Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

-- 961 --

198 12 Idem incommodum accidit saepe ex eo, quod Metaphoras a diversissimis rebus sumptas, inter se et coniungunt et miscent, aliquando pluribus verbis, (ut iam dictum est) aliquando paucioribus. Non servant igitur praeceptum Quintiliani, qui vult, ut ex quo genere translationis coeperimus, in eodem desinamus. Ieremiae 31, Adhuc aedificabo te, et aedificaberis virga Israel: adhuc plantabis vineas in montibus Samariae. Hic tres Metaphorae, aedificare, plantare, et virgo, a diversissimis rebus sumptae connectuntur. Exod. 5, Foetere fecistis odorem nostrum in oculis Pharaonis. Odor et oculi parum conveniunt. Col. 3. Induere viscera misericordiae. Induere et viscera parum inter se conveniunt. Sic Matthaei 16. a clavibus ad ligationem ac solutionem transit, cum clavibus nihil ligetur aut solvatur, sed tantum aperiatur aut claudatur: nisi forte sit allusio ad custodem carceris, qui et ligat ac solvit, et claudit aperitque captivis. Vide expositionem nostram super hunc locum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.