Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

5 Porro etsi hoc in omnibus linguis observandum est: tamen multo magis in Hebraea lingua quam alibi, ubi et longius et violentius ac quasi liberius Metaphorae petuntur ac usurpantur, quam in ullo alio sermone. Durarum Metaphorarum exempla sunt haec: Rex veritatis, id est, autor et promotor veritatis. Talem se Christus coram Pilato profitetur. Dux vitae. Act. tertio, id est, autor et dator. Princeps pacis, id est, causa et dator. Isa. 9. Rex gloriae, id est, instaurator gloriae, qua Deus glorificatur, et qua destituntur homines ob lapsum, Roman, tertio, nempe verae iustitiae ac vitae. Dux enim, princeps ac rex proprie respiciunt ad subditos, et non ad bona aut opera, quae parant aut peragunt: proinde mollius diceretur Christus rex aut dux piorum vel filiorum Dei, quam bonorum, quae eis acquirit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.