Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

17 In summa, ubicunque occurrunt tales locutiones, non difficile est ei qui Scripturarum tropis et phrasibus paululum assueverit, ex orationis serie rectam illarum colligere interpretationem. Anthropomorphitae haeretici, ignoratione huius regulae et commodae interpretationis, dilapsi sunt in foedum errorem, suspicantes omnia revera sic in Deo accipienda, quasi nostro more corpore praeditus, ea ipsa perageret quae locutiones Scripturae crasso more significant. Contra quos apposite dictum est ab Augustino, epistola tertia ad Paulinam: Quae de membris assidue Scriptura commemorat, ne quisquam secundum carnis huius formam et figuram nos esse crederet similes Deo: propterea eadem et alas Deum habere dixit, quas non utique nos habemus. Legitur autem Psal. 17, Sub umbra alarum tuarum absconde me. Ac notatur peralas diligentia Dei in piis ferendis, conservandisque: sumpta similitudine ab avibus, eum in modum suos foventibus pullos. Sic autem absurdum foret, existimare ob eam locutionem Deum habere imaginem et membra avis: ita peraeque absurdum est, propter locutiones ante expositas suspicari, Deum humani corporis figura esse in dutum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.