Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE SIMILITUDINIBUS.

1 Similitudines et Parabolae iuxta communem Regulam non tam probant quam illustrant rem. Sed tamen si quis vere Similitudinum aut Parabolarum sacrarum scopum deprehendere ac monstrare

-- 964 --

201 possit, quatenus in sacris sint adhibitae, verae probationis vim obtinerent: proponendae enim veritatis gratia ibi adhibentur.

2 Similitudo saepe rem ipsam, et contra simplex sermo similitudinem significat. Nam Similitudinis particulae saepe non similitudinem rei, sed rem ipsam significant: sicut Hebraei de suo caf veritatis disserunt. quare aut abundant, aut vim asserendi habent: ut Deut. 9, In illis autem Recol, sicuti omnia verba quae locutus est Dominus: id est, illa ipsa omnia inerant. Iud. 13. Non fecisset nos audire Cazoth, sicut haec, id est, haec. Rom. 9, Quia non ex fide, sed tan quam ex operibus legis. Non similitudinem, sed rem ipsam indicat: omnino enim ex operibus legis iustificari volebant. 1 Cor. 4, Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et oeconomos. Lucae 22, Et erat sudor ipsius tan quam guttae sanguinis, id est, erant guttae sanguinis. Eodem modo etiam καθὼς usurpatur. 2 Cor. 1. Quemadmodum et cognovistis. Graeca scholia habent δι ὦν , sed multo magis is sensus est. 1 Corinth. 1, Quemadmodum testimonium Christi confirmatum est in vobis. Ioan. 1. Sicut unigenitus a patre: id est, utpote vere unigenitus a patre, 2 Corin. 3. Transformantur in eandem imaginem, tanquam a spiritu Domini.

3 Et contra non raro ea quae in speciem essentialiter dicta videntur, ita accipienda sunt, tanquam si particulam Similitudinis habeant praepositam: ut Psal 39. Ecce palmae spacium posuisti dies meos: id est, veluti palmae spacium. Item Exod. 19. Super alas aquilarum gestavi te, id est, veluti super alas. Ioel. 1, Dentes eorum, dentes leonum: id est, sicut dentes leonum. Vicinum huic est, quod particulae Similitudinis interdum omittantur.

4 Similitudinibus Hebraei saepe utuntur ita, ut eas a rebus quae tractantur, non separent, sicut plerunque Graeci et Latini: sed vel ita recto ordine recitant, non adhibentes applicationem, ac si pars reliquae materiae essent: ut, An nescitis, quod parum fermenti totam massam fermentet? Item, Non oportet vinum novum in veteres utres imponi. Et omnes omnino Parabolae sine explicatione huc referri possunt. Sic Christus utitur similitudine habentis trabem in oculo, et obiectantis festucam proximo, Matth. 7. et similitudine utrium ac vini infusi, ut si esset pars reliquae propriae orationis. Multo vero magis perspicuus fuisset sermo, si fuisset per modum similitudinis proposita. Quod quidem in explicatione fieri etiam convenit. Vult enim dicere Dominus, ubique servanda est proportio. Sicut enim, si mustum infuderis in utres novos, etc. sic etiam, si tyrones severiore disciplina tractare velim, etc.

5 Vel sic eas simul reliquo sermoni miscent, ut nunc vocem ex similitudine mutuent, nunc propriam ipsique rei convenientem ponant: ut Gal. 6, Nam qui seminat in carnem suam, ex carne metet corruptionem. Hic ex similitudine sumptae sunt voces, Seminare in aliquid, Metere ex aliquo: rei vero propria sunt Caro et Spiritus. Sic in sequentibus: Qui vero seminant in Spiritum, ex spiritu metent vitam aeternam. Amos 2, Perdidi fructum eius desuper, et radicem ab infra. Isaiae 45. Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustitiam: aperiatur terra, et proferat salutem et iustitiam. Ubi, Rorare et Pluere ac Proferre, similitudinis voces sunt, Iustitia autem et Salus rei ipsius.

