Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

In qua significatione et sensu etiam accipiendum opinor dictum, Esau odio habui, Iacob autem dilexi: Malachiae primo, et Roman. nono, ut significet, in hac parte neglexi eum, quod ei primo genituram et sacerdotium abstuli, quodque non ipsi, sed Iacobo promissionem nascituri seminis ex ipso dedi: quod item posteris Iacobi, veram religionem tradidi potius quam Aedomitis, et denique quod cum ac eius posteros servituti Iacob addixi: non quod eum ex animo oderit, ac propterea in aeternum condemnaverit, quandoquidem Esau, Gen. 33, clara fraternae dilectionis ac pietatis signa ostendit, unde Lutherus servatum probat: sicut et plurimi ex eius posteris servati sunt. Ponitur ergo verbum affectus Odi, pro aliquibus eius operibus: sicut modo de verbo Dilectionis et Doloris dixi.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.