Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

TAUTOLOGIA iteratio aut repetitio, cum idem secundo aut tertio dicitur, vel eisdem, vel aliis verbis. Psal. 2, Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Qui sedet in caelis irridebit eos: Dominus autem subsannabit eos. Non sunt vero ociosae, vel etiam odiosae Tautologiae seu repetitiones sacrarum Literarum, aut etiam vehementius rem eandem inculcant: ne non accepta praetervolet aures, cum et sermo sit brevis, et homines talium rerum minime vel intelligentes, vel cupidi. Alias declaratur alterum per alterum: alias etiam sonus expletur. Sunt et aliae causae repetitionum, de quibus alibi. Verum de hisce et aliis repetitionum generibus agitur proprio Capite prolixius et plenius.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.