6 Saepe res cum sua similitudine miscentur. Talis est vitis, Ioan. 15. et Matth. 6, Lucerna corporis est ocuius. Si igitur oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit: Quod si oculus tuus malus fuerit, totum corpus tuum erit tenebrosum. Ergo si lumen quod est in te, tenebrae fuerint, ipsae tenebrae quantae? id est, Sicut in corpore oculus sanus bene praelucet corpori, vitiatus autem male: sic mens recta ac illuminata, ac ad studium rerum caelestium inflammata, omnes hominis actiones, totamque vitam pie regit. Neque enim proprie corporis oculus simplex aut malus dicitur, sed animi. Sed haec sic inter se confunduntur, ut in cap. 23 Matthaei, ubi sic dicit: Vae vobis scribae et Pharisaei simulatores, qui poculi scutellaeque partem exteriorem purgatis, cum ea intus rapina intemperantiaque referta sint. Quasi hoc dicat: Vos iustitiam prae vobis fertis, cum interim animos rapinae plenos habeatis: id quod non minus absurdum est, quam si quis poculi exteriora mundet, interiora non item. Miscentur igitur res similitudinis et ipsius materiae, immundicies externa et interna poculi cum cordis immundicie. Tale est illud, Vos estis sal terrae. Quod si sal infatuatum fuerit, in quo salietur? Ad nihil valet amplius, quam ut proiiciatur foras, et conculcetur.

7 Non possunt autem facile istiusmodi Similitudines explicari, nisi prorsus separentur a rebus, et utrunque membrum integre ponatur: ut, Sicut parum fermenti integram massam inficit: sic unus aut alter scelestus aut haereticus saepe integrum coetum suo contagio corrumpit. Sic etiam similitudinem satis resolvas in tria membra. Sicut sale condiuntur cibi omnes, et multa a putredine conservantur: sic etiam caelesti doctrina aut sapientia mundus condiri et conservari debet a spirituali corruptione. Deinde, Sicut si sal corrumperetur, prorsus nulla aliam rem haberemus qua condiremus aut faliremus: sic etiam si religio sit corrupta, nihil plane porro remedii superest hominum saluti. Denique, sicut infatuatum fal prorsus nulli usui est, nisi ut abiiciatur: ita religio corrupta et doctores, si vel seductores fiant, vel etiam canes muti, prorsus nulli sunt usui, nec quicquam melius de eis fieri aut statui potest, quam ut omnes eos fugiant ac detestentur.

8 Saepe plures Similitudines ordine coacervantur, omni declaratione et applicatione omissa. Ieremiae vigesimotertio, Quid tritico cum stramine? Nonne est verbum meum ignis et malleus? Amos tertio, Num ibunt duo simul sine pactione? Num leo in saltu rugit, si non sit praeda proposita? Nam catulus leonis vocem suam edit de lustro suo, cum nihil praedae cepit? Num cadit avis in la queum positum in terra, quem non posuerit auceps? Num laqueum de terra aufert, cum omnino nihil cepit? Num clanget cornu in civitate, ut populus non paveat? Est ne malum aliquod in civitate, quod Dominus non fecerit? Sic Christus nonnunquam plures Parabolas ordine recitat sine expositione, eodem spectantes, et ad eundem scopum tendentes, Matth. 13. ut sunt de semine, de zizania, de sinapi, de fermento, et aliis.

9 Collationes omnis generis, sive Similitudinum sive Parabolarum, sive cuiuscunque generis oppositorum aut convenientium, tantum aliquousque similes ac conferendae sunt, et non per omnia. Est igitur

-- 965 --

202 probe observandum et videndum, quousque sint conferendae aut applicandae, ne vel primariam earum intentionem aut scopum arrepto minus primario negligamus, atque ita a vero sensu loci aberremus: vel contra aliqua non applicanda male conferendo ac urgendo in noxium errorem incidamus: ut a semine naturali mulieris, Gen. 3. non est urgendum semen aut posteritas carnalis aut naturalis serpentis: confertur enim, ut ita dicam, physica mulieris posteritas cum spirituali serpentis, id est, cum impiis.

