Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

SCHEMA.

¶ SCHEMA a verbo σχέω , habeo, habitus, forma, aut figura, est quaedam conformatio orationis, est conformatio quaedam sententiae aut orationis, vulgarem loquendi consuetudinem excedens, idque cum aliqua virtute ac ornamento sermonis. Sunt vero aliae quidem Grammaticae, quae proprie ad constructionem pertinent: aliae vero Rhetoricae, quae ad integrum sermonem. Harum igitur aliquas ordine recensebimus. Primum vero de Grammaticis aut Syntacticis agemus: postea de Rhetoricis.

PROLEPSIN supra tum in narratione, tum etiam in capite turbati sermonis diximus esse: cum ea anticipantur aut prius tractantur, quae vel tempore, vel etiam ordine naturae sunt posteriora. De quo genere anticipationis nunc nihil addam. Est vero etiam quaedam prolepsis constructionis. ut cum pronomen relativum praeponitur suo antecedenti, aut etiam verbum suo nominativo. Psal. 87, Fundamenta eius in montibus sanctis: Diligit Dominus portas Syon super omnia tabernacula Iacob. Prius ponitur relativum Eius quam antecedens Syon, cum forte dicendum esset: Fundamenta Syon in montibus sanctis: aut Syon sita est in montibus sanctis, quam Dominus diligit super omnia tabernacula Iacob. De quo genere Hebraismi plenius dictum est in constructione Nominum et Pronominum. Iud. 4, Et ipsa quidem habitabat sub palma Debora, inter Rama et Bethel, in monte Ephraim. Hic et relativum et verbum vero nominativo praeponitur. Ad anticipationem aliqui referunt, quod praeteritum pro futuro, praesertim prophetae usurpant, cum dicunt id iam factum esse, cum primum postea fieri debet: ut Psal. 22, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

ZEUGMA dicunt esse, quando plurimis nominativis unum verbum, aut pluribus membris unum membrum respondet. Exemplum prioris. Eph. 4, Omnis amaritudo, ira, indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis. Ubi unicum verbum Tollatur, respondet tot praecedentibus nominativis. Porro tale verbum si est initio, vocatur Prozeugma: si in medio, dicitur Mesozeugma: si in fine, nominatur Hypozeugma. Singulorum exempla non est necesse adiungere. Sententiis quoque pluribus aut colis, praesertim conditionaliter positis, aliquando unicum respondet: ut Psal. 15, Qui ambulat integre, etc. Qui non transgreditur lingua sua, etc. Qui despectus est in oculis suis, etc. Qui pecuniam suam non dat ad usuram, etc. Qui facit haec, non movebitur in aeternum. In hoc exemplo, Non movebitur in aeternum: respondet omnibus praecedentibus membris.

Contraria figura est HYPOZEUXIS, cum singulis membris, aut etiam nominativis sua vel verba vel membra correspondent, aut subiunguntur. Psal. 144, Virtutem terribiliorum tuorum dicent, et ego quoque magnitudinem tuam narrabo. Memoriam excellentis bonitatis tuae effabuntur, et iustitiam tuam praedicabunt. Sic 1. Cor. 13. Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientiae abolebuntur. Membra autem singula singulis respondent in hoc exemplo. Psal. 27, Si consistant adversus me castra, non timebit cor meum: Si exurgat adversus me praelium, in hoc ego sperabo.

SYLLEPSIS quasi coniunctam conceptionem sonat, et est, cum pluribus vocibus una correspondet, sive verbum pluribus nominibus, sive nomen adiectivum pluribus substantivis, quae tamen vel significatione non perinde omnibus est apta, vel constructione dissonat, propterea quod diversi est vel generis, vel numeri, vel personae. Psal. 149, Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis: Faciendam non correspondet Increpationibus, cum sit numeri diversi. Isa. 22, Illic morieris, illic pompa quadrigarum tuarum: Morieris non bene vel significatione, vel persona convenit cum Pompa quadrigarum. Linacer admodum apte utramque hanc figuram definit: Zeugma est, quoties in similibus clausulis commune aliquid in una positum, in aliis non mutatum desideratur: Syllepsis est, cum in dissimilibus clausulis eiusmodi commune in una positum, in caeteris satisfacere non potest, nisi mutatum.

ANADIPLOSIS est geminatio vocis, cum vox in priori membro posita, praesertim in fine, etiam in secundo mox initio repetitur. Scaliger Epanastrophen vocat, forte magis speciali convenientioreque nomine. Psal. 122, Stantes erant pedes nostri in portis tuis, o Ierusalem, Ierusalem quae extructa est, ut civitas coniuncta sibi. Ibidem: Quoniam ibi constituta sunt solia pro iudicio, solia pro domo David. Psal. 145, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. Tales Anadiploses plurimae sunt in Latinis et Graecis poetis, et omnino habent quippiam musicum aut rhythmicum. Aeneid. 10, Sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et versicoloribus armis. Sic Homerus suum Nerea Iliad. 2. lib. repetit.

-- 936 --

173 Vicina est huic figurae ANAPHORA, cum eadem vox aut similis in plurium versuum principiis repetitur. Quod vidimus, triplicata est anaphora, 1. Ioan. 1. 3. Psal. 27, Dominus lux mea et salus mea, quem timebo? Dominus fortitudo vitae meae, a quo trepidabo? Psal. 118, Dicat nunc domus Aaron, quoniam in seculum misericordia eius. Dicant nunc qui timent Dominum, etc. Ibidem: Melius est sperare in Domino, quam confidere in homine: Melius est sperare in Domino, quam confidere in principibus. Tales repetitiones, eisque vicinae sunt innumerae passim in Psalmis: Vox Domini in magnificentia: Vox Domini confringentis Cedros. Ad hanc figuram et Epanalepsin referri possit illud Paulinum, Ro. 15, Placuit enim Macedoniae et Achaiae conferre aliquid in pauperes, qui sunt Ierosolymis. Placuit. n. et debitores eorum sunt.

Non ita multum ab hisce differt EPANALEPSIS, quam Donatus ait accidere, cum eadem vox et initio et in fine versus ponitur, et ceu resumitur initium. Psal. 83, Deus quis est similis tibi? ne taceas, neque conquiescas Deus. Phil. 4, Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete. Epanalepsin etiam vocant, cum ob interposita aliqua, aut verborum multitudinem, vel alioqui prolixitatem prioris membri, eius initium longius distat, quam ut commode ei sequentia adiungi queant. Ideoque initium illud brevissime repetitur, vel ad verbum, vel tantum ad sensum: ut appareat sequentia cum praecedentibus cohaerere, totaque oratio sit eo magis perspicua. Qui autem stat firmus in corde suo, non habens necessitatem, sed habet libertatem propriae voluntatis, et hoc decrevit in corde suo. Repetit initium per verbum, Et hoc decrevit. Sic mox sequente capite: De idolothytis autem scimus: nam omnes, etc. De esu igitur idolothytorum scimus, etc. Ac plerunque illa media per Parenthesin excludi possent.

EPIZEUXIN, praecedentibus similimam figuram, dicunt esse, cum in contextu orationis eadem vox emphaseos gratia iteratur. Consolamini, consolamini popule meus, dicit Dominus vester: Isa. 40 et 55. Ibidem: Elevare, elevare, consurge Ierusalem. Item Isa. 38. Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut ego hodie. Talis figura est Schesis habitus nominum, aut etiam Synonymia, vel coacervatio quaedam nocum idem significantium. Isa. 1, Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Psal. 106, Peccavimus cum patribus nostris, inique egimus, et impietatem fecimus.

EPANODOS, Latine regressio aut reditio, cum in sequentibus ad ea redimus, quae prius breviter indicavimus, eaque aliquanto magis declaramus. Psal. 114, Mare vidit et fugit, et Iordanis conversus est terrorsum. Montes exilierunt ut arietes, etc. Hic tria indicat, quae mox repetens nonnihil clarius tractat. Quid est tibi mare, quod fugisti? et tu Iordanis, quod conversus es retrorsum? Et vos montes, cur exiliistis? 2 Cor. 2, Odorem noticiae suae patefacit per nos. Nam Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui servantur, et qui pereunt: his quidem odor mortis, ad mortem: illis vero odor vitae, ad vitam. Hic redit ad explicationem odoris, quatenus, qualis, quibusque odor sit.

