Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE ADVERBIIS.

1 Adverbia saepe vim nominum, praesertim adiectivorum, subeunt. Sic crebro dicitur Holocaustum bathamid, semper, pro, iuge. Iom boket dies cras, pro, crastinus: quae consuetudo etiam Graecis est usitatissima: ut, τίς ἐστι μου πλησίον : quis est meus prope, id est proximus? Luc. 10. Iohan. 8, Principium, quod et

-- 910 --

147 loquor vobis, τὴν ἀρχὴν ὅτι καὶ , ponitur nomen principium pro adverbio, et ὅτι suo more transponitur: sensus est, Id sum quod inde ab initio dixi vobis.

2 Adverbia temporis definiti saepe indefinite ponuntur. Sic Hodie pro toto praesenti tempore ponitur: Heri pro quovis praeterito, sicut et nudiustertius: Cras indefinite pro quovis futuro. Hodie aliqui exponunt in Psal. 2, Hodie genui te, de omni aeternitate. Castalio accipit pro adverbio affirmativo: quia illa videntur esse certiora ac magis rata, quae hodierna die esse aut fieri affirmantur, ut sic Deus maiori quadam emphasi contra furentem adversus Christum mundum asserat illum omnino esse suum filium, seque ei haereditatem usque ad finem mundi largiturum esse. Epistola ad Hebraeos exponit illud Hodie in Psal. 95, Hodie si vocem eius audiveritis, nolite obdurare corda vestra: dequovis tempore quando Deus per suum verbum homines ad poenitentiam invitat. Porro, Hodie et Cras, ac Tertia die, usurpat Christus Luc. 18. de brevi tempore, inquiens: Eiicio daemonia, et sanationes perago hodie et cras, et tertia die consummabor.

3 Adverbia interrogativa, negativa, affirmativa, et similia, interdum semel posita, etiam in sequentes sententias suam vim efficaciamve extendunt, seu etiam in sequentibus membris repetenda sunt, ut Psal. 2, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Sic: Quare constiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum? Sic Psal. 4. Usquequo gloria mea in ignominiam? Usquequo amatis vanum, et quaeritis mendacium? Psal. 10, Quousque Domine stabis procul, abscondes te in tempore tribulationis? Propter superbiam impii patietur miser: id est, quousque abscondes te, et quousque patietur miser?

4 Negatio nec, non, et aliae voces declinabiles et indeclinabiles semel positae, saepe in pluribus membris repetendae sunt: ut, Gene. 19, Et nescivit, cum iaceret ut surgeret, id est, neque cum iaceret, neque cum surgeret. Psal. 1, Ideo non resurgent impii in iudicio, et peccatores in congregatione iustorum: pro, neque peccatores. Psal. 9, Non in seculum erit in oblivionem pauper, patientia pauperum peribit in seculum. Idem non raro et in declinabilibus partibus servandum est.

5 De negatione praeposita aut postposita signo universali dictum est alibi, quod variet a consuetudine Latina.

6 Adverbia metas indicantia, sicut et integrae sententiae, alias includunt, alias excludunt illas metas: de quo Hebraismo dixi in adverbio Post prolixius, et dicam etiam in proprio Capite postea. Hic tn etiam quaedam monebimus de adverbio Donec. Multi adnotarunt non excludere id suam finalem metam seu ita usque ad eam durationem aut existentiam alicuius rei significare, ut tamen non indicet postea desivisse, aut contrarium consecutum esse. Gen. 8, Coruus non est reversus, donec siccarentur aquae: negat interea reversum, non autem indicat postea contrarium esse factum, seu eum esse reversum. Psal. 110, Sede a dextris meis, donec ponam: non excludit cessionem posterioris temporis. Matth. 1, Non cognovit donec peperit: non sequitur, postea cognovisse, ut quidam haeretici delirarunt. Matt. 5, Non exibis, donec reddas extremum quadrantem, id est nun quam exibis, ut Marcus habet. Luc. 22, Non bibam illud, donec veniat regnum Dei. In quibus et similibus exemplis, negatio illa cum sua meta idem valet, ac si esset sine meta. Nam Donec idem valet, ac si diceretur, Nunquam. Sic et Usque aliquoties accipitur. Matth. 28, Ego sum vobiscum usque ad consummationem seculi, id est interea et postea. 1. Sam. 15, Samuel non vidit Saulem usque ad mortem. Esai. 46 Usque ad senectam et canos ego portabo, id est interea et postea. Vide Donec, et Usque.

7 Quod utraque collationum aut similitudinum particula, tum ea quae incipit collationem, tum ea quae applicat, nempe Sicut et Sic interdum desint, ac subintelligendae sint, in tractatione de Similitudinibus dictum est.

8 De adverbiorum geminatione generalis monitio est vera, nempe quod vel emphasin vel distributionem notet. Levit. 6, Struet sacerdos ligna mane mane, id est, quolibet matutino tempore. Quin Christus repetens dicit, Amen amen dico vobis: maiori quadam certitudine ac emphasi affirmat.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.