Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

17 Causa etiam praedicti erroris est, non tantum quia a rationalibus, aut levibus abhorremus, et ad realia praesertimque iustitiam qualitatum proni sumus: sed etiam quia semper in cogitatione significationis Metaphorae tum potissimum respicimus in aliquam illius rei, unde ea ducitur, nimium obviam ac conspicuam proprietatem aut conditionem, cum re significanda plausibiliter convenientem: tum quoque Latinae linguae consuetudine decepti, quam maxime mollem cupimus facere translationem, eoque maxime vicinas sibique invicem quasi arridentes proprietares illarum duarum rerum, unde et ad quam transit Metaphora, quaerimus. Exemplum utriusque sit ex ista ipsa re sumptum: primum, quod cum in vestiendo aut induitione duae res sint, nempe illa contectio corporis, et praeterea quasi quaedam appropriatio aut possessio, longe maxime conspicua est illa circumpositio vestis: minus autem, quod ista vestis gestanti valde appropriatur, seu plane propria fit. Sic porro etiam multo magis plausibiliter inter se concinnari possunt illa externa circumpositio vestis, quod quasi quaedam cutis corporis est, cum accidentibus, aut qualitatibus corpori adhaerentibus, quam illa externa appropriatio, addictio aut applicatio cum imputativa applicatione. At Scriptura in hac Metaphora in illam appropriationem aut extremam adglutinationem magis respicit, ut ex Psalmo 109 apparet, ubi multum urgetur illa arctissima adiunctio. Inquit enim: Dilexit maledictionem, et veniat ei. Noluit benedictionem, ideo elongabitur ab eo. Induat maledictionem veluti amictum suum, veniatque sicut aqua intra medium eius, et sicut oleum intra ossa eius. Sit ei sicut vestimentum, quo involvatur, et sicut cingulum, quo semper se accingat. Sic Deus vult indicare summam arctissimamque adiunctionem populi Israelitici per subligaculum, inquiens Ier. 13, Sicut subligaculum adhaeret lumbis viri, sic ego applicavi mihi domum Israel. Sic et Ier. 43. eadem vis huius Metaphorae urgetur: Sicut pastor induit vestem suam. Huc etiam facit commune notumque proverbium: Indusium propius est pallio. Haec volui iam dicere, tum ob explicationem loci Paulini et vestis nuptialis, tum etiam, ut hinc discamus cavere errores, qui nobis in Metaphoris occurrere solent.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.