Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Tale est etiam illud Matth. 12, quod primum dicit omnia peccata esse remissibilia, excepta blasphemia in Spiritum sanctum: quod mox clarius exponit, inquiens, Si quis dixerit verbum, etc. Sic ibidem. Quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis: exponit per sequentia. Ex abundantia cordis os loquitur. Bonus ex bono thesauro, malus ex malo, etc. sic ibidem, Dabitur eis signum Ionae: exponit, Sicut fuit Ionas, etc. Sic Matth. 22, quater paululum variatis verbis eadem sententia repetitur: Praeceptor scimus te veracem esse, et viam Dei in veritate docere, nec quenquam curare: non enim respicis in faciem hominum. Vide infra in lapsu styli.

|