Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

3 Verum ut tanto melius intelligatur haec utilis admonitio, etiam paulo aliter hanc eandem Regulam proponam. In huiuscemodi Metaphoris debet quisque sacrae Theologiae studiosus occupari, aut solicitus esse, non ut discat a Grammaticis tales multas vocabulorum aequivocationes aut significationes:

-- 960 --

197 sed ut ab eisdem Grammaticis intellecta re proprie significata, secundum vocabulorum vires atque originem, attendat eiusdem rei proprietates, conditiones, qualitates et actiones. Et ex illis secundum similitudinem aliquam inventam, quaerat propositae scripturae sensum, considerans in eodem Scripturae loco priora, extrema et media. Exempli causa: Dives a divo appellatur, eo quod dives quasi Deus nihilo indigere videtur. Hinc divites in Scripturis appellantur in malam partem, elati, inflati, superbi, abundantes flatu suo, qui sese beatos aestimant, cum fruuntur bonis huius mundi, aut qui sibi nihil iustitiae deesse putant: quemadmodum Pharisaeus, de quo in Evangelio. Et ideo neque esuriunt neque sitiunt iustitiam, aestimantes sese non indigere vero pane, qui est Christus, tentantes se fieri iustos suis viribus, suisque meritis et operibus. Econtrario pauperes spiritu appellantur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.