Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Ne responderis stulto, secundum stulticiam eius, ne forte et tu similis illi fias. Contra, Responde stulto secundum stulticiam eius, ne videatur sibi sapiens. Haec duo praecepta videntur contradictoria esse, cum non sint, et utrumque rectissime dicatur. Oportet ergo scriptorem eisdem verbis alias aliud notare, aut in aliud respicere. Nodus autem omnis haeret, tum in voce, Stultus, tum atiam in, Secundum stulticiam. Nam in priore stultus significat notae stulticiae aut vanitatis aut etiam improbitatis nebulonem, quem non necesse est refutare, quemque gravis vir suo responso indignum iudicare potest. Deinde voculae (Secundum stulticiam) notant verborum potissimum, tametsi et sententiarum acerbitatem, levitatem, contumeliam, aut etiam scurrilitatem, quibus dignus esset stultus ut exagitaretur et flagellaretur. Sed quia illa parum decent gravem, moderatum et sapientem virum, et offenderent alios bonos de intelligentes, ut non minus videretur desipere altero: ideo eo modo respondendum ei non est, quin etiam quandoque alicui prorsus levi ac vano scurrae penitus non respondendum est: praesertim cum eius sermo, etiamsi non refutetur, obesse non queat, et ab omnibus ob extremam hominis vanitatem contemnatur. Contra cum sermo stulti obest, sunt enim et stulti magnae autoritatis, ut falsi doctores, parvi gubernatores, et similes: tum respondendum eis est, ea potissimum rerum ac sententiarum veritate et gravitate, ut et ipsi et alii eorum errorem stulticiamque cernere, et quasi manibus palpare queant, seu ut stulticia ipsorum, sicut Paulus inquit, toti mundo innotescat. Sic igitur Salomon iisdem verbis alias alio respicit, primum quidem per stultum indicat hominem levem, vanumque et quasi notae scurrilitatis, dementiae aut etiam flagitiositatis homuncionem, cuius sermo alioquin ab omnibus cernitur et contemnitur. Deinde eiusmodi hominem, qui apud stultam plebeculam in magna authoritate est,

-- 989 --

226 eoque eius stulticia vel sermo damnum dat. Praeterea verba (Secundum stulticiam) prius notant verborum nimiam levitatem, acerbitatem, aut maledicentiam, quae gravem ac serium virum non decent. Posterius vero indicat sententiarum gravitatem, evidentiam, soliditatem et pietatem, qua liquido potenterque ille morosophus, aut stulte sapiens redarguatur, et coram omnibus confundatur. Prius ergo, Secundum stulticiam, significat perinde stulte, sicut ille stultus fuerit locutus: posterius vero, secundum quod convenit respondere stulto.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.