Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

9 Cum vero Metaphorae ab aliis ad alia ob similitudinem quandam earum rerum transferantur, multaeque proprietates rerum sint, quibus illae iudicari possent similes: diligenter observandum, propter cuius proprietatis similitudinem, et quatenus ac qua ratione, Metaphora facta sit, quo eius significationem cognoscere possimus. Ut Christus dicitur agnus, non propter stoliditatem ovillam (ut putant monachi) sed praecipue, quia olim agnus sacrificabatur pro peccatis, et ut figura agni paschalis intelligeretur, denique etiam propter innocentiam et patientiam. Item, Christus non ideo dicitur fundamentum, 1. Cor. 3, quia (ut hypocritae docent) tantum sit initium quoddam iustitiae ac salutis nostrae: sed quia est quiddam, in quo tota res sita sit. Sic etiam Leo alia ratione Christum significat, Apocal. 5, Vicit Leo de tribu Iuda, nempe ob fortitudinem: alia item ratione diabolum, 1. Pet. 1, nempe ob feritatem, qua ratione et malos homines significat: alia ratione fermentum consideratur, Matthaei 16, Cavete vobis a fermento Pharisaeorum: et 1. Cor. 5, quam Lucae 13, Simile est regnum caelorum fermento. tametsi in utroque loco respiciatur ad illam unam eius proprietatem, quod modica eius particula magnam massam inficiat. Id enim et vera et falsa doctrina et mali mores ac sermones efficiunt. Scriptura aliquoties Iudaeos et praesertim Pharisaeos vocat genimina viperarum, Matth. 3, 12, 23, et Luc. 3. quod non ob eam proprietatem fit, quod sicut vipera marem in coitu interficit, et foetus matris uterum perrodens prodit, sic etiam illi Ecclesiam lacerent ac perdant, ut quidam suaviter philosophantur: sed potius usitata phrasi aut periphrasi, qua eorum prorsus innata malitia seu peccatum originale exprimitur. Sicut foetus viperarum ex utero matris suam malitiam ac venenositatem assert: sic increduli dicuntur filii diaboli, sic dicuntur Israelitae esse de vinetis Sodomae et filii Emorreorum et Hitteorum ac Philisteorum: Deut. 32, Ezechiel. 16. Sic iidem vocantur progenies hominum peccatorum, Num. 32. Locutio omnino est similis proverbio, Mali corui malum ovum: ut indicetur prorsus ingenita et plane haereditaria malitia, seu naturae ipsius perversitas. De vera alioqui significatione huius phrasis, cum aliquis alicuius filius dicitur, ut filius hominis, bovis, ovis, asini, aut etiam peccati ac mortis, tenebrarum vel lucis, dictum est suo loco, quod indicet eius naturam, eam referens, aut illi plane addicta et attributa, quod cum hac explicatione convenit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.