TAUTOLOGIA iteratio aut repetitio, cum idem secundo aut tertio dicitur, vel eisdem, vel aliis verbis. Psal. 2, Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Qui sedet in caelis irridebit eos: Dominus autem subsannabit eos. Non sunt vero ociosae, vel etiam odiosae Tautologiae seu repetitiones sacrarum Literarum, aut etiam vehementius rem eandem inculcant: ne non accepta praetervolet aures, cum et sermo sit brevis, et homines talium rerum minime vel intelligentes, vel cupidi. Alias declaratur alterum per alterum: alias etiam sonus expletur. Sunt et aliae causae repetitionum, de quibus alibi. Verum de hisce et aliis repetitionum generibus agitur proprio Capite prolixius et plenius.

PROSONOMASIA est iucunda quaedam vocum sono similium collusio aut allusio: ut quae est in mutatione Abrahami et Sarae. Psal. 21, In te sunt confisi, et non sunt confusi. Eadem allusio est etiam in Hebraeo. Isa. 5, Expectavi, ut faceret vinea iudicium, et ecce iniquitas: iustitiam, et ecce clamor. In Hebraeo est: משפט משפח mispat mispach. צדכה צעכה Zedaca Zeaca. sonus verborum est similis, sed sensus contrarius: ut si quis dicat, Vocamus te non praetorem, sed praedonem. Rom. 2, In quo alium damnas, teipsum condemnas, in Graeco κρίνεις et κατακρίνεις . Simul est quaedam inversio, et antithesis sensus: quo etiam gratior est vocum allusio. Sic Iudaei post Christum suum quendam seductorem, qui se vocaberat Barcochabam, post infelicem eventum dixerunt Barcozabam: pro filio stellae, filium mendacii. Talem vocum allusionem habet Paulus Phil. 3, Quorum Deus est venter, et finis exitium: in Graeco est suavis Prosono masia, ὧν τέλος ἀπώλεια, ὧν ὁ θεὸς κοιλία . Allusio est duplicata, τέλος et θεὸς, ἀπώλεια et κοιλία . 2. Corint. 4, ἀπορούμενοι, ἀλλ οὐκ ἐξαπορούμενοι , Haesitamus, at non prorsus haeremus.

POLYSYNDETON, orationem multis copulativis colligatam, et contra Asyndeton aut dialyton, non colligatam vocari notum est. Fit vero Asyndeton non solum cum copulativa coniunctio deest: sed etiam cum rationalis, aut causalis, vel illativa, vel etiam alia quaecunque demum, ita ut membra orationis colligenda, quasi dissoluta iaceant.

Prolixum ASYNDETON habetur in descriptione proprietatum charitatis. 1. Cor. 13, Charitas patiens est, comis est, non invidet, non est insolens, non inflatur, nil indecore agit, non sua quaerit, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet de iniustitia: gaudet autem iustitia, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, nun quam excidit. Contra polysyndeti exempla habes initio eiusdem capitis: Etsi habeam, etc. Etsi insumam, etc. Etsi tradam, etc. Sic sunt multa asyndeta priori Thess. 5, Videte ne quis cui malum: semper gaudete, indesinenter orate, gratias agite, non extinguite spiritus, non contemnite prophetias, omnia probate, etc. Solent vero Asyndeta aliquando vehementiorem et efficaciorem orationem facere.

De ECLIPSI et conciso, aut mutilo stylo, alibi dictum est prolixius.

Vicina ei est ἀποσιώπησις , reticentia, quae ob affectus accidit. Quale est Vergilianum: Quos ego, sed motus praestat componere fluctus. Exod. 22, Si affligendo afflixeris eum: subintellige, postea ego te affligam. Tales Aposiopoeses reperiuntur etiam in sacris: ut in formulis iuramenti plerunque reticetur pars male imprecans mentienti, forte pietatis et boni ominis gratia. Psal. 89, Si Davidi mentiar, semen eius in aeternum manebit. Isa. 5, Nisi multae domus desertae fuerint.

-- 937 --

174 AMPHIBOLOGIA, dubium in oratione, non tam virtus quam vitium est. Accidit dubitatio de sensu, quia vel verbum dubium est, habens plures significationes: vel etiam structurae vitio dubium est, quae voces cum quibus coniungi debeant, aut etiam quo omnino scriptor respexerit: ut, Aio te Aeacida Romanos vincere posse: dubium est, uter accusativus verbum praecedere aut sequi debeat: eoque etiam incertum est, an Romani Aeacidam, aut contra, victuri sint. Cum aut Croeso dicit oraculum, eum dissoluturum magnum imperium: dubium est, in quod regnum, Cyrine an Croesi respexerit Apollo. Tales innumerae ambiguitates etiam in sacris reperiuntur. Dixi de hoc orationis vitio supra ante tropos paulo prolixius.

MACROLOGIA est, cum non necessariis vocibus longa fit oratio, quae recte ad Pleonasmum referri potest, de quo alibi. Gen. 13, Quin et ipsi Loth comitanti Abraham erant greges, et armenta, ac tabernacula. Et non sustinuit eos terra, ut habitarent simul: quia fuit eorum possessio multa, et non potuerunt simul habitare. Haec tamen etiam ad Tautologiam referre queas.

ENALLAGE vel Heterosis, commutationem significat. Fit vero in omnibus linguis multiplex commutatio: vel partium orationis, ut pro verbo nomen, aut indeclinabilis pro declinabili, aut contra ponatur: vel etiam accidentia partium, ut alius casus, numerus, vel persona, aut genus pro alio. De quo supra in Partibus orationis, et earum constructione dictum est.

ANASTROPHE constructionis figura est, cum praepositio aut aliae indeclinabiles partes non suo loco ponuntur. Cuiusmodi plurima exempla in capite de Syncategorematibus et perturbatione vocum recensui: ut est illud Gal. 1, Notum facio vobis Evangelion, quod praedicavi vobis, quod non sit secundum hominem: pro, Notum vobis facio, quod Evangelion, a me vobis praedicatum, non sit humanum. Aliqui Traiectiones vocant istas huiusmodi syncategorematum transpositiones.

PARENTHESES aut Dialyses, seu resolutiones orationis varias plane habent Hebraei. Quaedam namque non bene eximi ex contextu possunt: oratio enim imperfecta, mancaque relinqueretur. Quaedam etiam digressionibus viciniores sunt, ut ex iis quae de repetitione et sententiarum ordine dicta sunt, intelligi potest. Sicut vero apud Latinos et Graecos post insertam, praesertim longiorem Parenthesin, aliquando orationis initium resumi per Epanalepsin solet: ita et in sacris Literis, ut in repetitione dixi. Fit vero ea resumptio alias iisdem verbis, quae initio orationis posita fuere, alias diversis, sed tamen aequivalentibus: alias denique generalioribus. Porro in illa repetitione aut resumptione, aliquando Latini quasdam particulas maioris lucis gratia adhibent: ut sunt, inquam, igitur, sed, et similes, quibus Hebraea lingua caret. Paulus tamen aliquando suum λέγω adhibet in tali Epanalepsi. Verum de Parenthesi aliquid in capite Ordinis sententiarum disseretur.

HYPERBATUM, est longa, et impedita, aut parum analoga constructio. Item videtur esse cum Synchisi, quae est confusio aut perturbatio verborum talis, ut non facile eorum naturalem ordinem cernere possis: quae omnino varia est et pene incomprehensibilis praeceptione. Rom. in fine: Ei vero, qui potest nos confirmare secundum Evangelium meum, et secundum praedicationem IESU Christi, ex revelatione mysterii, quod a temporibus aeternis tacitum fuit, nunc vero factum est manifestum per scripturas propheticas, ex imperio aeterni Dei, in obedientiam fidei, apud quasvis gentes declaratum: soli sapienti Deo, cui gloria per IESUM Christum, in secula, Amen. et primo capite: Nolo autem vos ignorare fratres, quod saepe proposui venire ad vos, sed prohibitus sum usque adhuc: ut fructum aliquem haberem inter vos quoque, sicut et inter reliquas gentes.

ANACOLUTHON et Anantapodoton etiam inter figuras constructionis merito referri possent: sed dixi de eis in Tractatu de ordine sententiarum.

HYSTEROLOGIA est, cum verba praeponenda postponuntur.

HYSTERONPROTERON, cum res sensusve praeponendi posteriore loco collocantur. de quarum utraque figura in capite de Perturbatione vocum actum est.

