuique divisit Deus: subaudi donum.

56 Subitae mutationes fiunt personarum et numerorum passim in Scriptura, praesertim in Prophetis ac Psalmis. Psal. 2, Quare fremuerunt gentes, Disrumpamus, Dominus deridebit eos, unxi regem meum, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, pete a me gentes, etc. Nunc erudimini reges, etc. Hic audis multiplicem mutationem personae tum Grammaticae, scilicet primae, secundae ac tertiae: tum realis,

-- 909 --

146 nempe primum accusari gentes ac populos, postea appellari et moneri reges ac principes. Item, modo Meschiam, modo filium, modo regem nominare: ac denique, modo prophetam, modo impios, modo Deum, modo filium loqui. Psalm. 39, In imagine abit homo, Invanum tumultuabuntur, et Coacervat, nescit quis auferens ea. Cavendum ergo, ne ob subitam mutationem personarum aut Grammaticarum, aut (ut ita dicam) comicarum seu realium, numerorum, aut vocum, decipiamur, ac putemus res ipsas commutari. Sic etiam modorum ac temporum fiunt crebro subitae mutationes. 1. Cor. 10, primum dicit, Non esse nos cupidos: mox, Ne sitis: Paulo post, Neque scortemur: et denique, Non murmurate. Latini haec omnia uno modo, tempore ac persona protulissent.

57 In colloquiis persona loquens multum tertia persona utitur: ut, Filius hominis vadit, sicut de eo scriptum est, etc. Sic et Caesar in Commentariis suis, de se in tertia persona loquitur. De secunda quoque persona in tertia aliquado agitur. Sic Abrahamus dicit ad Deum, Gen. 18, Ne quaeso irascatur Dominus meus. Sic etiam nunc qui volunt civiles videri in Germanico sermone, crebro inter colloquendum tertia persona pro prima et secunda utuntur: ut, Servus tuus, pro Ego: Dominus meus, pro Tu.

58 Verbum Sum sine circumscriptione praedicati aut accidentis. Nondum erat spiritus, scilicet datus. Ubi erat David, Iohan, 7. scilicet natus et educatus.

59 Repetitur subiectum pro verbo Sum. Genes. 31, Filiae filiae meae, et filii filii mei, et oves oves meae: subaudi, sunt.

60 Verba, sicut et nomina, facile intelligibilia crebro omittuntur: ut, Filii hominum, usque quo gloria mea in ignominiam? scilicet vertetur: sic Philip. 3. 1: Quorum finis in exitium Deus venter, et gloria in ignominia eorum: scilicet est, ac peribit, aut vertetur.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.