Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

SYNECDOCHE.

Synecdochen dicit Erasmus esse, cum quocunque modo aliud ex alio intelligitur. Huius igitur tropi aliquot species subiiciam, quandoquidem satis declaravimus Metonymiam: tametsi Grammatici tum Metalepsin, tum Metonymiam quasi species quasdam Synecdoches faciant.

Subiectum pro accidente, et contra, per Synecdochen. Aliquando subiectum ponitur pro accidentibus, aut quo quo modo coniunctis: et vicissim haec pro illo. Gal. 3, et Col. 3. In Christo non est Graecus, Iudaeus, circumcisio, praeputium, Barbarus, Scytha, servus, liber: pro, nulla sunt discrimina ipsarum circumstantiarum, nihil illae vel addunt, vel adimunt Christianismo: de essentia dicitur, quod pertinet ad illam opinionem externae conditionis. Genes. 34, Ego sum viri numero, pro, meus caetus est parvus. Genes. 5, Hic consolabitur nos, aut quietem nobis parabit a terra, cui maledixit Deus: pro, a maledictione terrae, qua ea est onerata. Proverb. 11, Monile aureum in naribus porci, est mulier formosa carens intelligentia: pro, formositas aut pulchritudo in muliere carente intellectu, est monile in naribus porci. Mulier pro sua formositate ponitur. Matth. 24, Dividet eum, et partem eius ponet cum hypocritis: id est, sortem aut conditionem eius ita ab aliis dividet, ut eam ponat cum hypocritarum conditione: seu aequabit eis, aut similiter eum tractabit. 2 Corinth. 11, Si is qui venit, alium Christum praedicat, sustinere ut merito, id est, aliam meliorem doctrinam de Christo: nam alium Christum praedicare non vult ullo modo. Quotquot baptizati estis, Christum induistis: id est, eius beneficia vobis fide applicuistis. Virgo et nupta divisa est, id est, earum conditio aut sors. Sic Io. 7, Nondum erat spiritus, sed propalam datus, videtur negari substantia, cum tantum accidens negetur. Sic, Pater maior me est: non substantia, sed accidente, officio

-- 951 --

188 videlicet in hoc praesenti opere servandi generis humani, ubi ego tantum legatus aut minister sum.

Posset videri hac ratione Christus poni nonnunquam pro Ecclesia, sicut herus pro familia. sed fit illud ob singulare mysterium coniunctionis Christi et Ecclesiae, ut Ecclesia sit quasi alterum corpus Christi, aut sit caro et os Christi, sicut in coniugio. Matth. 13 habetur, Seminatus in via, in persona, spineto, aut solo bono, pro, cuius verbum, fides ac pietas in talis cordis solo cecidit. Ioan. 7, Quaeretis me, et non invenietis: id est, hanc gratiam et verum Meschiam desiderabitis et optabitis, praesertim accedente tristi calamitate. 2 Cor. 11, Sustinetis si quis vox exedit: id est, res vestras absumit. Sic et Latini loquuntur posito possessore pro re familiari: sicut illa sunt, Hunc tibi comedendum propino, id est, opes eius. Horat. De sene gustarit: id est, de pecunia senis. Sic inquit Ovid. Viscera nostra tuae dilacerantur opes.