HYPALLAGE est, quando res permutantur, dum aliis coniunguntur, quam quibus iungi debent. Virgil. 6, Ibant obscuri sola sub nocte: pro, Ibant soli sub obscura nocte. Idem Aeneid. 12, Cui plurimus ignem Subiecit rubor et calefacta per ossa cucurrit: pro, Cui ignis animi subiecit ruborem faciei. Sic Ovid. Metamorph. 1, Perdidit effuso per vulnera nigra veneno: pro, effuso nigro veneno per vulnera. Sic peccata rubere et albere dicuntur, Isa. 1, Venite nunc et increpemus nos, dicit Iehova: Si fuerint peccata vestra tanquam coccinum, veluti nix albescent: si fuerint rubra tanquam vermiculus, velut lana erunt. Ubi videmus ea tribui accidentibus, circumstantiis aut mediis, vel effectis, quae sunt substantiae. aut causarum, aut omnino coniunctorum. De qua figura eiusque exemplis dixi tum in capite de Perturbatione sententiarum, tum et Synecdoche.

Ad Hypallagen vero pertinent et haec exempla: Oseae 14, Omnem dimittes iniquitatem: pro, omnem iniquitatem dimittes. Psal. 74, Omnis male faciens inimicus in sanctitate: pro, omnis inimicus. Et 80, Propinastis nobis in lachrymis mensuram: pro, lachrymas in mensura. Et 87, Et ipse fundavit eam altissimus: pro, et altissimus ipse: Vota mea Domino reddam coram nunc omni populo eius: pro, reddam nunc coram omni populo eius. Et 138, Quoniam magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum: pro, super omne eloquium tuum, nomen tuum. Hamos 5, Et luctum ad scientes lamentum: pro, et scientes lamentum ad luctum. Ieche. 39, Dabo Ghogh locum sepulchri ibi: pro, ibi locum sepulchri. Iob 37, Num nosti tunc, quod nasciturus esses? pro num nosti, quod tunc nasciturus esses? 2. Reg. 9, Et posuit in stibio oculos suos: pro, stibium in oculis suis. Iud. 1, Et civitatem miserunt in ignem: pro, Ignem miserunt in civitatem. Exod. 3, Rubus ardebat in igne: pro, Ignis ardebat in rubo. Levit. 5, Homo cum obtulerit ex nobis oblationem: pro, homo ex vobis. Iehos. 15, Et fuerunt urbium ab extremo: pro, ab extremo urbium. Iob 40, Et fune merges linguam eius: pro, in lingua eius merges funem. Psal. 74, Miserunt in ignem sanctuarium tuum: pro, Miserunt ignem in sanctuarium tuum. Et 104, Super montes stabunt aquae: pro, super aquas stabunt montes.

-- 938 --

175 ¶ Hactenus dixi de schematibus syntacticis: nunc de aliquibus Rhetoricis aliquid adiiciam.

AMPLIFICATIO una ex praecipuis figuris, aut mater potius plurium figurarum, est, qua rem sententiamque aliquam vel inculcamus, vel illustramus, vel maiorem esse, aut denique pluris faciendam ostendimus, quam alioqui esse videbatur. Ei subiiciunt veluti species quasdam hasce, Interpretationem, incrementum aut auxesin, congeriem, contentionem, comparationem, correctionem et ratiocinationem.

INTERPRETATIONEM et Synonymiam esse dicunt, cum eadem res aequivalentibus vocibus aut phrasibus declaratur, aut illustratur. Psal. 35, Age Domine causam meam, cum iis qui mecum contendunt: oppugna impugnantes me. Apprehende clypeum ac scutum, et surge in auxilium meum: profer lanceam, et conclude in occursum persequentium me. Psal. 17, Audi Domine iustitiam, adverte clamorem meum, et ausculta orationi meae. Hoc genere sermonis tum Deus ad nos crebrius utitur, ut nostrae tarditati inculcet ea, quae non facile percipimus, et quibus etiam noster vetus Adam abhorret: tum homines ad Deum, dum fidei suae ardorem votumque erga eum effundunt, seque exaudiri et liberari exposcunt.

Est et aliud quoddam interpretationis genus, usitatum in Psalmis et Prophetis: quo ea quae prius obscurius dicta erant, clarius exponuntur. Isa. 1, Argentum tuum redactum est in scoriam, principes tui sunt perversi: de quo alibi clarius.

INCREMENTUM, auxesis, cum congeruntur voces aut res aliquo modo vicinae: ita tamen, ut semper posteriores sint vehementiores, atque ita quasi crescat vel grandescat oratio. Tale videtur esse illud Psal. 1, Beatus vir, qui non ambulavit in consilio impiorum, nec in via peccatorum stetit, et in consessu derisorum non sedit. Plus videtur esse Stare quam Ambulare: quia perseverantiam quandam denotat: multo vero magis Sedere.

Talis auxesis est 1. Iohan. 1, Quod erat ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod manus nostrae palpaverunt. Plus est audiri rem quam tantum existere eam: plus videri quam audiri: omnium plurimum insuper palpari.

Sic Paulus exaggerat Corinthiorum fastuosum tumorem. 1. Cor. 4, Iam saturati estis, iam ditati estis, sine nobis regnum adepti estis. Primus enim gradus est non esse egenum, sed habere necessaria: secundus, esse divitem: tertius, fieri regem, qui est summus gradus terrenorum bonorum. Talem illi sibi statum in Spiritualibus somniabant.

Alias auxesin dicunt, cum rem minorem significantiore voce notamus: ut, Occidisti hominem, pro, laesisti. De qua supra in Tropis disserui.

CONGERIES Graece συνατροισμὸς dicitur, cum plures voces diversa in specie significantes, sed in genere aliquomodo convenientes, in unum aliquem cumulum congeruntur. Rom. 1. Plenos omni iniquitate, malitia, dolo, scortatione, avaritia, malignitate, contentione, etc. Hae omnes voces in genere conveniunt, quia vitia aut peccata significant: sed specie differunt. Sic et Rom. 3. aliquanto pleniore vitiorum aut scelerum coacervatione pravitas hominum depingitur: Non est iustus, non est qui intelligat, non est qui exquirat: deflexerunt, inutiles facti sunt, non est qui exerceat bonum. Sepulchrum apertum est guttur eorum, linguis suis ad dolum abusi sunt, nenenum aspidum, os diris plenum, veloces pedes ad effundendum sanguinem. Tali multarum diversarumque vocum aut malorum congestione, saepe tum peccata, tum poenae hominum recensentur.

ANTITHETON aut contentio est, cum opposito contrario res illustratur. Isa. 59. Expectavimus lucem, et ecce tenebrae: splendorem, et in caligine versamur. Isa. 5, Expectavi botros, et ecce labruscae: expectavi iustitiam, et ecce clamor. Isa. 1, Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? plena fuit iudicio, et iustitia pernoctavit in ea, nunc autem homicidae. Talis contentio, aut per antithesin amplificatio prolixa est. Isa. 43, Non adduxisti ad me pecora holocaustorum tuorum, nec sacrificiis tuis honorasti me: nec ego feci te servire in oblatione Mincha, nec laborare te feci in thure. Non emisti mihi pro pecunia calamum, neque adipe sacrificiorum tuorum inebriasti me: sed fecisti me servire in peccatis tuis, et fecisti me laborare in iniquitatibus tuis, etc. Sic amplificat per contentionem Paulus beneficium Christi, quod cum adhuc impii et inimici essemus, pro iniustis ac impiis sit mortuus, cum vix quisquam pro iusto aut bono moriatur, Rom. 5. et 2. Pet. 2, libertatem illis pollicetur, cum ipsi sint servi corruptionis. Sic etiam Rom. 6, Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in eo? Rom. 8, Si secundum carnem vixeritis, moriemini: Si spiritu carnis actiones mortificaveritis, vivetis. Non accepistis spiritum servitutis ad terrorem, sed Spiritum adoptionis, quo clamatis Abba, pater. Qui secundum carnem sunt, quae carnis sint curant: qui secundum spiritum, quae spiritus. Talia sunt in Scripturis innumera. Deseruistis fontem aquae viventis, et fodistis vobis puteos, non continentes aquam. Exposuistis pecuniam vestram pro nos pane. Multi venient ab Oriente et Occidente, ut accumbant in regno caelorum cum Abraham, filii vero regni excludentur. Huc referri posset parabola trabem habentis, et alienam festucam extrahere conantis.

COMPARATIO est amplificatio collatione similium aut dissimilium, maiorum aut minorum facta: ut cum Prophetae exaggerant peccata Iudaeorum collatione asini aut bovis agnoscentis suum herum: collatione hirundinis et ciconiae agnoscentis suum tempus: collatione Sodomae et Israelis. Item Christi collatio Sodomae et Ninivae, quae poenitentiam egisset: collatione reginae Saba: collatione ipsorum propria, faciem caeli recte diiudicantium, et asinum ac bovem ex puteo in sabbato extrahentium, item ratam et mentam decimantium.

