Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

-- 936 --

173 Vicina est huic figurae ANAPHORA, cum eadem vox aut similis in plurium versuum principiis repetitur. Quod vidimus, triplicata est anaphora, 1. Ioan. 1. 3. Psal. 27, Dominus lux mea et salus mea, quem timebo? Dominus fortitudo vitae meae, a quo trepidabo? Psal. 118, Dicat nunc domus Aaron, quoniam in seculum misericordia eius. Dicant nunc qui timent Dominum, etc. Ibidem: Melius est sperare in Domino, quam confidere in homine: Melius est sperare in Domino, quam confidere in principibus. Tales repetitiones, eisque vicinae sunt innumerae passim in Psalmis: Vox Domini in magnificentia: Vox Domini confringentis Cedros. Ad hanc figuram et Epanalepsin referri possit illud Paulinum, Ro. 15, Placuit enim Macedoniae et Achaiae conferre aliquid in pauperes, qui sunt Ierosolymis. Placuit. n. et debitores eorum sunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.