Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
-- 937 --
174
AMPHIBOLOGIA, dubium in oratione, non tam virtus quam vitium est. Accidit dubitatio de sensu, quia vel verbum dubium est, habens plures significationes: vel etiam structurae vitio dubium est, quae voces cum quibus coniungi debeant, aut etiam quo omnino scriptor respexerit: ut, Aio te Aeacida Romanos vincere posse: dubium est, uter accusativus verbum praecedere aut sequi debeat: eoque etiam incertum est, an Romani Aeacidam, aut contra, victuri sint. Cum aut Croeso dicit oraculum, eum dissoluturum magnum imperium: dubium est, in quod regnum, Cyrine an Croesi respexerit Apollo. Tales innumerae ambiguitates etiam in sacris reperiuntur. Dixi de hoc orationis vitio supra ante tropos paulo prolixius.

|