10 Res malae cum bonis in aliquo collatae non mox per omnia laudantur: ut, Villicus iniquitatis, filius prodigus, iudex iniustus, dives dans sortem, et iubens dare ad foenus, cum patre caelesti confertur. Sic leo cum Christo et diabolo, fermentum cum vera et falsa doctrina, serpentina calliditas, et similia innumera.

11 In collationibus quibuscunque aliquando haec lingua alterutri collatorum nimium dat, inflectendo violentius alterum ad alterum. Paulus attemperat violentius insitionem ad vocationem gentium, dum facit inseri sylvestrem surculum in bonam ac fertilem oleam, et quasi insertus surculus sequatur naturam trunci, cui inseritur: cum potius contra tantum bonus surculus in sylvestrem truncum inseri soleat, et non surculus trunci naturam, sed truncus surculi sequatur, totaque arbor eius indolem exprimat. Sed non potuisset convenire ei loco, si Ethnicos dixisset sylvestrem trun cum esse ob plures causas. Hoc vero modo conveniret, si diceres: Sicut bonus surculus sylvestri trunco insertus totam arborem facit bonam ac frugiferam, sic filius Dei in genus humanum implantatus totum genus humanum fecit arborem bonam ac feracem: sed hoc nihil ad Pauli scopum fecisset.

Sic igitur vult hic simile servire rei ipsi aut materiae, quae alioqui applicari non posset ei similitudini. Sic 1. Cor. 10. nimium inflectit ipsum simile ad rem, dum ex transitu maris et Manna facit Sacramenta Israelitarum, cum non perinde fuerint vera Sacramenta, ut nostra coena et baptismus. Sic etiam Gal. 4. violentior est, dum non tantum Agar, sed et Saram et Ierosolymam facit matrem carnalis seminis, et significare legem, cum tantum caelestis Ierusalem gratia aut promissio gignat spirituales filios. Sic Dominus dicit, zizania evelli primum in messe, cum moris sit eum evellere, quamprimum spicescit. Alias contra ipsa res nimium ad similitudinem attemperatur, ut mox hac sequenti Regula exponam.

12 In Parabolis multa dicuntur non ob rei primariae seu illustrandae veritatem, sed ob personarum aut rerum parabolicarum naturam, aut etiam decorum ac verisimile. Id enim ratio styli in omnibus linguis flagitat, sicut Plato dicit in fabulis et figmentis verisimiliter fingendum esse. Quare eorum, quae ita ratione Similis dicuntur, in expositione aut intellectu locorum ratio habenda non est: ut, Patientiam habe in me, reddam tibi omnia. Sic verisimile est homines erga homines loqui, neque enim audent simpliciter petere tanti crediti condonationem, quod in hac vita extremae impudentiae esse videretur, et non impetraretur. At coram Deo nihil tale dicere debemus petentes remissionem peccatorum, quod nos persolvere velimus. Hoc enim esset non agnoscere magnitudinem sui debiti, paupertatem seu impotentiam, et denique mediatorem, qui solus calcavit torcular aut persolvit, solusque vult hanc laudem sibi in solidum habere. Hoc modo in Parabola infidelis villici in eo nimium res ad Parabolam applicatur, quod dicit iniustum Mammona, quasi Deus probet sacrificia de rapina: et ut vos recipiant in aeterna tabernacula, quasi pauperum et non Dei sit nos recipere in caelestia domicilia. Sed utraque locutio attemperatur nimium ad Parabolae sermonem. Ubi Theologi ignari huius Hebraismi sese misere torquent.

Sic persolvtio vinitorum non docet aliquos vere suis operibus regnum caelorum mereri, alios vero illud gratis accipere. Tale est: Sicut Ionas fuit in ventre coeti per tres dies et tres noctes: sic filius hominis erit tribus diebus et tribus noctibus, etc. Marci 12. Propter Ionam illud de tribus diebus et noctibus dicitur, non propter Christum, qui per tres noctes non fuit. Num. 23, Non accubabit, donec bibat sanguinem hostium: dicitur de Israelitis propter similitudinem aut metaphoras a leone sumptas, non quod ipsi revera sanguinem adversariorum biberint, cum nec pecudum quidem eis fas esset. Sic, Donec solvat ultimum quadrantem, sic enim in humanis rebus fieri solet: quod ad doctrinam trahendum non est, ut Papistae ad purgatorium rapiunt. In viatore saucio non licet fingere eum fuisse plane occisum. Talem enim nemo sanabit. Quare illa reliqua adhuc vita et vires naturae, quae in saucio remanserant, non sunt trahendae ad doctrinam de libero arbitrio, ubi homo non tantum est interfectus aut mortuus, id est, privatus omnibus bonis viribus erga Deum seu imagine Dei: sed etiam ad contrariam vitam traductus, i. imagine diaboli et pessimis viribus instructus. Verum id rerum humanarum natura et Parabolae ratio postulat.