CORRECTIO est, cum dictum nostrum corrigimus: ut Hebr. 6, Atque hoc faciemus, siquidem permiserit Deus: fieri enim non potest. Hac ratione difficultas rei indicatur. 1. Cor. 6, Omnia mihi licent, ut non omnia conducunt: omnia mihi licent, at ego non redigar sub ullius potestatem. Escae ventri, et veterescis: Deus autem et hunc et illas abolebit: corpus vero non scortationi. Hebr. 6, Sed persuasimus nobis, fratres, de vobis meliora, et cum salute coniuncta, etiamsi ita loquamur. Sic 1. Cor. 9, Non scripsi autem haec, ut ita fiat in me.

-- 939 --

176 Ratiocinatio est, per quam a signo aliquo rei magnitudinem ostendimus: ut cum filius Salomonis suum minimum digitum dicit crassiorem esse lumbis patris sui: aut cum Deus dicit, sedem suam esse caelum, et terram scabellum: quibus ratiocinatione quadam suam immensitatem ostendit. Tale est, cum Deus dicitur metiri aquas pugillo, et caelum palmo: item, cum dicitur, nosse arenae maris numerum. Sic ab armorum magnitudine statura et robur Goliath iudicatur: et bella ac clades amplificantur, cum dicitur, solum eorum auditum excitaturum tinnitum ambarum aurium. Exercitus multitudo indicatur, cum dicitur exhaurire flumina. Cum Centurio dicit Christo, Dic tantum unum verbum, et servabitur puer meus: ostendit, se credere Christum esse plane omnipotentem. Sic ex externis signis amplificat Christus internam charitatem peccatricis, et contra Pharisaei extenuat.

Ad amplificationum species posset etiam Hyperoche aut Hyperthesis accenseri: cum aliquid notum immensa vi orationis supra omnem receptam opinionem hominum extollitur. Psal. 17, Et ascendit, et volavit, volabit super pennas ventorum: quo sermone etiam avium celeritas superatur. Psal. 51, Lavabis me, et super nivem dealbabor. Isa. 34, Nam omnis caelorum exercitus tabescent. vult amplificare magnitudinem mali, cuius etiam ipsi caelites sint futuri participes. Sic Marchio Albertus est solitus dicere, se ita omnia incendiis vastaturum, ut Apostolorum pedes in caelo sedentium adurantur. Talis quaedam Hyperbole est, Caput inter nubila condit: aut, Vertice feriam sydera. Tale propemodum quid est totum 13 caput ad Corinthios: ubi Charitas prae omnibus aliis virtutibus amplificatur. Quare veluti ad hunc modum loquendi respiciens Apostolus, dicit, se illis monstraturum viam: per hyperbolen, id est, sermone extremo usum utilitatemque Charitatis in aedificatione Ecclesiae exaggerante. Omnino vicinum quid habet haec figura tropo Hyperboles.

Ethopoeia, Latine Notatio, est figura, cum externo aliquo indicio interni vel mores vel affectus indicantur: ut cum per demissum vultum, et consistentiam in remoto Publicani, indicatur eius contritus animus, contrarius affectus aut mens in Pharisaeo pingitur. Sic mulierum Iudaicarum superbia indicatur per extensum collum, et elatam faciem, et plausum pedum. Sic saepe in Psalmis ingens desiderium opis divinae indicatur per intentum aspectum Dei. Sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, sic oculi nostri ad te ante matutinum tempus: et, Sicut ablactatus ad matrem suam: item, Defecerunt oculi mei ob expectationem.

Metastasin aliqui dicunt esse translationem causae, cum causa, aut etiam culpa ab alia re in aliud transfertur: ut cum Paulus Rom. 7 dixisset, legem augere peccatum: postea ostendit, id vitio nostrae corruptae naturae fieri. Sic Rom. 8. cum dicit eam non posse iustificare. Sic 2. Corinth. 9. dicit culpam erubescentiae, et ipsam quoque ignominiam, si Corinthii imparati fuerint, non tam in se recisuram, quam in ipsos.

Commutatio est lepida quaedam rerum in sermone immutatio: ut, Non vivere ut edas, sed edere ut vivas, oportet. Non homo propter sabbatum, sed sabbatum propter hominem factum est. Rom. 2, Circumcisio Iudaei non servantis legem mutatur in praeputium. Sequetur praeputium Ethnici observantis legem esse ei loco circuncisionis. Tale est illud Augustini: Bona opera non praecedunt iustificandum, sed sequuntur iustificatum. Quod et Paulus Rom. 4. aliis verbis dicit: Non lex aut opera Abrahamum iustum fecit, sed iustus Abrahamus fecit legem aut opera. Sic Christus dicit, Non Abraham est maior me, sed ipse cupivit videre diem meum. Non ipse est ante me, sed ego ante eum. Sic sunt et illae locutiones: Non boni fructus faciunt arborem bonam, sed bona arbor fructus. Non vos me elegistis, sed ego vos. Non nos priores dileximus Deum, sed ipse prius dilexit nos. Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod exit ex ore. Non externa pocula et res lavandae sunt, ut animus sit mundus, sed lavate cor prius, et ecce mox omnia externa erunt vobis munda: quia omnia sunt munda mundis. Vicina aliquatenus est haec figura ei, quam supra nominavimus Contentionem, inter Amplificationis species numeratam.

Merismon, cum posito toto aut genere mox subiungimus partium aut specierum enumerationem, alibi exposuimus.

Erotema interrogatio, in Capite de interrogatione ac responsione expositum est. Exempla huius schematis sunt passim obvia. Rom. 3, In quo igitur praestat Iudaeus? Multum per omnem modum, etc.

Climax, gradatio a Cicerone vocatur, cum res ita connexae sunt, ut alia etiam quasi generent: veluti mater filiam, filia neptem, ea proneptem, etc. seu, ut semper sequens colon aut sententia incipiat ab eo verbo aut re, in quod prior desinit. Pro exemplo ponunt illud Virgil. Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, capella florentem cytisum, etc. Rom. 5 est elegantissimum exemplum: Tribulatio efficit patientiam, patientia probationem, probatio spem, spes non confundit. Talis est et illa 2. Pet. 1, Omni studio ministrate in fide virtutem, in virtute scientiam, in scientia temperantiam, in temperantia patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate amorem fraternitatis, in fraternitate charitatem, etc. Sic Iacob. 1, Tentatio efficit probationem, probatio parit patientiam, patientia opus perfectum exhibet. Sic ibidem Genealogia peccati et mortis recensetur: Propria malitia excitat cupiditatem, cupiditas concipit aut gignit peccatum, peccatum gignit mortem. Talis climatistica aut gradatoria progressio, aut etiam regressio, ab ultimo fine aut effectu ad priores causas, idque insuper interrogatione figurata et ornata, est etiam Rom. 10, Omnis salvandus debet invocare, omnis invocans debet agnoscere Deum, agniturus Deum, est docendus de eo, doctores a Deo mittendi sunt. Talis missio olim in Isa. cap. 52 promissa et nunc praestita est. Hanc gradationem valde laudat Camerarius in suis Annotationibus.

Sed apud Oratores talis quasi scala subinde altius ascendens rem exaggerat, quod in hisce exemplis non perinde fieri videtur: tametsi hic etiam tres illi (ut ita dicam) ultimi partus trium exemplorum, quendam summum et super caeteros elatum gradum habent: ut est, Spes non confundit, Patientia efficit opus perfectum: et, Peccatum genitum procreat mortem: ut et hic ille ultimus finis summum quid sit. Simile quid Anadiplosis habet: de qua supra diximus, quaeque in sacris crebra est.

Est alioqui et aliud genus Climatis aut scalae in sacris, cum occasione ultimarum vocum explicatione

-- 940 --

177 indigentium, subinde alia et alia sententia attexitur, habens et ipsa (ut ita dicam) caudam, nova explicatione indigentem: sicut alicubi reginae, aut aliarum principissarum caudam vestis sublevant aliquae nobiles aut magnatum filiae, et illarum vicissim aliae. Tali sane quadam specie interdum subserviunt, et (ut ita loquar) pedissequantur aliae sententiae aliis in Sacris literis, de qua sententiarum connexione alibi dixi.

AETIOLOGIAM dicunt esse causae redditionem, cum ratio ac causa indicantur dicti aut facti alicuius. Rom. 1, Volui venire docere vos Romanos, quia omnibus id officii debeo, Graecis et Barbaris. Paratus sum vobis evangelizare: non enim pudet me Evangelii. Nam est potentia Dei ad salutem omni credenti. Rom. 3, Ex operibus legis nemo iustificabitur. Per legem enim cognitio peccati. Rom. 4, Si ex lege est haereditas, inanis facta est promissio. Nam lex iram operatur.

