Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

2 Allegoria est, ut eam communi more definiam, continuata metaphora. Matth. 3, Cuius ventilabrum est in manu eius, et perpurgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleam autem extinguet igni inextinguibili. Est et alia Allegoria magis Theologis usitata, cum facta aut res aliquae similitudine quadam ad doctrinam moralem aut etiam fidei accommodantur: atque hoc Allegoriae genus proprie Theologi iactant et tractant.

-- 959 --

196 Multa saepe etiam typo tribuuntur, quae vel magis proprie, vel solum antitypo aut significato veritatique ipsi conveniunt, ut 2 Sam. 7 et Psal. 70. ut de statutis perpetuis, de terra perpetuo possidenda, de perpetuo regno Davidis: quae tribuuntur signis, cum sint rerum ipsarum per Metonym. Nam res, quae his significantur, perpetuae et aeternae intelligi debent. Ideo autem sic scriptura loquitur, ut mentes hominum erigantur ad contemplationem caelestium rerum et aeternarum, quae signantur rebus terrenis et caducis.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.