Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

15 Talium traiectionum aut transpositionum exempla pene innumera sunt in novo Testamento: quae si quis non animadvertit, longissime a vero aberrat. Proponam autem adhuc plura exempla. Ioan. 8 legitur, quod Christus interrogatus, quisnam esset? responderit, την ἀρχην ὅτι καὶ λαλῶ ὑμῖν : ubi την ἀρχην initio, vel ab initio adverbium, cum verbo Loquor coniungendum est, praeposito illo Quod, ut sit sensus: Id sum, quod semper inde ab initio dico, et loquendo vos doceo. Sic et mox decimo interrogatus an esse? Meschias? respondet, se dudum eis dixisse, sed ipsos nolle credere. Rom. 12, Unicuique prout Deus partitus est mensuram fidei: i, prout unicuique partitus est Deus, sic demum sapiat: habita nimirum suorum donorum ratione. Rom. 11, Vestra misericordia ut et ipsi serventur: pro, Ut per vestram misericordiam, et ipsi misericordiam consequantur. Acto. 1, Per Spiritum sanctum quos elegit: pro, Quos elegit per Spiritum sanctum, Ioan. 15, Maneo ipsius in dilectione: pro, Maneo in dilectione ipsius. Talis forte est et illa transpositio Rom. 8, Impossibile enim legis, in quo erat imbecilla per carnem. pro, In quo enim impossibile legis aut impotentia legis, erat imbecillum per carnem: id s. Deus sarcivit aut replevit misso filio in carne, etc.

-- 912 --

149 vel ἐν ὧ γὰρ τὸ ἀδυνατον . Quandoquidem enim impotentia legis imbecilla erat per carnem, etc.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.