ANTHYPOPHORAM vocant tum obiectionem adversarii, nostrae sententiae aut argumentationi oppositam, quam obiectionem occupare solemus, eoque etiam occupatio obiectionis dicitur: tum etiam resolutionem, aut quasi quandam redargutionem et retusionem illius obiectionis. Ad verbum sonat, contra inferre, quod contra oppositam rationem subinfertur a disserente. Rom. 3, Si veritas Dei per meum mendacium in gloriam eius redundat, cur ego, ut peccator, condemnor? Quorum damnatio iusta est. Rom. 9, Dices ergo mihi, Quid adhuc succenset? Nam voluntati eius quis resistet? O homo, quis tu es, qui Deo ex adverso responsas.

Aliquando ita occupatur obiectio, ut etiam concedatur: sed tamen contra aliud infertur, ut adversario novum obstaculum nihilo minus adimat victoriam. Sic Paulus Rom. 14, disserens non esse abutendum libertate, et comedendum quemvis cibum cum scandalo, occupat obiectionem abutentium libertate, ac dicentium: Atqui scimus, omnes cibos esse liberos: respondet, Novi ego quoque, et persuasum habeo, nihil esse impurum, etc. Verum si propter escam frater tuus tristicia afficitur, non iam secundum charitatem ambulas. Talis obiectio est etiam 1. Cor. 10, Quod si ego cum gratiarum actione edo, cur blasphemor? Omnia in gloriam Dei dirigite, estote sine offendiculo. Aliquando Anthypophoram vocant simplicem responsionem a disserente suae interrogationi redditam. 1. Ioh 3, Cuius autem rei gratia occidit eum? Quia opera eius erant mala, fratris vero iusta.

Variae omnino huiusmodi obiectionum occupationes sunt apud Paulum: ut in re ac materia vitio adversariorum malitiaeque humanae plurimas dubitationes et contradictiones habente, et apud scriptorem vigilantem, in perpetua praxi existentem, et in omnium aedificationem aut dubia dissolvenda intentum, eoque suum stylum et rationes dirigentem, de quibus longum esset disserere, et alibi aliquid dicetur.

SERMOCINATIO, διαλογισμὸς , cum personis congruis sermo tribuitur. Sicut Isa. 14 tribuitur sermo regibus, et satrapis, et inferno, occurrentibus regi Assyrio: Videntes te intente aspicient te, ac ex animo spectabunt, dicentes, Nunquid est iste ille vir, qui contremefecit terram, et concussit regna? Posuit orbem quasi desertum, et civitates eius diruit, nec unquam incarceratis suis aperiunt locum? Omnes reges gentium iacent, quisque in domo sua cum gloria: tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi surculus abominabilis. Et sic tribuitur sermo Ecclesiae apud Esaiam, miranti, unde tot sibi filii veniant, et piis petentibus ab aliis, ut sibi aliquid spacii concedant, et impiis expostulantibus cum Deo, Isa. 58: quod ieiunaverint et invocaverint, nec sint exauditi. Sic Dialogismus instituitur inter Christum et prophetam: Quis est iste, qui venit de Edom, rubricatus in vestibus de Bosra? Ego qui loquor iustitiam, et potens sum salvare. Quare rubrum est vestimentum tuum, etc. Torcular calcavi. Sic Psal. 2. tribuitur suus sermo impiis, Deo, et Meschiae. Sic Christus tribuit tum diviti et Abrahamo suum sermonem, tum et piis ac impiis in extrema die iudicandis.

EPIPHONEMA, acclamatio, cum post expositam rem aut materiam quampiam additur congrua quaepiam sententia cum quadam acclamatione et admiratione. Psal. 2, Beati omnes qui confidunt in eo. et Psal. 3, Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Psal. 4, Tu Domine solus es, qui facis me conquiescere in fiducia aut securitate. Tale est illud elegans Epiphonema in fine Matth. 6, Sufficit diei sua afflictio. Sic et in fine 5, Estote igitur perfecti, ut pater vester caelestis.

EXCLAMATIO differt nonnihil ab epiphonemate, quod non ita est sententiosa, nec sic ad praecedentia affixa aut adglutinata, ut illud. Tale est illud Rom. 7, Infelix ego, et quis me liberabit a corpore mortis huius? Item Rom. 11, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et impervestigabiles viae eius? Iob 18: O discerpens animam tuam, quid concipit tecum cor tuum?

DUBITATIO, ἀπορία , figura est, cum ob rerum difficultatem, aut etiam indignitatem ostendimus nos dubitare quid agere aut dicere debeamus. Sic Gal. 4, Filioli, quos iterum parturio, etc. Vellem esse apud vos nunc, et mutare vocem meam, quoniam dubito in vobis, etc.

PARADOXUM, absurdum, vocatur proprie sententia aut dogma, a communi hominum opinione alienum: ut sunt dogmata Stoicorum, quae Cicero propriis declamatiunculis tuetur. Vocant tamen Paradoxon etiam figuram, cum aliquis fingit sibi aliquid prorsus praeter opinionem accidere. Aliquando et id dicunt Paradoxon, cum loquens aut scribens aliquid prorsus inexpectatum auditori proponit. Prioris exemplum sit, quod Isa. 5 dicit Deus, sibi plane praeter opinionem accidisse impietatem Iudaeorum. Se enim ab eis expectasse uvas bonas, et eos produxisse acerbas: se expectasse ab eis iustitiam, eos vero exercere violentiam. Posterioris exemplum est. quod Paulus iubet contemptissimis et indignissimis quibusque temporaria iudicia credere, aut etiam potius pati iniuriam quam litigare. Ostendit etiam rationem istius Paradoxi, nempe ut eos pudefaciat, dum rem absurdam suadens, indicat eorum facta multo absurdiora esse. Sic illud Ibidem 8 ferme pro semiabsurdo proponitur: Si esca scandalizat fratrem meum, non comedam carnes in aeternum.

ΠΑΡΡΗΣΙΑ , licentia, est, cum in oratione non solum libere loquimur, sed etiam libertate quasi abutimur: bono tamen ac utili consilio. Scriptura omnes liberas conciones vocat παῤῥησίαν : ut act. 4, Videntes

-- 941 --

178 autem Petri παῤῥησίαν , etc. Sic Petrus vocat parrhisiam, quod dicit Davidem computruisse. Παῤῥησια igitur possent omnia liberiora dicta prophetarum, Christi et Apostolorum dici: ut cum Christus durissime increpat Iudaeos, et praesertim Pharisaeos, cum dicit, Genimina viperarum. et: Vos ex patre diabolo estis. et similia innumera. De hac voce suo loco in Prima parte dictum est.

APOSTROPHE, Latine aversio, cum inter loquendum subito sermonem avertimus ab eo ad quem loquimur, ad alium quempiam: vel etiam, cum aliquem in secunda persona alloqui incipimus, tanquam praesentem, de quo antea in tertia locuti sumus, tanquam de absente. ut Isa. 1, initio incipit accusare Propheta Iudaeos in tertia persona: paulo post eos veluti coram existentes in secunda obiurgat: Per quid percutiemini ultra, cum adiicietis praevaricationem? In qua Apostrophe manet ali quandiu. Aliquanto post redit ad tertiam personam, et mox ad primam regreditur: Sicut Sodoma fuissemus. Sed haec personarum subitanea variatio mire frequens in Sacris literis est.

Facit vero hoc schema plurimum ad evidentiam, aut repraesentationem, et simul efficaciam sermonis. nam et res coram quasi ob oculos exhibet, et affectum dicentis ostendit. Sic Christus Lucae 10 instruens praesentes Apostolos, mox incipit averso sermone accusare Corazim: Vae tibi Corazim, Vae tibi Bethschaida, Vae tibi Capernaum, etc. Sic Roman. 13, primum in tertia persona docet, omnes debere esse subiectos magistratui. mox per Apostrophen ait in secunda: Vis non timere potestatem? Sic et 14, de ceremoniis statim initio: Tu quis es, qui condemnas alienum servum? Ubi observetur illa quoque Regula, quod licet talia ad unum aliquem dici videantur: tamen perinde ad totum genus pertineant, ac si dictum esset: Quicunque non vult timere potestatem, is faciat bonum, etc. et: Nemo debet alienum servum iudicare seu condemnare. Alio qui particulares et individuae sententiae in sacris plerunque ad omnes pertinent, iuxta illud: Quod vobis dico, omnibus dico.

