Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
APODIOXIS, reiectio aut detestatio est, cum aliquid cum quodam stomacho repellimus et abigimus a nobis, tanquam extreme absurdum, et nequaquam ferendum aut admittendum. Sic Petrus Mago offerenti pecuniam pro Spiritu sancto, cum stomacho inquit, Sit tibi pecunia tua in perniciem, Act. 8 Et Christus Petro suadenti ne subeat passionem crucis, inquit: Abi retro me satan, non sapis ea quae Dei sunt, Matth. 18. Sic idem Apostolis quaerentibus, an debeant iubere ignem caelitus cadere super eos qui ipsos excipere noluerant, inquit: Nescitis cuius spiritus sitis? Et Deus in Psal. 50, cum indignatione repellit impium, tractantem verbum suum: impio autem dixit Deus, Ut quid tu enarras statuta mea, et assumis Testamentum meum super os tuum?

|