Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Vicina admodum huic est et illa Regula, quod non raro verba completae actionis ponuntur pro solo eius initio aut inchoatione, quam plenius in capite de Synecdoche exposui. Sunt quoque varii gradus aut respectus praedictorum concurrentium, ita quod in unico gradu aut respectu verum est, in alio falsum. Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem: id est, Si primum praecipue primo loco aut in summo gradu hominibus placere conarer. 1. Corinth. 10, Ego omnia omnibus placeo, id est, conor placere, sed tamen post Deum et secundum eius voluntatem, seu in secundo gradu. Rom. 4, Unusquisque proximo placeat in bonum ad aedificationem. Christus ipse sibi non placuit, id est, non praecipue sibi placere aut servire conatus est, sed Deo ante omnia, postea ac veluti secundo loco Ecclesiae et sibi, parando illi salutem, sibi nomen supra omne nomen. Gal. 1, Num homines πείθω , suadeo. Hoc verbum ibi significat blandiciis capto, sermone meo mihi devincire conor. Nam suasores tum docent, tum blandimentis quibusdam placere hominibus, et sibi eorum favorem conciliare conantur. Paulus ergo praedicando non hominem, sed Dei potissimum favorem et applausum captavit et spectavit. Probatur hic intellectus ex antithesi mox addita, An quaero hominibus placere? ubi patefacit illud absconditum, quaero aut conor. Denique progrediuntur aliquando vocabula rerum eousque, ut solam noticiam agnitionemve earum significent. De quo tropo proprium Caput in hac parte postea sequetur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.