Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

CONIUNCTA UNO VOCABULO AUT ETIAM PHRASI DENOTATA.

Concurrunt saepe in una re aut actione plura: ut sunt causa et occasio aliquid agendi, ius, debitum, voluntas, votum, coactio, mos, permissio, facultas, potentia, eaque vel vicina vel remota, actus, habitus, conatus, actio, operatio, aut factum, scopus, et denique effectus seu ultimus exitus, quem etiam agnitio hominum sequitur. Quare verba ac nomina illas actiones significantia alias aliud horum denotant, ac veluti sursum ac deorsum vagantur alias ad fontes regrediendo; alias ad exitus, et non semper vel haec omnia simul, vel ipsam proprie actionem aut factum, ut alioqui usitate accipiuntur. Potest autem et hic tropus ad Synecdochen referri, quoniam ea quasi mater quaedam Troporum habetur. Simile quid et Latini interdum habent, in permissivo et potentiali modo. Reperitur omnino et in aliis linguis haec sermonis consuetudo.

Vicina huic, tametsi aliquanto angustior, regula est, quod verba, praesertim futuri temporis, crebro exponenda sint per volo, possum, permitto, soleo, debeo, et proprium infinitivum, quam aliquanto post subiiciemus. Posses sane utramque aliquatenus ad Synecdochen aut Metonymiam referre: videtur enim etiam hic causa pro effectu, aut contra usurpari. nunc igitur prioris exempla subiiciemus.

Exempla causae et occasionis. 2. Cor. 10, Hoc autem oro, ne cum praesens adero, sim audax fiducia, qua cogito vel videor in quosdam audax esse, etc. id est, oro ne causam praebeatis, necessitatemque mihi afferatis severius cum quibusdam agendi, sicut vereor ne volens nolens contra quosdam facere cogar. Act. 5, Quare satan implevit cor vestrum ut mentiretis? id est, cur tu praebuisti occasionem satanae, ut permoveret cor tuum ad hoc mendacium? Expostulat enim cum ipso Anania, non cum satana.

Talia sunt innumera exempla in interrogationibus. Cum interrogatio non proprie de actione aut passione quaerit, ut sonat, sed de eius causa et occasione. De quo Hebraismo in Interrogationibus dictum est. Tale et illud est, 2. Corinth. 13, Propterea haec absens scribo, ne praesens aspere utar potestate; quam mihi Dominus dedit: id est, ne vos peccando mihi necessariam causam praebeatis severius agendi vobiscum.

Exempla iuris. Genes. 3, De omni arbore comedendo come demus: id est, liberum plerunque ius edendi habemus. Lucae 3, dicunt milites poenitentes ad Baptistam: Et nos quid faciemus? id est, quid facere iure debemus aut tenemur? 1. Corinth. 3, Fundamentum nemo potest ponere aliud, praeter id quod positum est, quod est IESUS Christus: loquitur de vero et salutari fundamento structurae aut aedificii: alioqui de facto Pharisaei et sacrifici ponunt sua opera et sacrificia pro fundamento salutis. Sic Terent, in Phorm. Quid ago? id est, quid iure agere possum aut debeo? Matth. 11, Tune es ille veniens, aut alium expectamus? id est, qui debet venire, quem expectare debemus. 1. Corinth. 10, Non potestis simul de mensa Domini, et mensa daemoniorum participare. Ubi non defacto, quod illi ipsa re nimium praestabant, sed solummodo de iure loquitur Apostolus. Matth. 2, Percontatus est, ubi IESUS nascatur, id est, ubi debeat nasci secundum promissa prophetarum. Sic Terent. dicit, Uterque accusandi, id est, accusatione digni estis, iure accusari potestis. Sic et Cicero in quadam epistola inquit: Et si ipse consolandus sim, qui te consolor: id est, iure ac merito consolatione indigeo, merito mihi consolatio adhibenda esset. De iure, non de facto loquitur, non praedicit futurum, ut quis se consoletur.

1. Cor. 11, Oportet haereses esse: de facto loquitur. Alioqui verbum hoc plerunque ius ipsum notat: sicut Dominus ipse de facto exponit illam vicinam huic sententiam, Impossibile est non venire scandala. Ibidem, Convenientibus vobis in idem, non est Dominicam coenam manducare: de iure, non de facto loquitur: pro non iniuste, rite aut salutariter comeditis. Rom. 13, Magistratus non sunt terrori bono operi, sed malo. De iure, non de facto intelligendum est: non quod magistratus nullum bonum opus impediant, aut non affligant, sed quod non ad talem finem sint a Deo ordinati:

-- 955 --

192 Exemplum permissionis. 1. Timoth. 4. et Tit. 2, Nemo te contemnat: pro, ne permiseris, ne patiare; ne quasi quoddam ius concedas aliis te contemnendi, vel etiam ne des occasionem te contemnendi. Cur non potius iniuria afficimini, 1. Cor. 6. id est, non permittitis vos ignominia affici. Ibidem: Sub nullius potestatem redigar: id est, patiar me redigi. Sic ferme Virgilius: Nemo mihi tunc suaserit navigare: id est, non patiar mihi tunc persuaderi. Sic illa quoque recte exponi possunt, Ne inducas nos in tentationem, Deus induravit cor Pharaonis, Cur fecisti nos aberrare a mandatis tuis: id est, cur permisisti. Sic Ezech. 20, Ego pollui eos in muneribus suis, cum traducerent liberos per ignem. Ne blasphemetur bonum vestrum, Rom. 14. id est, ne vos huius mali causam praebueritis, imo nec permiseritis quidem id fieri, quantum in vobis. Sic in Act. 5, Cur implevit satan cor vestrum, id est, cur permisistis vos? Sic petunt permissionem alicuius negocii in futuro aut rei agendae. Quod genus Hebraismi valde crebrum est. Deut. 2, Transibo per terram tuam, et per iter tritum incedam, etc. pro, permitte quaeso ut id facere possim. Et mox, Noluit Sion Rex Hesbon facere nos transire per sua, id est, permittere. Ruth 2, Vadam et colligam spicas, post quemcunque in cuius oculis gratiam invenero: id est, obsecro, permitte, ut vadam et colligam. 2. Sam. 16, Transibo quaeso et auferam caput eius. Vicinum huic est, quod Latini per futurum permittunt atque adeo imperant alicui, ut aliquid faciat.

Exempla potentiae multa sunt et in communi sermone: ut cum alius ex alio quaerit, an bibis vinum, an edis caseum: id est, perfertne id tua natura et mos, potes ne bibere aut comedere talia? Hoc praeceptum etiam ipso iure Canonico habetur, 1. cap. maiores mensa. caeterum de Bapt. quod scilicet verba saepe intelligenda sunt secundum potentiam, non secundum actum. Sic accipiendum est illud Iohan. 1, Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: id est, potest omnes illuminare, omnibus illuminationem acquisivit: non quod reipsa aut actu omnes illuminet.

Huc aut superius ad ius potest referri, quod toties Christus omnes redemisse, omniumque peccata expiasse, patremque omnibus conciliasse, et totius mundi peccata abstulisse dicitur. Intelligenda enim sunt talia dicta de iure aut potentia: omnes enim homines potest passio Christi salvare, omniumque peccata abolere: sed non reipsa et actu id beneficii praestat. Ut enim omnes eum (omnibus quidem hominibus ius aeternae salutis seu huius preciosissimi thesauri acquisitum est) at non omnes fide accipiunt. Huius Hebraismi et discriminis ignorantia imposuit Osiandro, qui talibus dictis deceptus, dicebat, nobis esse remissa peccata ante annos 1500, nempe tempore passionis Christi, sed iustificationem tum demum singularis contingere, cum credunt: ideoque longissime inter sese differre remissionem peccatorum et iustificationem. Observandum igitur est, alias dicta loqui de facto, alias de potentia, aut etiam iure.

In hoc igitur genere multum peccatur etiam ab aliis non malis scriptoribus et concionatoribus, qui crebro ita urgent dicta salutis de prima acquisitione, tanquam si ibi prorsus sit nostra salus peracta, ut interea alterum opus seu distributionem aut applicationem huius iam olim acquisiti thesauri aut salutis ferme penitus oblivione sepeliant, ac Christi perpetuum mediationem sacerdotiumque negligant.

Exempla voluntatis autuoti. Proverb. 17, Occurrat tibi ursus orbatus catulis, et non stultus in stultitia sua: id est, illud potius optes fieri quam hoc. Laudet te alius, et non os tuum: id est, illud potius cupias ac velis fieri. Sic Latini dicunt, Vale: id est, cupio te valere, et vivat Arturius, Vivite felices. Ubi illa verba votum notant.

Exempla facultatis, quae aliquantulum a praecedentibus differunt. Nam ibi potentiam ferme, ut physici, accipio. 1. Corinth. 2, Spiritualis diiudicat omnia, id est, potest diiudicare omnia feliciter, valet iudicio, ac diiudicat. hic vires aut facultatem denotat. Isa. 49. Nunquid obliviscetut mulier infantis sui? et Ierem. 2. Nunquid obliviscitur virgo ornamentorum suorum? id est, num poterit oblivisci? Num colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Simile huic Hebraismo est, quod Latini habent modum potentialem.