Sic etiam in constructione aliquando aliae voces copulantur cum substantia, cum deberent copulari cum accidente: de qua re etiam in capite De perturbatione verborum aliquid dictum est. Ioan. 5, Novi vos, quod charitatem non habeatis: id est, novi, quod vos charitatem non habeatis: coniungit (nosse) cum substantia (uos) cum pertineat ad accidens, nempe habere aut non habere charitatem. Sic Terentius in Andria, Observes filium quid agat, id est, observa eius actiones, 2 Reg. 17, Induraverunt cervicem suam, iuxta cervicem patrum suorum, pro, iuxta indurationem cervicis illorum, vel sicut illi indurarunt. Propter David servum tuum ne avertas faciem Meschiae tui: mox exponit de promissione facta Davidi: non enim certe propter merita Davidis Deus est Christo propitius. Ponitur igitur David pro promissionibus ei factis. Sic 2 Par. 6, Domine ne avertas faciem uncti tui, recordare Domine misericordiarum Davidis: ibidem exponit, subinde repetens, Custodi ea quae locutus es David: patri meo. Sic sinus et paternitas Abrahami non in meritis, sed in foedere et promissionibus ipsi factis consistit. Sic multum propter Abrahamum, et patriarchas facere Deus dicitur, non sane proprie propter eorum merita, ut Papistae intelligunt: sed propter promissionem ipsis datam, qua Deus semetipsis et eorum posteris obligaverat per semen benedictum, Matth. 6, Haec omnia gentes curant, pro, sic: substantia pro accidente: curant enim certe necessaria vitae etiam pii: quia in sudore vultus iubentur comedere panem, et operari manibus suis, etc. Sed non sic curant, ut ibi prohibetur, nempe cum quadam desperatione et anxietate, diffidentia Dei, nimiaque aviditate et spiritualium neglectione. Sic exponere possis, quod Psalm. 1 dicitur, Impii erunt sicut pulvis: id est, exitus aut interitus eorum erit similis interitui pulveris, Talis Hebraismus est valde creber in Similitudinibus. Sic Christus Ioan. 6 dicitur verus panis, non ratione essentiae, quia ipsa eius substantia sit vera panis substantia: sed ratione effectus, quia ipse demum vere vivificet, non panis, ex quo si quis comedat, denuo esuriet, et tandem etiam morietur. Sic ratione effectus est vera vitis: effectus horum, non substantiae conferuntur, et tamen sermo videtur de substantia sonare. Talia exempla sunt et illa Pauli 1 Cor. 12, Sicut multa sunt membra in uno homine, sed unicum corpus: sic et Christus: id est, sic et Ecclesia, quae Christi corpus est. Item 1 Cor. 15, Sic erit et resurrectio, id est, homines in resurrectione ita diversa gloria resurgent. Ad hoc genus tropi aut locutionis referri posset et illud Paulinum 1 Cor. 10, Panis quem frangimus, nonne participatio corporis Christi est, et poculum quod benedicimus: id est. fractio aut comestio panis, est participatio corporis, et benedicti potus haustio aut sumptio, participatio sanguinis est. Panis igitur ibi et poculum aut potus non ratione substantiae, sed ratione illius accidentis aut circumstantiae, nempe ratione sumptionis consideratur. Quod est diligenter observandum, propter varias interpretationes et elusiones eius dicti: quia panis benedicti comestio vera corporis Christi participatio est, ut et Calv. in Institutionibus exponit lib. 4, ca. 17, 19.

Contra etiam non raro accidentia aut adiuncta pro subiecto ponuntur. Aeneas socios moestique metum solatur Iuli. i, Iulum moerentem et metuentem. Medium in penetralibus hostem, id est, in mediis penetralibus. Ut Isa. 1, Si peccata vestra erunt sicut coccinum, sicut nix albescent: id est, si vos ob peccata rubebitis, aut maculati eritis, lavabimini et dealbabimini a me sanguine Meschiae supra nivem. Tribuitur id accidenti, quod convenit subiecto seu substantiae: homo enim rubet aut maculatur peccatis, et vicissim ab eis abluitur: non ipsa peccata rubent et dealbantur aut lavantur. Sic saepe Deus dicitur fieri propitius alicuius peccatis aut iniquitatibus, cum peccatori fiat propitius. 1 Sam. 2, Arcus fortium fractorum, pro, arcus fortium est fractus, Exod. 25, Pelles arietum rubricatorum: pro pelles arietum rubricatas, aut rubro tinctas. Rom. 1, Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum: id est, super ipsos homines impios et iniustos: non enim peccatis, sed hominibus ira Dei denunciatur. Tribuitur ergo id accidenti, quod est subiecti. Sic Rom. 13, Magistratus est honori aut terrori bono aut malo operi, id est, ipsis hominibus operantibus talia. Sic Iob. 32, Dies loquentur, et multitudo annorum indicabit sapientiam: id est, homines habentes multos dies ac annos. Rom. 8, Solicita expectatio creaturae expectat revelationem filiorum Dei: pro, ipsa creatura solicite sperat ac expectat. 2 Pet. [3,] Evangelium praedicatum est mortuis, id est hominibus vivis, quibus postea mors accidit. Iudicabit vivos et mortuos: id est, qui fuerant mortui, sed tunc resuscitati astabunt. Tribuitur igitur id accidenti, quod est substantiae. Sic et Matth. 8, Confestimque fuit mundata lepra eius: id est, ipse fuit mundatus a lepra, quomodo et sanguines aut peccata mundari dicuntur, de quo in praecedentibus dictum est. Matthaei 12, Beati oculi et aures vestrae, quod vident et audiunt haec. id est, vos beati. Matth. 23. Ecce relinquitur vobis domus deserta, id est, vos male peribitis: tametsi hoc ad correlativum referri possit. Sic pronomina affixa adduntur accidenti, quae subiecto debentur. Idola argenti sui, pro, idola sua argentea. Suus ad hominem possessorem, non ad argentum referri debet.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.