Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

ANTICIPATIO, AUT PROLEPSIS.

Anticipatio aut Prolepsis est valde usitata in Sacris: quae est, cum vel nomina postea demum locis imposita in prioribus historiis usurpantur, vel postea gesta prioribus aliqua occasione admiscentur: ut Ioan. 7, narrationi de missis et reversis satellitibus ea admiscentur, quae postea ultima demum festi die gesta sunt: in ultimo autem die magno clamavit Iesus dicens, etc. Contra aliquando etiam posterioribus gestis aliqua antecedentia, seu dudum gesta admiscentur. Quod vero attinet ad nominum anticipationem, exemplo sit illud Gen. 1, In principio creavit Deus caelum et terram: ubi per anticipationem illa rudis et informis massa eis nominibus notatur: quia fuit veluti materia quaedam caeli et terrae. Seu fuit, ut ita dicamus, in potentia caelum et terra. Sic Ioann. 11, Erat autem Maria quae unxit Dominum: quod per anticipationem dicitur, quia sequenti capite fit ea unctio. Verum de hac figura plura forte mox in capite de Narrationibus dicentur.

Non raro fit, ut scribentes aut loquentes de rebus priscis aut etiam peregrinis alienisve, aliqua dicant secundum sua tempora, res aut loca, perinde facientes, ac si veteres historias pingendo, novas species praesentemque vestitum et arma pictor illis personis tribuat. Sic Petrus dicit, Evangelium esse praedicatum mortuis: id est, qui eius tempore iam erant mortui, non tunc, cum primum Evangelium eis est per prophetas praedicatum. Sic dicit idem Petrus, Christum praedicasse spiritibus in carcere olim incredulis: id est, qui eius tempore erant in carcere. Cave ergo, ne putes omnia dici respectu illius temporis ac loci, de quo proprie narratio aut sermo instituitur, ne actu ipso mortuis putes Evangelium praedicari. Sic Moses saepe narrat vetera sui temporis nominibus, aut veteribus rebus sui temporis nomina per Prolepsin tribuit: quale forte et Iehova est veteribus ignotum, ut Exodus testatur. Sic Zoar oppidulum per anticipationem nominatur. Sic Moses et alii scriptores aliquando loquuntur de plagis caeli, Oriente, Meridie aut Occidente, habito sui respectu, non illius, de quo loquuntur. Ut initio Genes. 13, Abrahamum cum Lotho esse profectum ex Aegypto ad Meridiem, scilicet Mosi scribenti ad Meridiem, sed sibi aut Aegypto ad Septentrionem. Alioqui fuissent in Aethiopiam profecti, quae est Aegypto Meridiana. Plurima sunt huius generis, quae diligenter observanda sunt.

Praesentes et etiam futurae res, ut poenae et promissiones, saepe describuntur idea aut specie praeteritarum, ut per illud vetus individuum aliquid simile in genere tantum intelligendum sit: seu in exprimendis novis rebus pictorum aut etiam poetarum instar, vetera illa exempla imitentur. Sic multae passim descriptiones poenarum divinarum alludunt ad formam diluvii et submersionis Sodomorum ac Pharaonis, ut sic praesentes poenas describant, aut minentur prorsus, sicut aut quales illae olim acciderunt, cum praesentes plurimum ab illis differant. Fit autem hoc ob plures causas. Primum, ut poenas illas tanto magis ante oculos ponat, quia res factae magis nobis ante oculos versantur, tanquam certissimae, quam futurae, quae sunt minus certae. Praeterea tacite continent argumentum, quod quandoquidem Deus antea sic puniverit, etiam nunc dubitare non debeamus, quin sit puniturus. Efficacius denique maioremque terrorem tales minae incutiunt. Eadem ratio etiam promissionum ac rerum bonarum est. Sed iam propius ad exempla accedamus. Psalm. 11, Pluet Dominus super impios laqueos,

-- 993 --

230 ignem et sulphur, atque spiritus procellarum, haec est pars calicis eorum. Tales poenae solis Sodomitis olim acciderunt, et nullis postea. Ponitur igitur illorum specialis forma poenarum pro generali castigationum forma omnium impiorum. Ad intelligendum igitur talem sermonem sciendum est, eo respicere Psalmistam. Sic passim Psalmi describentes Deum iratum, aut alioqui in sua maiestate existentem, illam terribilem speciem ipsius in monte Synai visam exprimunt. Haec contraria scribendi et loquendi consuetudo perinde est, ac si pictor vel veteres historias factaque pingendo, sui temporis species, vestes et arma illis induat: vel contra novas aut futuras pingendo, veteribus vestimentorum formis et armis personas ornet.

Huc referri posset ἀνακεϕαλαίωσις , recapitulatio, cum nova aliqua narraturi priora aut vetera repetunt: de qua forte aliquid in capite de Narrationibus dicetur.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.