Exemplum conatus. Ezech. 24, Mundavi te, et non es mundata ab abominatione tua, nec mundaberis, donec, etc. Prius Mundavi notat conatum, posterius effectum aut ipsum opus. Ego omnibus per omnia placeo, id est, conor placere. de quo loco mox dicetur. 1. Cor. 14, Qui ignorat, ignoret: id est, qui vult aut conatur ignorare, ille sane ignoret veritatem. Prius verbum significat conatum ignorantiae, posterius permissionem: quasi dicat, ignoret sane, et pereat in sua ignorantia. Sic, Qui sordet, sordescat adhuc: permissionem notat. Sic Christus, Quod facis fac cito, id est quando quidem ita omnino vis, etc.

Exempla conatus. Act. 10, Quae Deus purificavit, tu ne feceris commuia, seu ne polluas: id est, ne coneris contaminare, aut ne iudices aut dicas esse communia. Gal. 5, Ex gratia excidistis, qui per legem iustificamini, id est, conamini iustificari. De conatu intellige aut voluntate, non de effectu, qui nulli contingit. Sic illud, Quos Deus cnniunxit, homo non separet: id est, ne conetur separare. nam revera in re nunquam id effectum dabit. Deut. 26, Syrus perdidit patrem meum, et descendit in Aegyptum: pro, conatus est perdere Iacobum Laban. Sic et Chaldaeus vertit, Laban Syrus quaesivit perdere, etc. Psal. 62, Quousque insidiamini viro, occidetis vos omnes, sicut paries inclinatus: pro, perinde insidiamini, et conamini perdere pios, sicut paries inclinatus parat exitium transeunti. Sic mox dicit, Consultant, ne Deus quemque exaltet, moliuntur impellere. Agitur ergo ibi de exitio, quod impii insontibus parant, non de ipsorum impiorum poena: quod ex proxime praecedentibus et consequentibus apparet manifeste.

In explicationibus vocum in necessitate de verbo ἀναγκάζω , cogo agitur, multaque exempla proponuntur. ubi iam conatum, iam effectum verbum hoc significat, aliquando etiam ius. Quod ibi vide.

Exempla eventus. Nolite errare, Deus non irridetur, Gal. 6. Quod dictum non tam de iure, aut etiam de facto intelligendum est, quam de finali ac ultimo exitu, ubi tandem talis derisio in ipsum derisorem, non in Deum recidit. Verbum Cogo et cogi, valde crebro alias solum conatum, alias etiam eventum significat, ut in voce Necessitatis dixi, Sic illum obsessum nemo poterat vincire. Sic illud quoque intelligendum est de ultimo eventu, non de mala Iudaeorum voluntate aut conatu. An me illi irritant, dicit

-- 956 --

193 Dominus, aut potius seipsos in confusione faciei suae. Dominus scrutatur corda, Rom. 8. id est, perspicit. Sic Terent. Quam vellem Menedemum invitatum, pro, ad conivium plane attractum: nam invitatus quidem fuerat, sed recusaveratuenire. Ponitur ergo verbum causae pro eventu.

Cum hac regula et exemplis posses etiam Latinas quasdam proprietates conferre, de quibus Linacer disserit exponens modum permissivum et etiam potentialem, quem saepe ostendit explicari per volo, audeo, debeo, ac possum, et similia, ac infinitivum sui verbi. De quibus vide ibi.

Vicina admodum huic est et illa Regula, quod non raro verba completae actionis ponuntur pro solo eius initio aut inchoatione, quam plenius in capite de Synecdoche exposui. Sunt quoque varii gradus aut respectus praedictorum concurrentium, ita quod in unico gradu aut respectu verum est, in alio falsum. Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem: id est, Si primum praecipue primo loco aut in summo gradu hominibus placere conarer. 1. Corinth. 10, Ego omnia omnibus placeo, id est, conor placere, sed tamen post Deum et secundum eius voluntatem, seu in secundo gradu. Rom. 4, Unusquisque proximo placeat in bonum ad aedificationem. Christus ipse sibi non placuit, id est, non praecipue sibi placere aut servire conatus est, sed Deo ante omnia, postea ac veluti secundo loco Ecclesiae et sibi, parando illi salutem, sibi nomen supra omne nomen. Gal. 1, Num homines πείθω , suadeo. Hoc verbum ibi significat blandiciis capto, sermone meo mihi devincire conor. Nam suasores tum docent, tum blandimentis quibusdam placere hominibus, et sibi eorum favorem conciliare conantur. Paulus ergo praedicando non hominem, sed Dei potissimum favorem et applausum captavit et spectavit. Probatur hic intellectus ex antithesi mox addita, An quaero hominibus placere? ubi patefacit illud absconditum, quaero aut conor. Denique progrediuntur aliquando vocabula rerum eousque, ut solam noticiam agnitionemve earum significent. De quo tropo proprium Caput in hac parte postea sequetur.

Repetamus sane eandem regulam etiam paulo aliter, si forte vel sic rudiores facilius eam intelligere queant, nihil verentes tautologiae reprehensionem.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.