Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

PARENTHESES aut Dialyses, seu resolutiones orationis varias plane habent Hebraei. Quaedam namque non bene eximi ex contextu possunt: oratio enim imperfecta, mancaque relinqueretur. Quaedam etiam digressionibus viciniores sunt, ut ex iis quae de repetitione et sententiarum ordine dicta sunt, intelligi potest. Sicut vero apud Latinos et Graecos post insertam, praesertim longiorem Parenthesin, aliquando orationis initium resumi per Epanalepsin solet: ita et in sacris Literis, ut in repetitione dixi. Fit vero ea resumptio alias iisdem verbis, quae initio orationis posita fuere, alias diversis, sed tamen aequivalentibus: alias denique generalioribus. Porro in illa repetitione aut resumptione, aliquando Latini quasdam particulas maioris lucis gratia adhibent: ut sunt, inquam, igitur, sed, et similes, quibus Hebraea lingua caret. Paulus tamen aliquando suum λέγω adhibet in tali Epanalepsi. Verum de Parenthesi aliquid in capite Ordinis sententiarum disseretur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.