Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
ΠΑΡΡΗΣΙΑ , licentia, est, cum in oratione non solum libere loquimur, sed etiam libertate quasi abutimur: bono tamen ac utili consilio. Scriptura omnes liberas conciones vocat παῤῥησίαν : ut act. 4, Videntes
-- 941 --
178
autem Petri παῤῥησίαν , etc. Sic Petrus vocat parrhisiam, quod dicit Davidem computruisse. Παῤῥησια igitur possent omnia liberiora dicta prophetarum, Christi et Apostolorum dici: ut cum Christus durissime increpat Iudaeos, et praesertim Pharisaeos, cum dicit, Genimina viperarum. et: Vos ex patre diabolo estis. et similia innumera. De hac voce suo loco in Prima parte dictum est.

|