PERMISSIO, vel concessio, est valde multiplex. Prima, cum iudici aut auditori aliquid expendendum relinquimus: ut cum dicunt sacerdotes ad Iudam, Tu videris: et Petrus ad Iudaeos Act. 4, Iudicate vos, an iustum sit coram Deo, vos potius audire quam ipsum? Isa. 5, Iudicate inter me et vineam meam, etc. Secunda est, cum adversario aliquid importune contendenti, aliquo modo concedimus, esse ita ut ipse vult: sed mox per Anthypophoram aliquid adiungimus, quod ei illam concessionem facit inutilem. Iacobi 2, Tu credis, et daemones credunt ac contremiscunt. Quae igitur per concessionem dicuntur, probantur aut improbantur: non simpliciter improbantur aut probantur. Rom. 2, Circumcisio prodest quidem, si legem servaveris. Quod si legis transgressor fueris, etc. Non igitur simpliciter laudat circumcisionem Paulus, quam iam abrogabat: sed hoc nunc disserendi causa concedit Iudaeis, ut progredi possit, ne sit eum necesse etiam de minutioribus litigare. Dixi etiam alibi de hac natura concessionum. Sic solent disputantes Sophistae dicere, Posito et non concesso, quod verum sit id quod dicis, etc. Tamen, etc. Tertia concessionis species est, cum ea concedimus, quae vera esse videmus, nec oppugnare audemus. Sic Ieremias cap. 12, et Abacuc 1, primum concedit Deum esse iustum, postea tamen expostulat cum eo, cur permittat bonos a malis opprimi: Iustus es tu Domine, si contendero tecum: attamen loquar tecum iudicia. Quare via impiorum prosperatur, et felices sunt praevaricantes praevaricationem? Quartum genus permissionis est, cum aliquid iniusti concedimus alicui, non quidem ex nostro iudicio aut voluntate, sed eius obstinatae malitiae et quasi furori id dantes: ut, Qui iniuste agit, iniuste agat adhuc: qui sordet, sordescat adhuc, etc. Apoc. 22, non est quidem vera permissio, sed est quasi quidam modus loquendi. Sicut solent irati patres perditis filiis dicere: Video te tuis sceleribus perire, aut omnia tua perdere velle: age, perge, et propera sane ad exitium. Sic Christus dicit Iudae: Quod facis, fac cito. Destruite templum hoc. Matth. 23. Vos quoque implete mensuram patrum vestrorum. Sic Christus dicit Apostolis imminente sua passione in horto, Dormite et requiescite.

INTERROGATIO figurata una cum subiectione, in capite de Interrogatione ac responsione, exposita est.

COMMUNICATIO est, cum negotium praesens cum iudice aut auditore communicamus, eorumque quasi sententiam aut consilium sciscitamur. 1. Cor. 11, Apud vosmetipsos iudicate, an decorum est, mulierem non velatam Deum orare. Sic Paulus ipsosmet Corinthios facit iudices suae ataxiae. Sic etiam praecedente capite: Iudicate vos, quod dico, quae tamen sunt concessioni valde vicina.

Aliqui volunt esse communicationem, cum consilia actionesque nostras cum adversario aut iudice communicamus, ac ipsius sententiam factumque, si nostro loco esset, cognoscere cupimus.

Est et aliud communicationis genus, cum se doctor increpans auditores illis admiscet: quod fit plerunque leniendae invidiae gratia, dum quasi partem quandam culpae in se recipere, ac semet quoque obiurgare videtur. Hoc multum utitur Scriptura, et omnes concionatores. Sic et Paulus Hebr. 2, se quoque auditoribus, et illis qui castigabantur, admiscet: ut non necessario ex ea locutionis forma probetur, eum qui illam epistolam scripserit, non Apostolum, sed discipulum fuisse. Nam, ut dixi, totus ille locus, et alia plura eius epist. ita per istam figuram sonat, ac si ille doctor non ex cathedra auditores in subselliis sedentes allo queretur: sed ipse quoque unus ex discipulis, et quidem male se gerentibus, esset. Verba eius loci sunt haec: Propterea oportet nos vehementius attendere iis, quae dicta sunt nobis, ne quando perfluamus. Etenim si is, qui per angelos dictus fuerat sermo, fuit firmus, et omnis transgressio et inobedientia iustam praemii repensationem accepit: quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae cum primum enarrari coeperit per ipsum Dominum, ab iis qui audierant, in nos confirmata fuit, attestante Deo, et signis et prodigiis simul, variisque virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, iuxta ipsius voluntatem.

Nec solum ratione huius figurae hic locus sic exponi, et praedicta ratiocinatio reiici posset: sed etiam, quod hic scriptor proprie in ipsos Hebraeos respiciat, eorumve personam repraesentet, qui non tam ab ipso, quam a Petro circumcisionis Apostolo, et aliis conversi erant: qui revera in hac communi vita

-- 942 --

179 toncionantem Christum audierant, et acceptam ab eo doctrinam, et veluti vivam eius vocem in alios, praesertim Hebraeos, propagaverant: eamque apud illos tum testimoniis, tum et miraculis confirmaverant, quod Paulus non praestiterat apud eos: ut sic recte sese ex numero talium Apostolorum exemerit.

GNOME, sententia, est dictum aliquod generale, breve, de moribus aut aliis rebus huius vitae: quales sunt Salomonis sententiae. In prophanis scriptoribus ideo facilius iudicari possunt, quam in sacris, quia rariores sunt, et ferme tantum ornatus gratia adhibentur. At sacrae Literae sunt adeo praegnantes optimis rebus, ut sint quasi perpetuae quaedam sententiae, vel propalam tali forma propositae, vel quae licet sint circumstantiis convestitae, et quasi ad individua applicatae, facile tamen ad generale dogma perduci queant. Dividuntur autem in prophanis potissimum a forma sermonis in octo species, aut etiam plures: at in sacris secundum materias commodissime eas distinguere possemus, si diceremus alias esse legales, alias Evangelicas, denique alias de communi vita, moribus aut rebus: quae possent subdividi in politicas et oeconomicas. Verum non est nostri instituti nunc de hac re disserere.

HYPOTYPOSIS est, quando quaepiam res, persona, locus, tempus, aut actio ita apte exprimitur ac veluti depingitur, ut videatur quasi ob oculos versari potius, quam audiri aut cogitari, a nobisve remota esse. Hanc figuram variis nominibus appellant, ut Evidentia, Illustratio, Suffiguratio, Demonstratio, Descriptio, Effictio, Subiectio. Posset autem dici esse genus quoddam plurium figurarum, cuius hae sunt species: Prosopographia, Prosopopoeia, Pragmatographia, Topographia, Topothesia et Chronographia, et aliae complures. De quibus aliquid in Capite de eo quod est ante oculos exhibere, dicetur.

Adhibentur vero hae figurae, rem ante oculos ponentes, in sermone apud poetas quidem magis oblectationis causa, quam alterius effectus: quandoquidem suave est spectare ac contemplari picturas. At in seriis scriptionibus adhibentur, quo tanto magis tardum ad seria animum auditoris permoveant. Recte enim Horatius in quit, Segnius irritant animos demissa per aures, quam quae oculis sunt subiecta fidelibus, et quae ipse sibi tradit spectator. At sacrae Literae adhibent istas picturas, non tantum ut moveant tanto magis lapideum cor hominis ad metum minarum et desiderium promissionum: sed etiam, ut tanto certius confirment id omnino fore ita, ut praedicitur.

Huc pertinent etiam Sacramenta et variae picturae vel visae, vel alioqui expressae Prophetarum: ut sunt etiam in Apocalypsi.

PROSOPOGRAPHIA, est personae descriptio, vel a moribus ac animo, vel ab externa specie. A moribus: ut cum Moyses dicitur fuisse omnium mansuetissimus, sicut et Iacob ac Abel: contra autem Ismael ac Esau ferus et austerus. A corpore: ut cum Esau pingitur pilosus, aut Goliath prodigiosae et terribilis staturae: David contra parvulus, et formosulus, et subrufus: Saul elegantis ac procerae staturae. In hoc genere in primis poetae sibi plurimum indulgent: aliquando etiam historici et oratores. Sic Isaiae 63, Christi passi persona pingitur: Quis est iste, qui venit de Edom, rubricatus in vestibus de Bosra? Sic Ezech. 16, depingitur immunda et egena nativitas virginis Iuda, eiusque maturitas, et tandem formositas: tametsi hoc ad Prosopopoeiam potius referendum sit.