13 Observandum igitur et expendendum solerter est in Similitudine et Parabola, quid ob spiritualium rerum veritatem, quid ob sermonem, communem sensum aut res, unde sermo, metaphorae, allusiones et similia ducuntur, seu propter illud simile dicatur. Exempli gratia: Dicitur verbum et etiam spiritus Dei semem piorum. Ibi sedulo cogitandum est, quatenus illae duae voces metaphorizent, ne quis ex spiritu Dei aut diaboli ob vocem seminis faciat traducem, et aliquid indigni aut fanatici confingat, ut in primitiva Ecclesia et etia Ethnicismo grassatus est error, quod nostra anima sit scintilla quaedam de essentia divina.

14 In parabolis aut Similitudinibus interdum res aut subiectum videtur poni pro suo epitheto aut accidente. Isa. 1, Si fuerint peccata vestra sicut coccinum, id est, valde immunda, sicut lana erunt: id est, si fuerint rubra, fient alba. Lana pro albedine, coccinum pro macula rufa aut purpurea ponitur. Ibidem, Idolum erit in stuppam, faber eius erit in scintillam, et ardebunt ambo simul, fient apta incendio aut exitio subitaneo, sicque subito peribunt, sicut talia solent.

15 In hoc genere saepe ponitur ipsa similitudo, seu antecedens sine applicatione: ut, Si caecus caecum ducat, uterque in foveam cadet. Roman. 5, Sicut per unum hominem intravit peccatum, et per peccatum mors: sic per unum hominem venit iustitia, et per iustitiam vita. Verum plerunque deficiens collationis membrum, facile ex altero et contextu intelligi potest.

16 Huc pertinent typi: ut, Christus maledicens in via infrugiferae ficui, primum pingit populi Indaici statum, nempe culpam et poenam, postea etiam efficaciam fidei docet, posterius ac minus principale applicat, alterum non. Sin minus principale applicat in lotione pedum, nempe modestiam et mutua officis

-- 966 --

203 pios sibi invicem praestare debere, magis autem principale, id est perpetuam remissionem aut locutionem quotidianae vitae reticet.

17 Similitudo rem, et contra notat signum filii hominis. Similis factus est vanitati, Psal. 144. Sic tanquam similitudo filiorum hominis tetigit me, Dan. 10.

18 Similitudo aliquando pro re, aut tanquam pars propriis verbis dictae sententiae ponitur: ut Luc. 9. Nemo qui mittit manum suam ad aratrum, et retro respicit, idoneus est ad regnum caelorum: id est, nemo qui amplectitur quidem Christum, sed tamen simul ad terrena aut etiam peccata respicit, quibus omnibus prorsus valedixisse et abrenunciasse statim initio debebat, satis est idoneus ad regnum caelorum: quia nemo potest duobus dominis servire, et cura illarum terrenarum rerum aut impedietur, ut non recte tractet regnum caelorum, aut etiam prorsus ab eo abstrahatur. Collatio tota haec forte esse posset: Sicut siquis vult recte arare, eum oportet non tantum manum stivae admovere, sed etiam intentum ac totum in eo esse, ut boves et aratrum recte progrediantur, ne sulcus aberret: ita etiam siquis vult esse idoneus ad regnum caelorum, debet se sic gerere, etc.

