Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Dixi Hypotyposin posse videri esse genus quoddam multarum figurarum, et simul eius species recensui et exposui: sed tamen nihil obfuerit, ei etiam separatim, ut quasi speciali schemati aliquod exempla adiicere, ut tanto magis innotescat, cum sit in plurimo usu in Sacris literis. Cum Ioannes cap. 1 inquit, Verbum illud caro factum est, et habitavit in nobis, seu vixit nobiscum: et, Vidimus gloriam eius, gloriam ut unigeniti venientis a patre, plenum gratia et veritate. contra species eius formatur admodum tristi hypotyposi, Isa. 53, quod non sit decor, nec species ei, ut desiderari aut magnifieri potuerit: sed fuerit percussus et doloribus obsitus, vel virgultum in arenti solo flaccescens: cuius adeo tristis species fuerit, ut nemo eum sine nausea et abominatione aspicere potuerit, eoque omnes ab ipso suam faciem averterunt. Sic Paulus facit sui duplicem Hypotyposin, cum inquit 1. Cor. 4, Quid vultis, ut cum virgis veniam ad vos, aut vero cum dilectione et spiritu lenitatis? Tali duplici specie grata et terribili solet pater liberos accedere. Sic duplici primum gravi plenaque maiestatis specie, postea contra tristi ac veluti supplici se proponit Philemoni,

-- 944 --

181 cum ait: Qua propter quamvis multam in Christo libertatem imperandi habeam tibi id quod tui muneris est: tamen propter charitatem potius precor, cum talis sim, nempe Paulus senex, nunc etiam vinctus Iesu Christi. Precor autem pro filio meo Onesimo, quem genui in vinculis meis. Sic pulchra et quasi conspicua Hypotyposis est. Psal. 7, Nisi conversus fuerit peccator, Deus acuet gladium suum: tetendit arcum, et paravit eum, concinnavitque ei etiam tela lethifera, sagittas suas contra persecutores fabricatur. Sic statim parturitio, et foveae effossio, ac in eam casus, elegantes, et in oculos incurrentes Hypotyposes sunt. Prolixa et memorabilis est illa Hypotyposis Ephes. 4, qua vetus ac novus homo pingitur tum ratione essentiae, tum et ratione fructuum aut effectuum: quorum priore nos exuere tanquam veteris illius serpentis syphar iubet, et novum induere.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.