Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Contra etiam non raro accidentia aut adiuncta pro subiecto ponuntur. Aeneas socios moestique metum solatur Iuli. i, Iulum moerentem et metuentem. Medium in penetralibus hostem, id est, in mediis penetralibus. Ut Isa. 1, Si peccata vestra erunt sicut coccinum, sicut nix albescent: id est, si vos ob peccata rubebitis, aut maculati eritis, lavabimini et dealbabimini a me sanguine Meschiae supra nivem. Tribuitur id accidenti, quod convenit subiecto seu substantiae: homo enim rubet aut maculatur peccatis, et vicissim ab eis abluitur: non ipsa peccata rubent et dealbantur aut lavantur. Sic saepe Deus dicitur fieri propitius alicuius peccatis aut iniquitatibus, cum peccatori fiat propitius. 1 Sam. 2, Arcus fortium fractorum, pro, arcus fortium est fractus, Exod. 25, Pelles arietum rubricatorum: pro pelles arietum rubricatas, aut rubro tinctas. Rom. 1, Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum: id est, super ipsos homines impios et iniustos: non enim peccatis, sed hominibus ira Dei denunciatur. Tribuitur ergo id accidenti, quod est subiecti. Sic Rom. 13, Magistratus est honori aut terrori bono aut malo operi, id est, ipsis hominibus operantibus talia. Sic Iob. 32, Dies loquentur, et multitudo annorum indicabit sapientiam: id est, homines habentes multos dies ac annos. Rom. 8, Solicita expectatio creaturae expectat revelationem filiorum Dei: pro, ipsa creatura solicite sperat ac expectat. 2 Pet. [3,] Evangelium praedicatum est mortuis, id est hominibus vivis, quibus postea mors accidit. Iudicabit vivos et mortuos: id est, qui fuerant mortui, sed tunc resuscitati astabunt. Tribuitur igitur id accidenti, quod est substantiae. Sic et Matth. 8, Confestimque fuit mundata lepra eius: id est, ipse fuit mundatus a lepra, quomodo et sanguines aut peccata mundari dicuntur, de quo in praecedentibus dictum est. Matthaei 12, Beati oculi et aures vestrae, quod vident et audiunt haec. id est, vos beati. Matth. 23. Ecce relinquitur vobis domus deserta, id est, vos male peribitis: tametsi hoc ad correlativum referri possit. Sic pronomina affixa adduntur accidenti, quae subiecto debentur. Idola argenti sui, pro, idola sua argentea. Suus ad hominem possessorem, non ad argentum referri debet.

Previous paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.