19 In Similitudinibus saepe res non cum vero Simili, sed cum eius vicino confertur. Psal. 141. Ossa nostra dispersa sunt iuxta sepulchrum, sicut qui frangit et dissecat ligna: id est, si cut ligna discissa ac fissa a se invicem separata temere disiiciuntur, non amplius cohaerentia ut prius. Conferuntur nostra ossa eorumve dissipatio cum scissore lignorum, quae cum ipsis concisis lignis eorumque dissipatione conferenda erant. Fui sicut collectiones fructus aestatis, Mich. 1. pro, tanquam qui aestivos fructus colligit, et perpaucos reperit. Sic namque ego paucos pios reperio, et paucos Meschiae lucrifacio. Mulier formosa sine intellectu, est annulus aureus in naribus porci: id est, est sicut sus ornata annulo aureo circa rostrum. Sic Matth. 11, comparantur Iudaei nolentes audire Baptistam et Iesum cum pueris in foro clamantibus ad oppositum coetum sodalium: Tibia vobis cecinimus, et non saltastis, etc. cum fuissent comparandi cum illo coetu qui noluit saltare aut lamentari: nam coetui frustra canenti rectius Christus et Baptista comparantur.

20 Simile aliquando obscurius applicatur ita, ut non proprie indicetur urgeaturque id, in quo illud cum re proposita confertur. Psal. 78, Et evigilavit, ac si dormivisset Dominus, tanquam fortis, qui vociferatur post vinum. Et percussit hostes suos tergum: in opprobrium perpetuum tradidit eos. Hic praecipua vis Similis in eo sita est, quod sicut fortis aut gigas subito excitatus a crapula nondum digesta instar furiosi subito prorumpit, et obvium quemque sine modo ac ratione indignissime tractat, aut etiam interficit: sic Deus quoque, cum antea dormire et quasi mortuus esse videretur, insultantibus ei et Ecclesiae eius impiis, nunc subito horribiliter eos perdit ac punit. Sic Christus Matth. 13 dicit, simile esse regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo, etc. id est, ipse rex huius regni similis est homini seminanti bonum semen in agro. Matth. 24, Sicut dies Nohe erit adventus filii hominis: id est, qualis status fuit imminente diluvio, aut qualis ratio, talis erit etiam in adventu Christi. Cum igitur non semper sint clarae applicationes, et praecipuorum momentorum, in quibus collationis vis sita est, indicationes: necesse est Lectorem cogitatione supplere quod deest, et quasi aptius conferruminare simile cum re illustranda.

21 Particulae Similitudinis crebro desunt, alias prior aut conferens, id est Sicut, alias posterior aut applicans, alias utraque, ut in capite de Syncategorematibus dixi. Exemplum prioris, Exod. 19, Portavi vos super alas aquilarum, pro, sicut aquilae suos super alas, etc. Ioel. 1, Dentes eius, dentes leonis. Gal. 4. Dico autem quanto tempore haeres, pro, sicut haeres quanto tempore est sub curatoribus, etc. Gen. 49. Iuda habita bit Leo, pro, sicut leo. Exemplum posterioris, Iosuae 3, Ut sciant, quod quemadmodum fui cum Moyse, ero tecum: pro, sic ero et tecum.

22 Aliquando utraque deest. Psal. 125, Circa Ierusalem sunt montes, et Dominus in circuitu populi sui: pro, Sicut circa Ierusalem sunt montes, sic Dominus castrametatur circa populum suum. Rivi aquarum cor regis, Proverb. 21.

23 Vaf Hebraeum coniunctio copulativa saepe applicat Similitudinem: ut, Sicut in caelo et in terra, pro, sic et in terra. Eundem usum habet et in praecedenti exemplo: Et Dominus in circuitu populi sui: pro, Sic Dominus est in circuitu populi sui, sicut montes circa Ierusalem.

24 Similitudinis particulae aliquando accipiendae sunt de genere, non de specie: de facto, non de summa convenientia modi: de exemplo, non de causa effect. aut etiam ratione. Matth. 6. Remitte nobis debita, sicut et nos remittimus: exemplum proponit, non summam similitudinis convenientiam, multo minus veram causam remissionis peccatorum, ut hypocritae et Pharisaei nominant. Nam Deus et gratis remittit, et perfectius. Sic, Fiat tibi sicut credidisti: non vult per omnia accommodari magnitudinem beneficii cum quantitate fidei, quae multo est imbecillior aut languidior beneficio Christi. Sic intelligatur et illud: Convertimini ad me, sicut et ego ad vos. In genere sic, non in specie aut individuo. Levit. 9. Ora pro eis, sicut praecepit Dominus: non loquitur de modo aut forma precationis, sed de mandato facti.

