Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

20 Coniunctio Si, Cum, aut alia conditionalis saepe deest: videturque id simpliciter affirmari aut mandari, quod conditionaliter intelligendum est. Levitic. 18, Quae faciet homo, et vivet in eis, id est, si faciet. Matth. 18, Quoties peccabit in me frater meus, et remittam ei? pro, Quoties si peccabit, remittere debeo? Tale forte et illud est: Solvite templum hoc, et post triduum reaedificabo illud: pro, si solvetis. Psal. 4. Irascimini, et nolite peccare: pro, Si irascimini, sicut in moribus humanis id vitari non potest, saltem cavete, ne ira vestra erumpat in aliquod foedum facinus, eaedem, aut alia. Quod facis, fac cito: pro, Si omnino vis facere, ac me prodere, et stat indurata sententia ac voluntas, frustra me tibi concionante, saltem matura, quando quidem hora mea venit. Psal. 2, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem: pro, Si postulaveris. Ioan. 14, Creditis in Deum, et in me credite: pro, Si creditis aut vultis credere in verum Deum, certe sine mei agnitione nihil efficietis, quare a me incipite. Isa. 45, Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustitiam, aperiatur terra, et germinet salutem: id est, Iustitia floreat. Ego Iehova credo hoc: pro, Si talia fiunt, aut cum fiunt, certo scitote ea a me fieri. Tale est illud proverbiale apud Ethnicos. Sponde, noxa praesto est: pro, si spoponderis. Sed in Hebraismis singularis vis in illo Et, inesse videme. Aliquando et negativa conditionaliter ponitur: Non videbit me homo, et vivet: id est, si viderit me, non vivet. Si videbis bovem fratris, aut etiam inimici errantem, deduc eum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.