Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Prolixum ASYNDETON habetur in descriptione proprietatum charitatis. 1. Cor. 13, Charitas patiens est, comis est, non invidet, non est insolens, non inflatur, nil indecore agit, non sua quaerit, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet de iniustitia: gaudet autem iustitia, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, nun quam excidit. Contra polysyndeti exempla habes initio eiusdem capitis: Etsi habeam, etc. Etsi insumam, etc. Etsi tradam, etc. Sic sunt multa asyndeta priori Thess. 5, Videte ne quis cui malum: semper gaudete, indesinenter orate, gratias agite, non extinguite spiritus, non contemnite prophetias, omnia probate, etc. Solent vero Asyndeta aliquando vehementiorem et efficaciorem orationem facere.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.