25 Sicut, aliquando qualitatis convenientiam aliquam, aliquando quantitatis notat, aliquando etiam identitatem, nonnunquam simpliciter ipsam rem aut substantiam. Quando enim derebus dicitur diversis ac natura differentibus, tunc aliqua tantum qualemcunque convenientiam notat, non aequalitatem. Sed quando de iis dicitur, quae eiusdem naturae sunt, tunc extremam similitudinem, aequalitatem, aut potius identitatem describunt. Sic Cyrillus exponit illud Ioan. 5, Pater omne iudicium dedit filio, ut omnes honorent filium, sicut honorant patrem. Ubi honoris aut cultus filio debiti aequalitas cum patris gloria indicatur.

26 Cum, praepositio, aliquando similitudinem denotat. Dies mei praeterierunt cum navibus: id est, instar navium. Sic Psal. 72, Cum luna et sole timebunt: id est, sicut sol perpetuo in caelo gloriose stat, sic tu perpetuo tuis imperitabis, et ab eis coleris, et mox sequente: Tecum neminem volui in terra: id est, nihil petinde dilexi ut te. Sic Christus inquit: Ponet partem eius cum hypocritis: id est, perinde eum tractabit ut hypocritas.

27 Aliquando continenter plures similitudines obiter, paucisque vocibus attinguntur, aut etiam veluti

-- 967 --

204 Metaphorae usurpantur. Vicinum hoc est ei, quod supra dixi de pluribus similitudinibus aut parabolis, nisi quod ibi plenius expositas intelleximus. Cernimus enim nunc per speculum in aenigmate, tum a facie ad faciem videbimus: 1 Cor. 13. Hic ad speculi et faciei similitudinem allusio fit.

28 Nonnunquam inter tractandum similitudo nonnihil inflectitur praeter exactissimam sui naturam, et etiam praeter suum principium. Sic Christus Matth. 13 proponit parabolam de semine in diversum solum cadente, et feliciter ac infeliciter fructificante: ubi primum quidem in ipsius parabolae recitatione, et etiam in eius explicationis principio, semen videtur significare doctrinam, ager autem bonus aut malus ipsos auditores: sed postea progrediente explicatione fit semen ipsemet auditor. Causa est, quia fructus huius seminis degenerat vel mutatur in ipsum pium cor auditoris, efficit aut fert ipsummet pium auditorem. Non manet ita huius seminis fructus separatus ab homine, sicut proventus seminis est separatus ab agro. Non ergo vel negligentia, vel Hebraismo aliquo ita immutatur parabola, sed ipsius rei explicandae natura id flagitante.

29 Aliquando unius Parabolae aut similitudinis diversae res aut voces eandem rem significant: ut Io. 10, in similitudine boni pastoris, ovilis, ostii et ovium, Christus est tum pastor, tum ostium, ut ipsemet explicat. Significatur igitur per duas diversas res aut voces eiusdem similitudinis. Sic Ioannis 6, manducare, bibere et credere idem sunt.

30 In collationibus non tam similitudinum externarum cum rebus, quam rerum ipsarum interse in sacro laconismo diligenter magnoque studio investigandae et venandae sunt, tum res collatae, tum et earum conditiones in utroque membro: ut quod in altero deest, suppleri sarcirive queat. Rom. 5, Sed non ut per unum peccantem, donum. Deest in priori parte aliquid quod opponatur dono, seu donatae iustitiae: id ex hoc posteriore, et ex mox sequentibus intelligi supplerique debet, hoc modo: Sed non ut iniustitia, aut reatus per unum peccantem venit, ita et iustitia donata. Ibidem mox: Nam reatus ex uno quidem ad damnationem, donum vero ex multis delictis ad iustificationem. Hic iterum deest aliquid in illis Ex uno, quod indicet, quod illud unum sit. Id vero ex sequente ac opposito (Ex multis delictis) agnosci et suppleri potest. Ibidem mox: Nempe igitur, sicut per unam offensam in omnes homines ad condemnationem, ita etiam per unum iuste factum aut meritum in omnes homines ad iustificationem. Hic in utroque membro deest nominativus, seu id quod confertur, quod tamen ex praecedentibus et sequentibus suppleri potest, nempe iniustitia aut reatus, et contra meritum aut iustitia.

