Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Verba quoque generalia aliquoties pro specialioribus ponuntur: ut Levit. 24, Locutus est Dominus, id est, praecepit. Sic in novo Testamento saepe dicere, pro praecipere accipitur: ut Matth. 4, Dic ut lapides isti panes fiant: Domine dic sorori meae, ut me adiuvet. Rom. 12, Dico enim per gratiam, quae data est mihi, id est praecipio. Genes. 18, Et festinavit ad faciendum vitulum. Ibidem, Vitulum quem fecerat, id est, praeparaverat vel coxerat. Sic praedicare Evangelium omni creaturae, pro, omni homini: vocabulum nempe generalius pro specialiore ponitur. Econtra quoque saepe specialiora pro generalioribus ponuntur: quem tropum dicunt Grammatici esse tum duriorem, tum obscuriorem priore: ut Dies, pro mense, anno, et simpliciter pro tempore. Luc. 23, Porro dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat: id est, accedebat, imminebat, mox subsequi debebat. Matth. 24, Ab arbore fici discite parabolam, id est accipite. Lucae 10, Nihil vos iniuria afficiet, id est, laedet iniuria, species laesionis est. Pax ponitur pro bonis omnibus. Genes. 6, Delebo omnem hominem, quem creavi: per hominem intelligit et alia viventia, ut mox sequitur, Ab Homine usque ad animantia. Sic vir saepe utrunque sexum significat: ut, Beatus vit qui timet. Sic peregrinari pro habitare. Esa. 28. Prae sicera stupent, id est luxu. Sic voces temporis Heri, nudius tertius, pro praeterito tempore: hodie, pro praesenti. Deut. 8, Hodie transis Iordanem. Psalm. 118, Haec est dies quam fecit Dominus. Cras, pro futuro tempore, Deut. 8, Cum interrogaverit te cras filius tuus. Gen. 30, Respondebit mihi cras iustitia mea. Ios. 22, Ne cras negetis ad nos pertinere cultum Dei. Sic Abacuc dicit: Transfixisti caput de domo impii. id est interfecisti Pharaonem. Sic Cicero dicit in quadam oratione se confodisse quinque cives, pro, curasse interfici seditiosos ac coniuratos Catilinae.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.