PROSOPOPOEIA, cum rei mutae personam aliquam eius naturae correspondentem induimus: ut cum Ecclesia fit mulier, fit virgo, fit sponsa. Sic et Ierusalem, Sion et Babylon, alias virgines, alias viduae, alias etiam scorta finguntur. Aliquando talibus rebus etiam sermo attributae personae conveniens ascribitur: ut cum Ecclesia miratur, unde sibi sint tot filii: aut cum filia Sion dicitur deridere et subsannare regem Assyriae, Isa. 37. Sic Psal. 58, ex quatuor virtutibus, quatuor virgines fiunt, ac veluti in theatrum producuntur: quae etiam Somatopoeia est. dat enim corpus rebus incorporeis. Inquit igitur praedictus Psalmus: Misericordia et veritas sibi obviaverunt, iustitia et pax sese mutuo osculatae sunt: Veritas de terra germinavit, et iustitia de caelo prospexit. Sic saepissime vitia, virtutes et regiones sub specie muliercularum inducuntur. Huc referre possis, quod etiam in novo Testamento totus coetus piorum unum corpus esse pingitur, et singulis membris non tantum affectus, sed etiam sermo tribuitur: ut Roman. 12, et prior. Corinth. 12, Non potest autem oculus dicere manui, non est mihi opus te: aut rursus caput pedibus. non est mihi opus vobis. Item: Si dicat auris, non sum oculus, igitur non sum de corpore. Sic 1. Cor. 3. prolixe depingitur charitas, quam bona muliercula sit, ac omnigenis vitiis careat. Chrysostomus et illud esse Prosopopoeiam dicit, cum Paulus ait, Totam rerum naturam gemere cum piis, et magno desiderio expectare liberationem a vanitate, cui subiecta est. Prosopopoeiam aliqui vocant etiam, cum vel mortui vel absentes, vel denique alii quicunque loqui finguntur. Tale esset, quod regi Assyrio principes in inferno occurrunt, eumque insultando excipiunt, Isaiae 14. aut cum Epulo Abrahamum alloquitur. Camerarius et illud prosopopoeiam vocat Rom. 3, Si veritas Dei per meum mendacium exuberat. Ad Prosopopoeiam et Somatopoeiam non male referas etiam Anthropopathiam, cum Deus sub hominis specie producitur exhibeturve. de qua in Metaphora.

PRAGMATOGRAPHIA est, cum res aut actiones summo studio ac dexteritate verbis pinguntur, non tantum gestae esse dicuntur, sed ut gestae sunt exponuntur, idque non in genere aut toto, sed per singulas species vel partes, ut quasi coram monstrari, et plane oculis subiici videantur: ut cum herbae, arbores, aliave simplicia, ut etiam incorporea diligentissime describuntur, praesertim addito aliquo gesta in oculos incurrente: aut cum etiam actiones depinguntur, ut urbium oppugnationes, expugnationes, incendia, diluvia, tempestates, naufragia, conflictus, et similia. Canitur vulgo cantilena de Papiensi conflictu, quae et verbis et sono, ac musica ita exprimit procinctum et conflictum, ut coram eum videare spectare.

Huc, et etiam ad praecedentem figuram referre possis illam terribilem et horribilem descriptionem adventus exercitus Babylonii, Ioel. 2. cum inquit: Clangite tuba in Zion, et vociferamini in monte sancto meo, contremiscant omnes habitatores terrae: quoniam venit dies Domini, quia prope est. Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis. Sicut lux matutina expansa super montes, populus

-- 943 --

180 multus et fortis, cui similis non est factus a saeculo, nec adiiciet (fieri) post eum usque in annos generationis et generationis. Ante illum devorat ignis, et post eum exardescet flamma: quasi hortus Eden fuit terra ante eum, et post eum similis erit deserto squalido, ut nulla reliquiarum salvatio sit ei. Aspectus eius sicut aspectus equorum, et ut equites sic current. Sicut vox quadrigarum in cacuminibus montium saltabunt, et sicut vox flammae ignis devorantis stipulam, et sicut populus horridus, qui paratus est ad bellum. A facie eius dolebunt populi, ut omnes facies concilient nigredinem. Sicut fortes current, et sicut viri bellicosi conscendent murum, et singuli per vias suas gradientur, nec tardi erunt in semitis suis. Nullus coarctabit fratrem suum, sed vir incedet per semitam suam, et cum in gladium ceciderint, non vulnerabuntur. Per civitatem ambulabunt, et super murum current: atque in domos ascendent, et instar furis ingredientur per fenestras. Ante illum contremuit terra, et commoti sunt caeli. Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum. Dominus quoque dedit vocem suam ante exercitum suum: quoniam magna nimis sunt castra eius atque valida, quae exequuntur verbum eius. Siquidem magnus est dies Domini, et terribilis nimis: et quis sustinebit illum? Vix ulla talis pictura exercitus apud poetas reperietur.

Sic Isaiae primo, et saepe alias, adhibita etiam interdum prosopopoeia, describitur horrenda vastatio gentis ac religionis Israeliticae. Contra quoque illustribus coloribus ac picturis, aliquando itidem adhibita prosopopoeia describuntur laeta tempora, seu res regnumque Meschiae. Nec contentus est Spiritus sanctus adhibere verbales pragmatographias, sed adhibet etiam reales, dum prophetae externa quaedam opera praestare coguntur, quibus futura mala poenasque populo depingant: ut cum Ezechiel sublata migratoria sarcinula et instrumentis, vesperi perfodit parietem spectante populo, et aufugit: docens scilicet, regem Iuda similiter fugiturum esse. Aut cum Ierosolymam sculptam obsidet: aut cum Ieremias iugum catenasque gestat, ut indicet talibus cladibus Deum illos puniturum. Quae rerum picturae in sacris Literis adhibentur tum certitudinis maioris gratia, tum etiam ut magis auditores moveant. Sic extrema tristissimaque tempora Matth. 24. et extremum iudicium Matth. 25 depingitur.

TOPOGRAPHIA, est loci accuratior descriptio: quae eum oculis quasi coram videndum exhibet. Talis est aliquatenus Paradisi, et postea Sodomiticae regionis descriptio in Genesi: licet hoc posterius sparsim describatur. Sic Iordanis, et eius interruptio aquarum in Iosua paulo accuratius depingitur. Sic Tabernaculum in Exodo, et templum Salomonis in 1. Reg. Tales sunt etiam inferni descriptiones, Isa. 14, et alibi. Christus aliquoties breviter, sed tamen valde significanter dicit, Proiicieris in tenebras exteriores, ibi erit horror et stridor dentium: et cum divitem tantopere cruciari flamma dicit, ut petat Lazarum se vel minima gutta aquae in os instillata refrigerare. Verum de hisce figuris dicetur aliquid in Capite de evidentia styli, aut de eo quod est ante oculos rem facere.

IMAGO est, cum illustri quadam ac gloriosa pictura aut specie, persona quaepiam aut res producitur: ut cum Christus dicitur ita a patre omnibus donis largissime ornatus aut ditatus venisse, sicut solent patres unigenitos pro dignitate condecorare. Ioan. 1, Vidimus gloriam eius, ut gloriam unigeniti, plenum gratia et veritate. Sic cum Christus sub typo Solis in Ecclesiam producitur, Psal. 19. Sic cum Deus puniens atrociter impios per imaginem ebrii gigantis, subitoque ex nondum edormita crapula excitati, et in quemvis obvium crudeliter saevientis, proponitur, Psal. 78. Tales sunt innumerae imagines rerum ac personarum in Sacris literis propositae. Sic cum Psalmo 45 Christus per sponsum, et etiam regem bellatorem exprimitur. Sic Psal. 37, pulcherrima imagine aut hypotyposi dicit, Vidi impium vigentem et virentem instar lauri, et transivi, et ecce non erat.

MIMESIS, cum aliena verba loquendo nonnihil exprimimus, non ex professo omnia narrando: ut Isa. 14, Ascendam super excelsa nubium, et similis ero altissimo. ubi Propheta exprimit superbissimas iactationes regis Assyriorum. Sic Psal. 2 et 24, verba impiorum, Meschiam oppugnantium recitantur: tametsi potius ipsi loqui inducantur. Disrumpamus. et, Quis est iste rex gloriae? Sic Psalmo 12, Labia nostra a nobis sunt: quis erit noster Dominus? Sic Psal. 3, Multi dicunt animae meae, non est ipsi salus in Deo eius. Col. 2, Ne attigeris, ne gustaveris, ne contrectaveris: ubi Paulus pseudoapostolorum praeceptiunculas aut traditiunculas compendiaria Mimesi exprimit, ac deridet. Hos. 13, Qui sacrificant hominem, vitulum osculabuntur. Sic Ps. 75, Ne loquamini in collo superbo, Quod neque ab ortu, neque ab occasu, neque e deserto: id est, nihil est nobis ex ullo loco periculi.