Sic eodem capite in illis quinque versibus est antithesis et collatio, quae si plene intelligenda esset, prolixe evolvi posset suppletis ex altero quae in altero desunt. Verba Pauli sunt haec: Christus enim, cum adhuc nullis viribus essemus, suo tempore pro impiis mortuus est. Enimvero vix pro iusto quisquam moriatur: nam pro eo qui sit ipsi utilis, forsitan aliquis etiam mori sustineat. Commendat autem suam charitatem erga nos Deus, quod cum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus sit. Iustificati igitur eius sanguine, servabimur nunc multo magis per eum ab ira. Nam si cum inimici essemus, reconciliati fuimus Deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati servabimur per vitam ipsius.

Hic in tribus posterioribus versibus duae sunt amplificationes: prior, quod Christus pro nobis iniustis sit mortuus: posterior, quod pro nobis existentibus hostibus Dei. In priori est illud membrum: Commendat autem suam charitatem erga nos Deus: quod etiam in posteriore perinde subintelligendum est. Sequuntur porro duo cola: quod adhuc existentibus nobis peccatoribus, Christus pro nobis est mortuus: multo igitur magis nunc, iustificati in sanguine ipsius, servabimur ab ira. Ea aliquanto brevius in sequenti amplificatione uno colo complexus est. Si enim inimici existentes reconciliati sumus Deo per mortem filii ipsius: multo magis nunc reconciliati servabimur in vita ipsius. Ubi in posteriore ratiocinatione est servari per vitam Christi veluti integram novamque argumentationem continens, quod si mors Christi tantum efficere potuit, multo magis vita eius erit efficax: quod etiam in praecedente intelligi potest. Sed in priore est ab ira, quod et in posteriore intelligendum est.

Sic eodem capite versibus 12, 13, 14 est collatio Christi et Adami, et iustitiae ac iniustitiae inde orientium. Ubi in fine postremi versiculi paucissimis verbis, nempe qui est typus futuri, subindicatur alterum membrum collationis, subindicatum posterius membrum collationis, quod repleri debet ex praecedente.

Antitheses ac res oppositae non semper optime respondent, si verba spectes. Rom. 6, Servi estis, cui obeditis, aut peccati ad mortem, aut obedientiae ad iustitiam. Opponuntur inter se peccatum et obedientia, ac mors et iustitia: quae, si verborum sonum spectes, minus recte conferuntur, sin sensum, rectissime. Nam peccatum est iniustitia, obedientia est iustitia. Porro mors est poena, opposita vero illi vox iustitiae complectitur in se vitam: sed ideo ponitur in fine, quia nobis per fidei obedientiam gratis contingit iustitia, sicut et vita, et non per nostram iustitiam praemium vitae aeternae. Recte ergo ex peccato mors, et ex obedientia fidei gratuita iustitia cum sua vita sequitur. Psal. 1, Novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit: id est, illos regit ac fovet, hosce autem perdet.

Parabolarum porro ea vis est, ut plerunque rem illustrent, si bene intelligantur, excitent attentionem, delectent, et etiam altius memoriae infigant: sed tamen si non applicentur aut explicentur, interdum rudioribus sensum obscurant, et dubitandi variosque sensus excogitandi occasionem praebent. Quare Christus interrogatus ab Apostolis Matthaei 13, cur per parabolas ad vulgus loqueretur, dicit, se id ideo facere, ne illi intelligant quibus non erat datum, aut certe nondum erat datum nosse mysteria Dei: Apostolis vero eas separatim explicabat.

-- 968 --

205

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.