Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

PERMISSIO, vel concessio, est valde multiplex. Prima, cum iudici aut auditori aliquid expendendum relinquimus: ut cum dicunt sacerdotes ad Iudam, Tu videris: et Petrus ad Iudaeos Act. 4, Iudicate vos, an iustum sit coram Deo, vos potius audire quam ipsum? Isa. 5, Iudicate inter me et vineam meam, etc. Secunda est, cum adversario aliquid importune contendenti, aliquo modo concedimus, esse ita ut ipse vult: sed mox per Anthypophoram aliquid adiungimus, quod ei illam concessionem facit inutilem. Iacobi 2, Tu credis, et daemones credunt ac contremiscunt. Quae igitur per concessionem dicuntur, probantur aut improbantur: non simpliciter improbantur aut probantur. Rom. 2, Circumcisio prodest quidem, si legem servaveris. Quod si legis transgressor fueris, etc. Non igitur simpliciter laudat circumcisionem Paulus, quam iam abrogabat: sed hoc nunc disserendi causa concedit Iudaeis, ut progredi possit, ne sit eum necesse etiam de minutioribus litigare. Dixi etiam alibi de hac natura concessionum. Sic solent disputantes Sophistae dicere, Posito et non concesso, quod verum sit id quod dicis, etc. Tamen, etc. Tertia concessionis species est, cum ea concedimus, quae vera esse videmus, nec oppugnare audemus. Sic Ieremias cap. 12, et Abacuc 1, primum concedit Deum esse iustum, postea tamen expostulat cum eo, cur permittat bonos a malis opprimi: Iustus es tu Domine, si contendero tecum: attamen loquar tecum iudicia. Quare via impiorum prosperatur, et felices sunt praevaricantes praevaricationem? Quartum genus permissionis est, cum aliquid iniusti concedimus alicui, non quidem ex nostro iudicio aut voluntate, sed eius obstinatae malitiae et quasi furori id dantes: ut, Qui iniuste agit, iniuste agat adhuc: qui sordet, sordescat adhuc, etc. Apoc. 22, non est quidem vera permissio, sed est quasi quidam modus loquendi. Sicut solent irati patres perditis filiis dicere: Video te tuis sceleribus perire, aut omnia tua perdere velle: age, perge, et propera sane ad exitium. Sic Christus dicit Iudae: Quod facis, fac cito. Destruite templum hoc. Matth. 23. Vos quoque implete mensuram patrum vestrorum. Sic Christus dicit Apostolis imminente sua passione in horto, Dormite et requiescite.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.