Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

5 Hinc est, quod crebro verba habitualiter accipiantur, nulla ferme temporis habita ratione: ut cum perditus filius dicit, Peccavi: indicat se pravum, iniustum, ac reum esse. Sic dicitur: Agnus Dei qui tollit peccata mundi, id est, qui semper aufert. Sic Rom. 5, In Adamo omnes peccaverunt. Verum de hoc Hebraismo postea plenius. §. Verba vero activa saepe usurpantur Hebraeis pro habere, et passiva pro esse: ut. Animalia quae dividunt ungulas, id est, habent ungulas fissas, Levit. 11. Sic Matth. 23, Dilatant phylacteria sua, et producunt fimbrias vestium suarum, id est, talibus utuntur, aut talia habent. Gen. 3, Multiplicabo aerumnas tuas, hoc est, faciam ut habeas, Sic 2. Pet. 2, Iustus Loth habitans inter Sodomitas, iustam animam cernendo et audiendo iniqua eorum facta excruciabat, id est, sentiebat aut habebat perpetuos cruciatus. Passivi porro verbi exempla sunt: Psal. 13, Quam multiplicati sunt inimici mei, id est, multi sunt. Rom. 1, In suis cogitationibus stulti facti sunt, id est, tandem fuerunt. Dilectio perfecta est τετελείωται , id est, perfecta existit, 1. Iohan. 2. Sic in hoc positi sunt, 1. Pet. 2, id est, In quem pessimum conatum, finemque toti intenti sunt. Sic γίνεσθαι fieri, pro esse, saepe usurpatur in novo Testamento.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.