Sunt vero aliquando obscurae quaedam Mimeses, aut etiam tantum allusiones ad aliena dicta, quas animadvertere plurimum facit ad intelligendum verum Scripturae sensum: ut cum Iudaei Ioan. 7 dicunt, Novimus unde hic sit. Christus respondens ait, Et me nostis, et unde sim nostis. quod quidem ille magis tantum per Mimesin quandam aut allusionem ad eorum verba dicit, quam quod ipse sua sponte, suisve verbis asserat, eos vere nosse unde sit. Quod si quis ea accipiat pro simplici assertione, sudabit multum in exponendo eo loco.

Dixi Hypotyposin posse videri esse genus quoddam multarum figurarum, et simul eius species recensui et exposui: sed tamen nihil obfuerit, ei etiam separatim, ut quasi speciali schemati aliquod exempla adiicere, ut tanto magis innotescat, cum sit in plurimo usu in Sacris literis. Cum Ioannes cap. 1 inquit, Verbum illud caro factum est, et habitavit in nobis, seu vixit nobiscum: et, Vidimus gloriam eius, gloriam ut unigeniti venientis a patre, plenum gratia et veritate. contra species eius formatur admodum tristi hypotyposi, Isa. 53, quod non sit decor, nec species ei, ut desiderari aut magnifieri potuerit: sed fuerit percussus et doloribus obsitus, vel virgultum in arenti solo flaccescens: cuius adeo tristis species fuerit, ut nemo eum sine nausea et abominatione aspicere potuerit, eoque omnes ab ipso suam faciem averterunt. Sic Paulus facit sui duplicem Hypotyposin, cum inquit 1. Cor. 4, Quid vultis, ut cum virgis veniam ad vos, aut vero cum dilectione et spiritu lenitatis? Tali duplici specie grata et terribili solet pater liberos accedere. Sic duplici primum gravi plenaque maiestatis specie, postea contra tristi ac veluti supplici se proponit Philemoni,

-- 944 --

181 cum ait: Qua propter quamvis multam in Christo libertatem imperandi habeam tibi id quod tui muneris est: tamen propter charitatem potius precor, cum talis sim, nempe Paulus senex, nunc etiam vinctus Iesu Christi. Precor autem pro filio meo Onesimo, quem genui in vinculis meis. Sic pulchra et quasi conspicua Hypotyposis est. Psal. 7, Nisi conversus fuerit peccator, Deus acuet gladium suum: tetendit arcum, et paravit eum, concinnavitque ei etiam tela lethifera, sagittas suas contra persecutores fabricatur. Sic statim parturitio, et foveae effossio, ac in eam casus, elegantes, et in oculos incurrentes Hypotyposes sunt. Prolixa et memorabilis est illa Hypotyposis Ephes. 4, qua vetus ac novus homo pingitur tum ratione essentiae, tum et ratione fructuum aut effectuum: quorum priore nos exuere tanquam veteris illius serpentis syphar iubet, et novum induere.

ANAGOGEN dicunt esse, cum a re inferiore ac veluti terrena ad superiorem et caelestem spiritualemque scriptio, sensus, aut cogitatio ascendit, quasi sursum ad altiora auditorem ducens, ut etymon vocis sonat: ut cum Psal. 19 primum de externis operibus ac regno Dei aut operibus videtur initio agi, postea transit sermo ad regnum Christi. Sic cum initio de Davide et Salomone videtur agi Psal. 89, postea revera agitur de Meschia unico ac summo rege populi Dei. Item cum in parabola Samaritani primum videtur monstrari, quis sit proximus, cui benefaciendum sit: paulo post ostenditur revera, quod nemo vere servare ac benefacere possit humano generi, praeter unicum Meschiam servatorem. Sic saepe a typis ad significata fit progressio. Verum de hac figura alibi accuratius.

DIAPHORAN, aut differentiam aliqui dicunt esse, quoties res plane diversae illustri discrimine separantur, et quasi sibi invicem opponuntur: ut, Novit Dominus viam iustorum, ac iter impiorum peribit. Psal. 37, Mutuatur peccator, et non solvit, iustus autem miseretur, et commodat: quoniam benedicentes ei possidebunt terram, maledicentes vero peribunt.

EPIMONE, commoratio aut permansio est (ut aliqui volunt) cum in eodem aliquandiu persistimus diversis verbis aut sensibus idem inculcando aut urgendo: cuiusmodi iterationes et inculcationes plurimae sunt passim in sacris Literis, praesertim in Psalmis. Huius commorationis illustre exemplum est Col. 2, Vos mortuos in peccatis vivificavit, ac deleto quod adversus nos erat chirographo, sustulit illud e medio, affigens illud cruci, et expoliatos principatus ac potestates propalam traduxit, triumphans de eis. Hic videmus Apostolum studio in una praeclara re diu commorari, varia de eo commemorando: sicut Musici aliquando in una valde pathetica voce diu immorantur, vel producendo vocem tempusque, vel etiam repetendo eam. Epimone est et in illis verbis Pauli 1. Cor. 7, Quod si quid indecorum virgini suo putat, si praetereat nubendi tempus, et sic oportet fieri, quod vult faciat, non peccat, iungantur matrimonio. Caeterum qui stat firmus in corde, non habens necessitatem, sed potestatem habet propriae voluntatis, et hoc decrevit in corde suo, ut servet suam virginem, bene facit. Permanet urgendo eandem rem vicinis sententiolis, Putat se indecore agere contra filiam senescentem, Sic oportet fieri, Faciat quod vult, Nubant, Non peccat, etc.

Alii volunt esse repetitionem aliquorum dictorum, sicut intercalares versus repetuntur: ut Psal. 118, aliquoties repetitur, Quoniam in seculum misericordia eius. et Psal. 115 aliquoties repetitur, Adiutor totum, et protector eorum est. Sic in aliis quibusdam Psalmis sunt intercalares versus.

EPEXERGASIA, est quaedam expolitio et declaratio, de qua dicam in ordine sententiarum Pauli. Sed posset etiam id dici expolitio, cum idem diversis verbis et sensibus repetimus, urgemus et illustramus. Psal. 18, Dominus fortitudo mea, petra mea, et munitio mea, liberator meus, Deus meus, et robur meum, in quo sperabo: clypeus meus, et cornu salutis meae, atque refugium meum. Erasmus putat in Copia esse expolitam probationem, aut argumentationem explicatam, additis suis confirmationibus, et necessaria illustratione, retusisque obiectionibus. Quod alii Epicherema nominant.

EXPOLITIONIS admodum variae species sunt, plurimumque eis Scriptura utitur: ut Matt. 7, versu ut primum dicit, Non omnis qui dicit Domine, Domine, salvabitur. Mox idem ferme synonymia quadam urget: Multi dicent mihi in illa die, etc. Nunquam novi vos, etc. Sic mox auditorem verbi Dei, si faciat aut non faciat, similitudinibus per antithesin illustrat. Sic in praecedentibus fructus pseudoprophetarum per antithesin bonae et malae arboris explicat. Sic initio eiusdem sententiam, Nolite iudicare, variis modis illustrat et inculcat.

Tale est etiam illud Matth. 12, quod primum dicit omnia peccata esse remissibilia, excepta blasphemia in Spiritum sanctum: quod mox clarius exponit, inquiens, Si quis dixerit verbum, etc. Sic ibidem. Quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis: exponit per sequentia. Ex abundantia cordis os loquitur. Bonus ex bono thesauro, malus ex malo, etc. sic ibidem, Dabitur eis signum Ionae: exponit, Sicut fuit Ionas, etc. Sic Matth. 22, quater paululum variatis verbis eadem sententia repetitur: Praeceptor scimus te veracem esse, et viam Dei in veritate docere, nec quenquam curare: non enim respicis in faciem hominum. Vide infra in lapsu styli.

APODIOXIS, reiectio aut detestatio est, cum aliquid cum quodam stomacho repellimus et abigimus a nobis, tanquam extreme absurdum, et nequaquam ferendum aut admittendum. Sic Petrus Mago offerenti pecuniam pro Spiritu sancto, cum stomacho inquit, Sit tibi pecunia tua in perniciem, Act. 8 Et Christus Petro suadenti ne subeat passionem crucis, inquit: Abi retro me satan, non sapis ea quae Dei sunt, Matth. 18. Sic idem Apostolis quaerentibus, an debeant iubere ignem caelitus cadere super eos qui ipsos excipere noluerant, inquit: Nescitis cuius spiritus sitis? Et Deus in Psal. 50, cum indignatione repellit impium, tractantem verbum suum: impio autem dixit Deus, Ut quid tu enarras statuta mea, et assumis Testamentum meum super os tuum?

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.